約書亞記 18
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1以色列 的全會眾都聚集在 示羅 ,把會幕設立在那裏,那地已經被他們制伏了。
1Congregatique sunt omnes filii Israël in Silo, ibique fixerunt tabernaculum testimonii, et fuit eis terra subjecta.
2以色列 人中其餘的七個支派還沒有分給他們地業。
2Remanserant autem filiorum Israël septem tribus, quæ necdum acceperant possessiones suas.
3約書亞 對 以色列 人說:「耶和華-你們列祖的上帝所賜給你們的地,你們耽延不去得,要到幾時呢?
3Ad quos Josue ait: Usquequo marcetis ignavia, et non intratis ad possidendam terram, quam Dominus Deus patrum vestrorum dedit vobis?
4你們每支派當選舉三個人,我要打發他們去,他們就要起身走遍那地,按着各支派 應得的 地業寫明,就回到我這裏來。
4Eligite de singulis tribubus ternos viros, ut mittam eos, et pergant atque circumeant terram, et describant eam juxta numerum uniuscujusque multitudinis: referantque ad me quod descripserint.
5他們要將地分做七分; 猶大 仍在南方,住在他的境內。 約瑟 家仍在北方,住在他的境內。
5Dividite vobis terram in septem partes: Judas sit in terminis suis ab australi plaga, et domus Joseph ab aquilone.
6你們要將地分做七分,寫明了拿到我這裏來。我要在耶和華-我們上帝面前,為你們拈鬮。
6Mediam inter hos terram in septem partes describite: et huc venietis ad me, ut coram Domino Deo vestro mittam vobis hic sortem:
7利未 人在你們中間沒有分,因為供耶和華祭司的職任就是他們的產業。 迦得 支派、 呂便 支派,和 瑪拿西 半支派已經在 約旦河 東得了地業,就是耶和華僕人 摩西 所給他們的。」
7quia non est inter vos pars Levitarum, sed sacerdotium Domini est eorum hæreditas. Gad autem et Ruben, et dimidia tribus Manasse, jam acceperant possessiones suas trans Jordanem ad orientalem plagam, quas dedit eis Moyses famulus Domini.
8劃地勢的人起身去的時候, 約書亞 囑咐他們說:「你們去走遍那地,劃明地勢,就回到我這裏來。我要在 示羅 這裏,耶和華面前,為你們拈鬮。」
8Cumque surrexissent viri, ut pergerent ad describendam terram, præcepit eis Josue, dicens: Circuite terram, et describite eam, ac revertimini ad me: ut hic coram Domino, in Silo, mittam vobis sortem.
9他們就去了,走遍那地,按着城邑分做七分,寫在冊子上,回到 示羅 營中見 約書亞 。
9Itaque perrexerunt: et lustrantes eam, in septem partes diviserunt, scribentes in volumine. Reversique sunt ad Josue in castra Silo.
10約書亞 就在 示羅 ,耶和華面前,為他們拈鬮。 約書亞 在那裏,按着 以色列 人的支派,將地分給他們。
10Qui misit sortes coram Domino in Silo, divisitque terram filiis Israël in septem partes.
11便雅憫 支派,按着宗族拈鬮所得之地,是在 猶大 、 約瑟 子孫中間。
11Et ascendit sors prima filiorum Benjamin per familias suas, ut possiderent terram inter filios Juda et filios Joseph.
