約書亞記
Chapter 22
Chinese Union Version, p…
vs Clementine Vulgate…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1當時, 約書亞 召了 呂便 人、 迦得 人,和 瑪拿西 半支派的人來,
1Eodem tempore vocavit Josue Rubenitas, et Gaditas, et dimidiam tribum Manasse,
2對他們說:「耶和華僕人 摩西 所吩咐你們的,你們都遵守了;我所吩咐你們的,你們也都聽從了。
2dixitque ad eos: Fecistis omnia quæ præcepit vobis Moyses famulus Domini: mihi quoque in omnibus obedistis,
3你們這許多日子,總沒有撇離你們的弟兄,直到今日,並守了耶和華-你們上帝所吩咐你們當守的。
3nec reliquistis fratres vestros longo tempore, usque in præsentem diem, custodientes imperium Domini Dei vestri.
4如今耶和華-你們上帝照着他所應許的,使你們弟兄得享平安,現在可以轉回你們的帳棚,到耶和華的僕人 摩西 在 約旦河 東所賜你們為業之地。
4Quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris quietem et pacem, sicut pollicitus est: revertimini, et ite in tabernacula vestra, et in terram possessionis, quam tradidit vobis Moyses famulus Domini trans Jordanem:
5只要切切地謹慎遵行耶和華僕人 摩西 所吩咐你們的誡命律法,愛耶和華-你們的上帝,行他一切的道,守他的誡命,專靠他,盡心盡性事奉他。」
5ita dumtaxat ut custodiatis attente, et opere compleatis mandatum et legem quam præcepit vobis Moyses famulus Domini, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et ambuletis in omnibus viis ejus, et observetis mandata illius, adhæreatisque ei, ac serviatis in omni corde, et in omni anima vestra.
6於是 約書亞 為他們祝福,打發他們去,他們就回自己的帳棚去了。
6Benedixitque eis Josue, et dimisit eos. Qui reversi sunt in tabernacula sua.
7瑪拿西 那半支派, 摩西 早已在 巴珊 分給他們 地業 。這半支派, 約書亞 在 約旦河 西,在他們弟兄中,分給他們 地業 。 約書亞 打發他們回帳棚的時候為他們祝福,
7Dimidiæ autem tribui Manasse possessionem Moyses dederat in Basan: et idcirco mediæ, quæ superfuit, dedit Josue sortem inter ceteros fratres suos trans Jordanem ad occidentalem plagam. Cumque dimitteret eos in tabernacula sua, et benedixisset eis,
8對他們說:「你們帶許多財物,許多牲畜和金、銀、銅、鐵,並許多衣服,回你們的帳棚去,要將你們從仇敵奪來的物,與你們眾弟兄同分。」
8dixit ad eos: In multa substantia atque divitiis revertimini ad sedes vestras, cum argento et auro, ære ac ferro, et veste multiplici: dividite prædam hostium cum fratribus vestris.
9於是 呂便 人、 迦得 人、 瑪拿西 半支派的人從 迦南 地的 示羅 起行,離開 以色列 人,回往他們得為業的 基列 地,就是照耶和華藉 摩西 所吩咐的得了為業之地。
9Reversique sunt, et abierunt filii Ruben, et filii Gad, et dimidia tribus Manasse, a filiis Israël de Silo, quæ sita est in Chanaan, ut intrarent Galaad terram possessionis suæ, quam obtinuerant juxta imperium Domini in manu Moysi.
10呂便 人、 迦得 人,和 瑪拿西 半支派的人到了靠近 約旦河 的一帶 迦南 地,就在 約旦河 那裏築了一座壇;那壇看着高大。
10Cumque venissent ad tumulos Jordanis in terram Chanaan, ædificaverunt juxta Jordanem altare infinitæ magnitudinis.
