約書亞記
Chapter 17
Chinese Union Version, p…
vs Clementine Vulgate…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1瑪拿西 是 約瑟 的長子,他的支派拈鬮所得之地記在下面。至於 瑪拿西 的長子 基列 之父 瑪吉 ,因為是勇士就得了 基列 和 巴珊 。
1Cecidit autem sors tribui Manasse (ipse enim est primogenitus Joseph): Machir primogenito Manasse patri Galaad, qui fuit vir pugnator, habuitque possessionem Galaad et Basan:
2瑪拿西 其餘的子孫,按着宗族 拈鬮分地 ,就是 亞比以謝 子孫, 希勒 子孫, 亞斯列 子孫, 示劍 子孫, 希弗 子孫, 示米大 子孫;這些按着宗族,都是 約瑟 兒子 瑪拿西 子孫的男丁。
2et reliquis filiorum Manasse juxta familias suas, filiis Abiezer, et filiis Helec, et filiis Esriel, et filiis Sechem, et filiis Hepher, et filiis Semida. Isti sunt filii Manasse filii Joseph, mares, per cognationes suas.
3瑪拿西 的玄孫, 瑪吉 的曾孫, 基列 的孫子, 希弗 的兒子 西羅非哈 沒有兒子,只有女兒。他的女兒名叫 瑪拉 、 挪阿 、 曷拉 、 密迦 、 得撒 ;
3Salphaad vero filio Hepher filii Galaad filii Machir filii Manasse non erant filii, sed solæ filiæ: quarum ista sunt nomina: Maala et Noa et Hegla et Melcha et Thersa.
4她們來到祭司 以利亞撒 和 嫩 的兒子 約書亞 並眾首領面前,說:「耶和華曾吩咐 摩西 在我們弟兄中分給我們產業。」於是 約書亞 照耶和華所吩咐的,在她們伯叔中,把產業分給她們。
4Veneruntque in conspectu Eleazari sacerdotis, et Josue filii Nun, et principum, dicentes: Dominus præcepit per manum Moysi, ut daretur nobis possessio in medio fratrum nostrorum. Deditque eis juxta imperium Domini possessionem in medio fratrum patris earum.
5除了 約旦河 東的 基列 和 巴珊 地之外,還有十分地歸 瑪拿西 ,
5Et ceciderunt funiculi Manasse, decem, absque terra Galaad et Basan trans Jordanem.
6因為 瑪拿西 的孫女們在 瑪拿西 的孫子中得了產業。 基列 地是屬 瑪拿西 其餘的子孫。
6Filiæ enim Manasse possederunt hæreditatem in medio filiorum ejus. Terra autem Galaad cecidit in sortem filiorum Manasse qui reliqui erant.
7瑪拿西 的境界:從 亞設 起,到 示劍 前的 密米他 ,往北到 隱‧他普亞 居民 之地 。
7Fuitque terminus Manasse ab Aser, Machmethath quæ respicit Sichem: et egreditur ad dexteram juxta habitatores fontis Taphuæ.
8他普亞 地歸 瑪拿西 ,只是 瑪拿西 境界上的 他普亞 城 歸 以法蓮 子孫。
8Etenim in sorte Manasse ceciderat terra Taphuæ, quæ est juxta terminos Manasse filiorum Ephraim.
9其界下到 加拿河 的南邊。在 瑪拿西 城邑中的這些城邑都歸 以法蓮 。 瑪拿西 的地界是在河北直通到海為止;
9Descenditque terminus vallis arundineti in meridiem torrentis civitatum Ephraim, quæ in medio sunt urbium Manasse: terminus Manasse ab aquilone torrentis, et exitus ejus pergit ad mare:
10南歸 以法蓮 ,北歸 瑪拿西 ,以海為界;北邊到 亞設 ,東邊到 以薩迦 。
10ita ut possessio Ephraim sit ab austro, et ab aquilone Manasse, et utramque claudat mare, et conjungantur sibi in tribu Aser ab aquilone, et in tribu Issachar ab oriente.
11瑪拿西 在 以薩迦 和 亞設 境內,有 伯‧善 和屬 伯‧善 的鎮市, 以伯蓮 和屬 以伯蓮 的鎮市, 多珥 的居民和屬 多珥 的鎮市;又有三處山岡,就是 隱‧多珥 和屬 隱‧多珥 的鎮市; 他納 的居民和屬 他納 的鎮市, 米吉多 的居民和屬 米吉多 的鎮市。
11Fuitque hæreditas Manasse in Issachar et in Aser, Bethsan et viculi ejus, et Jeblaam cum viculis suis, et habitatores Dor cum oppidis suis, habitatores quoque Endor cum viculis suis: similiterque habitatores Thenac cum viculis suis, et habitatores Mageddo cum viculis suis, et tertia pars urbis Nopheth.
12只是 瑪拿西 子孫不能趕出這些城的 居民 , 迦南 人偏要住在那地。
12Nec potuerunt filii Manasse has civitates subvertere, sed cœpit Chananæus habitare in terra sua.
13及至 以色列 人強盛了,就使 迦南 人做苦工,沒有把他們全然趕出。
13Postquam autem convaluerunt filii Israël, subjecerunt Chananæos, et fecerunt sibi tributarios, nec interfecerunt eos.
14約瑟 的子孫對 約書亞 說:「耶和華到如今既然賜福與我們,我們也族大人多,你為甚麼僅將一鬮一段之地分給我們為業呢?」
14Locutique sunt filii Joseph ad Josue, et dixerunt: Quare dedisti mihi possessionem sortis et funiculi unius, cum sim tantæ multitudinis, et benedixerit mihi Dominus?
15約書亞 說:「你們如果族大人多,嫌 以法蓮 山地窄小,就可以上 比利洗 人、 利乏音 人之地,在樹林中砍伐 樹木 。」
15Ad quos Josue ait: Si populus multus es, ascende in silvam, et succide tibi spatia in terra Pherezæi et Raphaim: quia angusta est tibi possessio montis Ephraim.
16約瑟 的子孫說:「那山地容不下我們,並且住平原的 迦南 人,就是住 伯‧善 和屬 伯‧善 的鎮市,並住 耶斯列 平原的人,都有鐵車。」
16Cui responderunt filii Joseph: Non poterimus ad montana conscendere, cum ferreis curribus utantur Chananæi, qui habitant in terra campestri, in qua sitæ sunt Bethsan cum viculis suis, et Jezraël mediam possidens vallem.
17約書亞 對 約瑟 家,就是 以法蓮 和 瑪拿西 人,說:「你是族大人多,並且強盛,不可僅有一鬮之地,
17Dixitque Josue ad domum Joseph, Ephraim et Manasse: Populus multus es, et magnæ fortitudinis: non habebis sortem unam,
18山地也要歸你,雖是樹林,你也可以砍伐;靠近之地必歸你。 迦南 人雖有鐵車,雖是強盛,你也能把他們趕出去。」
18sed transibis ad montem, et succides tibi, atque purgabis ad habitandum spatia: et poteris ultra procedere cum subverteris Chananæum, quem dicis ferreos habere currus, et esse fortissimum.

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.