12他們的北界是從 約旦河 起,往上貼近 耶利哥 的北邊;又往西通過山地,直到 伯‧亞文 的曠野;
12Fuitque terminus eorum contra aquilonem a Jordane: pergens juxta latus Jericho septentrionalis plagæ, et inde contra occidentem ad montana conscendens et perveniens ad solitudinem Bethaven,
13從那裏往南接連到 路斯 ,貼近 路斯 ( 路斯 就是 伯特利 ),又下到 亞他綠‧亞達 ,靠近下 伯‧和崙 南邊的山;
13atque pertransiens juxta Luzam ad meridiem, ipsa est Bethel: descenditque in Ataroth Addar, in montem qui est ad meridiem Beth-horon inferioris:
14從 那裏 往西,又轉向南,從 伯‧和崙 南對面的山,直達到 猶大 人的城 基列‧巴力 ( 基列‧巴力 就是 基列‧耶琳 );這是西界。
14et inclinatur circuiens contra mare ad meridiem montis qui respicit Beth-horon contra Africum: suntque exitus ejus in Cariath-baal, quæ vocatur et Cariathiarim, urbem filiorum Juda. Hæc est plaga contra mare, ad occidentem.
15南界是從 基列‧耶琳 的儘邊起,往西達到 尼弗多亞 的水源;
15A meridie autem ex parte Cariathiarim egreditur terminus contra mare, et pervenit usque ad fontem aquarum Nephtoa.
16又下到 欣嫩子谷 對面山的儘邊,就是 利乏音谷 北邊的山;又下到 欣嫩谷 ,貼近 耶布斯 的南邊;又下到 隱‧羅結 ;
16Descenditque in partem montis, qui respicit vallem filiorum Ennom: et est contra septentrionalem plagam in extrema parte vallis Raphaim. Descenditque in Geennom (id est, vallem Ennom) juxta latus Jebusæi ad austrum: et pervenit ad fontem Rogel,
17又往北通到 隱‧示麥 ,達到 亞都冥 坡對面的 基利綠 ;又下到 呂便 之子 波罕 的磐石;
17transiens ad aquilonem, et egrediens ad Ensemes, id est, fontem solis:
18又接連到 亞拉巴 對面,往北下到 亞拉巴 ;
18et pertransit usque ad tumulos, qui sunt e regione ascensus Adommim: descenditque ad Abenboën, id est, lapidem Boën filii Ruben: et pertransit ex latere aquilonis ad campestria: descenditque in planitiem,
19又接連到 伯‧曷拉 的北邊,直通到 鹽海 的北汊,就是 約旦河 的南頭;這是南界。
19et prætergreditur contra aquilonem Beth Hagla: suntque exitus ejus contra linguam maris salsissimi ab aquilone in fine Jordanis ad australem plagam:
20東界是 約旦河 。這是 便雅憫 人按着宗族,照他們四圍的交界所得的地業。
20qui est terminus illius ab oriente. Hæc est possessio filiorum Benjamin per terminos suos in circuitu, et familias suas.
21便雅憫 支派按着宗族所得的城邑就是: 耶利哥 、 伯‧曷拉 、 伊麥‧基悉 、
21Fueruntque civitates ejus, Jericho et Beth Hagla et vallis Casis,
22伯‧亞拉巴 、 洗瑪臉 、 伯特利 、
22Beth Araba et Samaraim et Bethel
23亞文 、 巴拉 、 俄弗拉 、
23et Avim et Aphara et Ophera,
24基法‧阿摩尼 、 俄弗尼 、 迦巴 ,共十二座城,還有屬城的村莊;
24villa Emona et Ophni et Gabee: civitates duodecim, et villæ earum.
25又有 基遍 、 拉瑪 、 比錄 、
25Gabaon et Rama et Beroth,
26米斯巴 、 基非拉 、 摩撒 、
26et Mesphe et Caphara, et Amosa
27利堅 、 伊利毗勒 、 他拉拉 、
27et Recem, Jarephel et Tharela,
28洗拉 、 以利弗 、 耶布斯 ( 耶布斯 就是 耶路撒冷 )、 基比亞 、 基列 ,共十四座城,還有屬城的村莊。這是 便雅憫 人按着宗族所得的地業。
28et Sela, Eleph, et Jebus, quæ est Jerusalem, Gabaath et Cariath: civitates quatuordecim, et villæ earum. Hæc est possessio filiorum Benjamin juxta familias suas.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.