11以色列 人聽說 呂便 人、 迦得 人、 瑪拿西 半支派的人靠近 約旦河 邊,在 迦南 地屬 以色列 人的那邊築了一座壇。
11Quod cum audissent filii Israël, et ad eos certi nuntii detulissent, ædificasse filios Ruben, et Gad, et dimidiæ tribus Manasse, altare in terra Chanaan, super Jordanis tumulos, contra filios Israël:
12全會眾一聽見,就聚集在 示羅 ,要上去攻打他們。
12convenerunt omnes in Silo, ut ascenderent, et dimicarent contra eos.
13以色列 人打發祭司 以利亞撒 的兒子 非尼哈 ,往 基列 地去見 呂便 人、 迦得 人、 瑪拿西 半支派的人;
13Et interim miserunt ad illos in terram Galaad Phinees filium Eleazari sacerdotis,
14又打發十個首領與 非尼哈 同去,就是 以色列 每支派的一個首領,都是 以色列 軍中的統領。
14et decem principes cum eo, singulos de singulis tribubus.
15他們到了 基列 地,見 呂便 人、 迦得 人,和 瑪拿西 半支派的人,對他們說:
15Qui venerunt ad filios Ruben, et Gad, et dimidiæ tribus Manasse in terram Galaad, dixeruntque ad eos:
16「耶和華全會眾這樣說,你們今日轉去不跟從耶和華,干犯 以色列 的上帝,為自己築一座壇,悖逆了耶和華,這犯的是甚麼罪呢?
16Hæc mandat omnis populus Domini: Quæ est ista transgressio? cur reliquistis Dominum Deum Israël, ædificantes altare sacrilegum, et a cultu illius recedentes?
17從前 拜 毗珥 的罪孽還算小嗎?雖然瘟疫臨到耶和華的會眾,到今日我們還沒有洗淨這罪。
17an parum vobis est quod peccastis in Beelphegor, et usque in præsentem diem macula hujus sceleris in nobis permanet, multique de populo corruerunt?
18你們今日竟轉去不跟從耶和華嗎?你們今日既悖逆耶和華,明日他必向 以色列 全會眾發怒。
18Et vos hodie reliquistis Dominum, et cras in universum Israël ira ejus desæviet.
19你們所得為業之地,若嫌不潔淨,就可以過到耶和華之地,就是耶和華的帳幕所住之地,在我們中間得地業。只是不可悖逆耶和華,也不可得罪我們,在耶和華-我們上帝的壇以外為自己築壇。
19Quod si putatis immundam esse terram possessionis vestræ, transite ad terram, in qua tabernaculum Domini est, et habitate inter nos: tantum ut a Domino et a nostro consortio non recedatis, ædificato altari præter altare Domini Dei nostri.
20從前 謝拉 的曾孫 亞干 豈不是在那當滅的物上犯了罪,就有忿怒臨到 以色列 全會眾嗎?那人在所犯的罪中不獨一人死亡。」
20Nonne Achan filius Zare præteriit mandatum Domini, et super omnem populum Israël ira ejus incubuit? et ille erat unus homo, atque utinam solum periisset in scelere suo.
21於是 呂便 人、 迦得 人、 瑪拿西 半支派的人回答 以色列 軍中的統領說:
21Responderuntque filii Ruben et Gad, et dimidia tribus Manasse, principibus legationis Israël:
22「大能者上帝耶和華!大能者上帝耶和華!他是知道的! 以色列 人也必知道!我們若有悖逆的意思,或是干犯耶和華(願你今日不保佑我們),
22Fortissimus Deus Dominus, fortissimus Deus Dominus, ipse novit, et Israël simul intelliget: si prævaricationis animo hoc altare construximus, non custodiat nos, sed puniat nos in præsenti:
23為自己築壇,要轉去不跟從耶和華,或是要將燔祭、素祭、平安祭獻在壇上,願耶和華親自討我們的罪。
23et si ea mente fecimus ut holocausta, et sacrificium, et pacificas victimas super eo imponeremus, ipse quærat et judicet:
24我們行這事並非無故,是特意做的,說:恐怕日後你們的子孫對我們的子孫說:『你們與耶和華- 以色列 的上帝有何關涉呢?
24et non ea magis cogitatione atque tractatu, ut diceremus: Cras dicent filii vestri filiis nostris: Quid vobis et Domino Deo Israël?
