腓立比書 3
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1弟兄們,我還有話說,你們要靠主喜樂。我把這話再寫給你們,於我並不為難,於你們卻是妥當。
1De cetero, fratres mei, gaudete in Domino. Eadem vobis scribere, mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium.
2應當防備犬類,防備作惡的,防備妄自行割的。
2Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem.
3因為 真 受割禮的,乃是我們這以上帝的靈敬拜、在基督耶穌裏誇口、不靠着肉體的。
3Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Jesu, et non in carne fiduciam habentes,
4其實,我也可以靠肉體;若是別人想他可以靠肉體,我更可以靠着了。
4quamquam ego habeam confidentiam et in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis,
5我第八天受割禮;我是 以色列 族、 便雅憫 支派的人,是 希伯來 人所生的 希伯來 人。就律法說,我是法利賽人;
5circumcisus octavo die, ex genere Israël, de tribu Benjamin, Hebræus ex Hebræis, secundum legem pharisæus,
6就熱心說,我是逼迫教會的;就律法上的義說,我是無可指摘的。
6secundum æmulationem persequens Ecclesiam Dei, secundum justitiam, quæ in lege est, conversatus sine querela.
7只是我先前以為與我有益的,我現在因基督都當作有損的。
7Sed quæ mihi fuerunt lucra, hæc arbitratus sum propter Christum detrimenta.
8不但如此,我也將萬事當作有損的,因我以認識我主基督耶穌為至寶。我為他已經丟棄萬事,看作糞土,為要得着基督;
8Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei: propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam,
9並且得以在他裏面,不是有自己因律法而得的義,乃是有信基督的義,就是因信上帝而來的義,
9et inveniar in illo non habens meam justitiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ ex fide est Christi Jesu: quæ ex Deo est justitia in fide,
10使我認識基督,曉得他復活的大能,並且曉得和他一同受苦,效法他的死,
10ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis ejus, et societatem passionum illius: configuratus morti ejus:
11或者我也得以從死裏復活。
11si quo modo occurram ad resurrectionem, quæ est ex mortuis:
12這不是說我已經得着了,已經完全了;我乃是竭力追求,或者可以得着基督耶穌所以得着我的。
12non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim: sequor autem, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum a Christo Jesu.
13弟兄們,我不是以為自己已經得着了;我只有一件事,就是忘記背後,努力面前的,
13Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem, quæ quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quæ sunt priora, extendens meipsum,
14向着標竿直跑,要得上帝在基督耶穌裏從上面召我來得的獎賞。
14ad destinatum persequor, ad bravium supernæ vocationis Dei in Christo Jesu.
15所以我們中間,凡是完全人總要存這樣的心;若在甚麼事上存別樣的心,上帝也必以此指示你們。
15Quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus: et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit.
16然而,我們到了甚麼地步,就當照着甚麼地步行。
16Verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus, et in eadem permaneamus regula.
17弟兄們,你們要一同效法我,也當留意看那些照我們榜樣行的人。
17Imitatores mei estote, fratres, et observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram.
18因為有許多人行事是基督十字架的仇敵。我屢次告訴你們,現在又流淚地告訴你們:
18Multi enim ambulant, quos sæpe dicebam vobis (nunc autem et flens dico) inimicos crucis Christi:
19他們的結局就是沉淪;他們的神就是自己的肚腹。他們以自己的羞辱為榮耀,專以地上的事為念。
19quorum finis interitus: quorum Deus venter est: et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt.
20我們卻是天上的國民,並且等候救主,就是主耶穌基督從天上降臨。
20Nostra autem conversatio in cælis est: unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum,
21他要按着那能叫萬有歸服自己的大能,將我們這卑賤的身體改變形狀,和他自己榮耀的身體相似。
21qui reformabit corpus humilitatis nostræ, configuratum corpori claritatis suæ, secundum operationem, qua etiam possit subjicere sibi omnia.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.