Deuteronomii
Chapter 17
Clementine Vulgate, 1598
vs Chinese Union Vers…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Deuteronomii 17

Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Non immolabis Domino Deo tuo ovem, et bovem, in quo est macula, aut quippiam vitii: quia abominatio est Domino Deo tuo.
1「凡有残疾,或有什么恶病的牛羊,你都不可献给耶和华—你的 神,因为这是耶和华—你 神所憎恶的。
2Cum reperti fuerint apud te intra unam portarum tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit tibi, vir aut mulier qui faciant malum in conspectu Domini Dei tui, et transgrediantur pactum illius,
2「在你们中间,在耶和华—你 神所赐你的诸城中,无论哪座城里,若有人,或男或女,行耶和华—你 神眼中看为恶的事,违背了他的约,
3ut vadant et servant diis alienis, et adorent eos, solem et lunam, et omnem militiam cæli, quæ non præcepi:
3去事奉敬拜别神,或拜日头,或拜月亮,或拜天象,是主不曾吩咐的;
4et hoc tibi fuerit nuntiatum, audiensque inquisieris diligenter et verum esse repereris, et abominatio facta est in Israël:
4有人告诉你,你也听见了,就要细细地探听,果然是真,准有这可憎恶的事行在 以色列 中,
5educes virum ac mulierem, qui rem sceleratissimam perpetrarunt, ad portas civitatis tuæ, et lapidibus obruentur.
5你就要将行这恶事的男人或女人拉到城门 外 ,用石头将他打死。
6In ore duorum aut trium testium peribit qui interficietur. Nemo occidatur, uno contra se dicente testimonium.
6要凭两三个人的口作见证将那当死的人治死;不可凭一个人的口作见证将他治死。
7Manus testium prima interficiet eum, et manus reliqui populi extrema mittetur: ut auferas malum de medio tui.
7见证人要先下手,然后众民也下手将他治死。这样,就把那恶从你们中间除掉。
8Si difficile et ambiguum apud te judicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem, causam et causam, lepram et lepram: et judicum intra portas tuas videris verba variari: surge, et ascende ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus.
8「你城中若起了争讼的事,或因流血,或因争竞,或因殴打,是你难断的案件,你就当起来,往耶和华—你 神所选择的地方
9Veniesque ad sacerdotes Levitici generis, et ad judicem qui fuerit illo tempore: quæresque ab eis, qui indicabunt tibi judicii veritatem.
9去见祭司 利未 人,并当时的审判官,求问他们,他们必将判语指示你。
10Et facies quodcumque dixerint qui præsunt loco quem elegerit Dominus, et docuerint te
10他们在耶和华所选择的地方指示你的判语,你必照着他们所指教你的一切话谨守遵行。
11juxta legem ejus, sequerisque sententiam eorum, nec declinabis ad dexteram neque ad sinistram.
11要按他们所指教你的律法,照他们所断定的去行;他们所指示你的判语,你不可偏离左右。
12Qui autem superbierit, nolens obedire sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo, et decreto judicis, morietur homo ille, et auferes malum de Israël:
12若有人擅敢不听从那侍立在耶和华—你 神面前的祭司,或不听从审判官,那人就必治死;这样,便将那恶从 以色列 中除掉。
13cunctusque populus audiens timebit, ut nullus deinceps intumescat superbia.
13众百姓都要听见害怕,不再擅敢行事。」
14Cum ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, et possederis eam, habitaverisque in illa, et dixeris: Constituam super me regem, sicut habent omnes per circuitum nationes:
14「到了耶和华—你 神所赐你的地,得了那地居住的时候,若说:『我要立王治理我,像四围的国一样。』
15eum constitues, quem Dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum. Non poteris alterius gentis hominem regem facere, qui non sit frater tuus.
15你总要立耶和华—你 神所拣选的人为王。必从你弟兄中立一人;不可立你弟兄以外的人为王。
16Cumque fuerit constitutus, non multiplicabit sibi equos, nec reducet populum in Ægyptum, equitatus numero sublevatus, præsertim cum Dominus præceperit vobis ut nequaquam amplius per eamdem viam revertamini.
16只是王不可为自己加添马匹,也不可使百姓回 埃及 去,为要加添他的马匹,因耶和华曾吩咐你们说:『不可再回那条路去。』
17Non habebit uxores plurimas, quæ alliciant animum ejus, neque argenti et auri immensa pondera.
17他也不可为自己多立妃嫔,恐怕他的心偏邪;也不可为自己多积金银。
18Postquam autem sederit in solio regni sui, describet sibi Deuteronomium legis hujus in volumine, accipiens exemplar a sacerdotibus Leviticæ tribus,
18他登了国位,就要将祭司 利未 人面前的这律法 书 ,为自己抄录一本,
19et habebit secum, legetque illud omnibus diebus vitæ suæ, ut discat timere Dominum Deum suum, et custodire verba et cæremonias ejus, quæ in lege præcepta sunt.
19存在他那里,要平生诵读,好学习敬畏耶和华—他的 神,谨守遵行这律法 书 上的一切言语和这些律例,
20Nec elevetur cor ejus in superbiam super fratres suos, neque declinet in partem dexteram vel sinistram, ut longo tempore regnet ipse et filii ejus super Israël.
20免得他向弟兄心高气傲,偏左偏右,离了这诫命。这样,他和他的子孙便可在 以色列 中,在国位上年长日久。」

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.