約書亞記
Chapter 3
Chinese Union Version, p…
vs Clementine Vulgate…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1約書亞 清早起來,和 以色列 眾人都離開 什亭 ,來到 約旦河 ,就住在那裏,等候過河。
1Igitur Josue de nocte consurgens movit castra: egredientesque de Setim, venerunt ad Jordanem ipse et omnes filii Israël, et morati sunt ibi tres dies.
2過了三天,官長走遍營中,
2Quibus evolutis transierunt præcones per castrorum medium,
3吩咐百姓說:「你們看見耶和華-你們上帝的約櫃,又見祭司 利未 人抬着,就要離開所住的地方,跟着約櫃去。
3et clamare cœperunt: Quando videritis arcam fœderis Domini Dei vestri, et sacerdotes stirpis Leviticæ portantes eam, vos quoque consurgite, et sequimini præcedentes:
4只是你們和約櫃相離要量二千肘,不可與約櫃相近,使你們知道所當走的路,因為這條路你們向來沒有走過。」
4sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum millium: ut procul videre possitis, et nosse per quam viam ingrediamini: quia prius non ambulastis per eam: et cavete ne appropinquetis ad arcam.
5約書亞 吩咐百姓說:「你們要自潔,因為明天耶和華必在你們中間行奇事。」
5Dixitque Josue ad populum: Sanctificamini: cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia.
6約書亞 又吩咐祭司說:「你們抬起約櫃,在百姓前頭過去。」於是他們抬起約櫃,在百姓前頭走。
6Et ait ad sacerdotes: Tollite arcam fœderis, et præcedite populum. Qui jussa complentes, tulerunt, et ambulaverunt ante eos.
7耶和華對 約書亞 說:「從今日起,我必使你在 以色列 眾人眼前尊大,使他們知道我怎樣與 摩西 同在,也必照樣與你同在。
7Dixitque Dominus ad Josue: Hodie incipiam exaltare te coram omni Israël: ut sciant quod sicut cum Moyse fui, ita et tecum sim.
8你要吩咐抬約櫃的祭司說:『你們到了 約旦河 的水邊上,就要在 約旦河 水裏站住。』」
8Tu autem præcipe sacerdotibus, qui portant arcam fœderis, et dic eis: Cum ingressi fueritis partem aquæ Jordanis, state in ea.
9約書亞 對 以色列 人說:「你們近前來,聽耶和華-你們上帝的話。」
9Dixitque Josue ad filios Israël: Accedite huc, et audite verbum Domini Dei vestri.
10約書亞 說:「看哪,普天下主的約櫃必在你們前頭過去,到 約旦河 裏,因此你們就知道在你們中間有永生上帝;並且他必在你們面前趕出 迦南 人、 赫 人、 希未 人、 比利洗 人、 革迦撒 人、 亞摩利 人、 耶布斯 人。
10Et rursum: In hoc, inquit, scietis quod Dominus Deus vivens in medio vestri est, et disperdet in conspectu vestro Chananæum et Hethæum, Hevæum et Pherezæum, Gergesæum quoque et Jebusæum, et Amorrhæum.
no verse 11 in this text
11Ecce arca fœderis Domini omnis terræ antecedet vos per Jordanem.
12你們現在要從 以色列 支派中揀選十二個人,每支派一人,
12Parate duodecim viros de tribubus Israël, singulos per singulas tribus.
13等到抬普天下主耶和華 約 櫃的祭司把腳站在 約旦河 水裏, 約旦河 的水,就是從上往下流的水,必然斷絕,立起成壘。」
13Et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes qui portant arcam Domini Dei universæ terræ in aquis Jordanis, aquæ quæ inferiores sunt, decurrent atque deficient: quæ autem desuper veniunt, in una mole consistent.
14百姓離開帳棚要過 約旦河 的時候,抬約櫃的祭司乃在百姓的前頭。
14Igitur egressus est populus de tabernaculis suis, ut transiret Jordanem: et sacerdotes, qui portabant arcam fœderis, pergebant ante eum.
15他們到了 約旦河 ,腳一入水(原來 約旦河 水在收割的日子漲過兩岸),
15Ingressisque eis Jordanem, et pedibus eorum in parte aquæ tinctis (Jordanis autem ripas alvei sui tempore messis impleverat),
16那從上往下流的水便在極遠之地、 撒拉但 旁的 亞當 城那裏停住,立起成壘;那往 亞拉巴 的海,就是 鹽海 ,下流的水全然斷絕。於是百姓在 耶利哥 的對面過去了。
16steterunt aquæ descendentes in loco uno, et ad instar montis intumescentes apparebant procul, ab urbe quæ vocatur Adom usque ad locum Sarthan: quæ autem inferiores erant, in mare Solitudinis (quod nunc vocatur Mortuum) descenderunt, usquequo omnino deficerent.
17抬耶和華約櫃的祭司在 約旦河 中的乾地上站定, 以色列 眾人都從乾地上過去,直到國民盡都過了 約旦河 。
17Populus autem incedebat contra Jericho: et sacerdotes qui portabant arcam fœderis Domini, stabant super siccam humum in medio Jordanis accincti, omnisque populus per arentem alveum transibat.

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.