約書亞記
Chapter 5
Chinese Union Version, p…
vs Clementine Vulgate…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1約旦河 西 亞摩利 人的諸王和靠海 迦南 人的諸王,聽見耶和華在 以色列 人前面使 約旦河 的水乾了,等到我們過去,他們的心因 以色列 人的緣故就消化了,不再有膽氣。
1Postquam ergo audierunt omnes reges Amorrhæorum, qui habitabant trans Jordanem ad occidentalem plagam, et cuncti reges Chanaan, qui propinqua possidebant magni maris loca, quod siccasset Dominus fluenta Jordanis coram filiis Israël donec transirent, dissolutum est cor eorum, et non remansit in eis spiritus, timentium introitum filiorum Israël.
2那時,耶和華吩咐 約書亞 說:「你製造火石刀,第二次給 以色列 人行割禮。」
2Eo tempore ait Dominus ad Josue: Fac tibi cultros lapideos, et circumcide secundo filios Israël.
3約書亞 就製造了火石刀,在「除皮山」那裏給 以色列 人行割禮。
3Fecit quod jusserat Dominus, et circumcidit filios Israël in colle præputiorum.
4約書亞 行割禮的緣故,是因為從 埃及 出來的眾民,就是一切能打仗的男丁,出了 埃及 以後,都死在曠野的路上。
4Hæc autem causa est secundæ circumcisionis: omnis populus, qui egressus est de Ægypto generis masculini, universi bellatores viri, mortui sunt in deserto per longissimos viæ circuitus,
5因為出來的眾民都受過割禮;惟獨出 埃及 以後、在曠野的路上所生的眾民都沒有受過割禮。
5qui omnes circumcisi erant. Populus autem qui natus est in deserto,
6以色列 人在曠野走了四十年,等到國民,就是出 埃及 的兵丁,都消滅了,因為他們沒有聽從耶和華的話。耶和華曾向他們起誓,必不容他們看見耶和華向他們列祖起誓、應許賜給我們的地,就是流奶與蜜之地。
6per quadraginta annos itineris latissimæ solitudinis incircumcisus fuit: donec consumerentur qui non audierant vocem Domini, et quibus ante juraverat ut non ostenderet eis terram lacte et melle manantem.
7他們的子孫,就是耶和華所興起來接續他們的,都沒有受過割禮;因為在路上沒有給他們行割禮, 約書亞 這才給他們行了。
7Horum filii in locum successerunt patrum, et circumcisi sunt a Josue: quia sicut nati fuerant, in præputio erant, nec eos in via aliquis circumciderat.
8國民都受完了割禮,就住在營中自己的地方,等到痊癒了。
8Postquam autem omnes circumcisi sunt, manserunt in eodem castrorum loco, donec sanarentur.
9耶和華對 約書亞 說:「我今日將 埃及 的羞辱從你們身上滾去了。」因此,那地方名叫 吉甲 ,直到今日。
9Dixitque Dominus ad Josue: Hodie abstuli opprobrium Ægypti a vobis. Vocatumque est nomen loci illius Galgala, usque in præsentem diem.
10以色列 人在 吉甲 安營。正月十四日晚上,在 耶利哥 的平原守逾越節。
10Manseruntque filii Israël in Galgalis, et fecerunt Phase quartadecima die mensis ad vesperum in campestribus Jericho:
11逾越節的次日,他們就吃了那地的出產;正當那日吃無酵餅和烘的穀。
11et comederunt de frugibus terræ die altero, azymos panes, et polentam ejusdem anni.
12他們吃了那地的出產,第二日嗎哪就止住了, 以色列 人也不再有嗎哪了。那一年,他們卻吃 迦南 地的出產。
12Defecitque manna postquam comederunt de frugibus terræ, nec usi sunt ultra cibo illo filii Israël, sed comederunt de frugibus præsentis anni terræ Chanaan.
13約書亞 靠近 耶利哥 的時候,舉目觀看,不料,有一個人手裏有拔出來的刀,對面站立。 約書亞 到他那裏,問他說:「你是幫助我們呢,是幫助我們敵人呢?」
13Cum autem esset Josue in agro urbis Jericho, levavit oculos, et vidit virum stantem contra se, evaginatum tenentem gladium: perrexitque ad eum, et ait: Noster es, an adversariorum?
14他回答說:「不是的,我來是要作耶和華軍隊的元帥。」 約書亞 就俯伏在地下拜,說:「我主有甚麼話吩咐僕人。」
14Qui respondit: Nequaquam: sed sum princeps exercitus Domini, et nunc venio.
15耶和華軍隊的元帥對 約書亞 說:「把你腳上的鞋脫下來,因為你所站的地方是聖的。」 約書亞 就照着行了。
15Cecidit Josue pronus in terram, et adorans ait: Quid dominus meus loquitur ad servum suum?
no verse 16 in this text
16Solve, inquit, calceamentum tuum de pedibus tuis: locus enim, in quo stas, sanctus est. Fecitque Josue ut sibi fuerat imperatum.

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.