腓立比書 2
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1所以,在基督裏若有甚麼勸勉,愛心有甚麼安慰, 聖 靈有甚麼交通, 心中 有甚麼慈悲憐憫,
1Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis:
2你們就要意念相同,愛心相同,有一樣的心思,有一樣的意念,使我的喜樂可以滿足。
2implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes,
3凡事不可結黨,不可貪圖虛浮的榮耀;只要存心謙卑,各人看別人比自己強。
3nihil per contentionem, neque per inanem gloriam: sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes,
4各人不要單顧自己的事,也要顧別人的事。
4non quæ sua sunt singuli considerantes, sed ea quæ aliorum.
5你們當以基督耶穌的心為心:
5Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu:
6他本有上帝的形像, 不以自己與上帝同等為強奪的;
6qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo:
7反倒虛己, 取了奴僕的形像, 成為人的樣式;
7sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.
8既有人的樣子,就自己卑微, 存心順服,以至於死, 且死在十字架上。
8Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.
9所以,上帝將他升為至高, 又賜給他那超乎萬名之上的名,
9Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen:
10叫一切在天上的、地上的,和地底下的, 因耶穌的名無不屈膝,
10ut in nomine Jesu omne genu flectatur cælestium, terrestrium et infernorum,
11無不口稱「耶穌基督為主」, 使榮耀歸與父上帝。
11et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.
12這樣看來,我親愛的 弟兄 ,你們既是常順服的,不但我在你們那裏,就是我如今不在你們那裏,更是順服的,就當恐懼戰兢做成你們得救的工夫。
12Itaque carissimi mei (sicut semper obedistis), non ut in præsentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini.
13因為你們立志行事都是上帝在你們心裏運行,為要成就他的美意。
13Deus est enim, qui operatur in vobis et velle, et perficere pro bona voluntate.
14凡所行的,都不要發怨言,起爭論,
14Omnia autem facite sine murmurationibus et hæsitationibus:
15使你們無可指摘,誠實無偽,在這彎曲悖謬的世代作上帝無瑕疵的兒女。你們顯在這世代中,好像明光照耀,
15ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravæ et perversæ: inter quos lucetis sicut luminaria in mundo,
16將生命的道表明出來,叫我在基督的日子好誇我沒有空跑,也沒有徒勞。
16verbum vitæ continentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi.
17我以你們的信心為供獻的祭物,我若被澆奠在其上,也是喜樂,並且與你們眾人一同喜樂。
17Sed et si immolor supra sacrificium, et obsequium fidei vestræ, gaudeo, et congratulor omnibus vobis.
18你們也要照樣喜樂,並且與我一同喜樂。
18Idipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi.
19我靠主耶穌指望快打發 提摩太 去見你們,叫我知道你們的事,心裏就得着安慰。
19Spero autem in Domino Jesu, Timotheum me cito mittere ad vos: ut et ego bono animo sim, cognitis quæ circa vos sunt.
20因為我沒有別人與我同心,實在掛念你們的事。
20Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit.
21別人都求自己的事,並不求耶穌基督的事。
21Omnes enim quæ sua sunt quærunt, non quæ sunt Jesu Christi.
22但你們知道 提摩太 的明證;他興旺福音,與我同勞,待我像兒子待父親一樣。
22Experimentum autem ejus cognoscite, quia sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio.
23所以,我一看出我的事要怎樣了結,就盼望立刻打發他去;
23Hunc igitur spero me mittere ad vos, mox ut videro quæ circa me sunt.
24但我靠着主自信我也必快去。
24Confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito.
25然而,我想必須打發 以巴弗提 到你們那裏去。他是我的兄弟,與我一同做工,一同當兵,是你們所差遣的,也是供給我需用的。
25Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem, et cooperatorem, et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis meæ, mittere ad vos:
26他很想念你們眾人,並且極其難過,因為你們聽見他病了。
26quoniam quidem omnes vos desiderabat: et mœstus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum.
27他實在是病了,幾乎要死;然而上帝憐恤他,不但憐恤他,也憐恤我,免得我憂上加憂。
27Nam et infirmatus est usque ad mortem: sed Deus misertus est ejus: non solum autem ejus, verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem.
28所以我越發急速打發他去,叫你們再見他,就可以喜樂,我也可以少些憂愁。
28Festinantius ergo misi illum, ut viso eo iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim.
29故此,你們要在主裏歡歡樂樂地接待他,而且要尊重這樣的人;
29Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino, et ejusmodi cum honore habetote;
30因他為做基督的工夫,幾乎至死,不顧性命,要補足你們供給我的不及之處。
30quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.