25因為耶和華把 約旦河 定為我們和你們這 呂便 人、 迦得 人的交界,你們與耶和華無分了。』這樣,你們的子孫就使我們的子孫不再敬畏耶和華了。
25terminum posuit Dominus inter nos et vos, o filii Ruben, et filii Gad, Jordanem fluvium, et idcirco partem non habetis in Domino: et per hanc occasionem avertent filii vestri filios nostros a timore Domini. Putavimus itaque melius,
26因此我們說:『不如為自己築一座壇,不是為獻燔祭,也不是為獻 別的 祭,
26et diximus: Exstruamus nobis altare, non in holocausta, neque ad victimas offerendas,
27乃是為你我中間和你我後人中間作證據,好叫我們也在耶和華面前獻燔祭、平安祭,和 別的 祭事奉他,免得你們的子孫日後對我們的子孫說,你們與耶和華無分了。』
27sed in testimonium inter nos et vos, et sobolem nostram vestramque progeniem, ut serviamus Domino, et juris nostri sit offerre et holocausta, et victimas, et pacificas hostias: et nequaquam dicant cras filii vestri filiis nostris: Non est vobis pars in Domino.
28所以我們說:『日後你們對我們,或對我們的後人這樣說,我們就可以回答說,你們看我們列祖所築的壇是耶和華壇的樣式;這並不是為獻燔祭,也不是為獻 別的 祭,乃是為作你我中間的證據。』
28Quod si voluerint dicere, respondebunt eis: Ecce altare Domini, quod fecerunt patres nostri, non in holocausta, neque in sacrificium, sed in testimonium nostrum ac vestrum.
29我們在耶和華-我們上帝帳幕前的壇以外,另築一座壇,為獻燔祭、素祭,和 別的 祭,悖逆耶和華,今日轉去不跟從他,我們斷沒有這個意思。」
29Absit a nobis hoc scelus, ut recedamus a Domino, et ejus vestigia relinquamus, exstructo altari ad holocausta, et sacrificia, et victimas offerendas, præter altare Domini Dei nostri, quod exstructum est ante tabernaculum ejus.
30祭司 非尼哈 與會中的首領,就是與他同來 以色列 軍中的統領,聽見 呂便 人、 迦得 人、 瑪拿西 人所說的話,就都以為美。
30Quibus auditis, Phinees sacerdos, et principes legationis Israël, qui erant cum eo, placati sunt: et verba filiorum Ruben, et Gad, et dimidiæ tribus Manasse, libentissime susceperunt.
31祭司 以利亞撒 的兒子 非尼哈 對 呂便 人、 迦得 人、 瑪拿西 人說:「今日我們知道耶和華在我們中間,因為你們沒有向他犯了這罪。現在你們救 以色列 人脫離耶和華的手了。」
31Dixtque Phinees filius Eleazari sacerdos ad eos: Nunc scimus quod nobiscum sit Dominus, quoniam alieni estis a prævaricatione hac, et liberastis filios Israël de manu Domini.
32祭司 以利亞撒 的兒子 非尼哈 與眾首領離了 呂便 人、 迦得 人,從 基列 地回往 迦南 地,到了 以色列 人那裏, 便將這事 回報他們。
32Reversusque est cum principibus a filiis Ruben et Gad de terra Galaad, finium Chanaan, ad filios Israël, et retulit eis.
33以色列 人以這事為美,就稱頌上帝,不再提上去攻打 呂便 人、 迦得 人、毀壞他們所住的地了。
33Placuitque sermo cunctis audientibus. Et laudaverunt Deum filii Israël, et nequaquam ultra dixerunt, ut ascenderent contra eos, atque pugnarent, et delerent terram possessionis eorum.
34呂便 人、 迦得 人給壇起名叫 證壇 ,意思說:這壇在我們中間證明耶和華是上帝。
34Vocaveruntque filii Ruben, et filii Gad, altare quod exstruxerant, Testimonium nostrum, quod Dominus ipse sit Deus.

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.