創世記 6
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1當人在世上多起來、又生女兒的時候,
1Cumque cœpissent homines multiplicari super terram, et filias procreassent,
2上帝的兒子們看見人的女子美貌,就隨意挑選,娶來為妻。
2videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchræ, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant.
3耶和華說:「人既屬乎血氣,我的靈就不永遠住在他裏面;然而他的日子還可到一百二十年。」
3Dixitque Deus: Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est: eruntque dies illius centum viginti annorum.
4那時候有偉人在地上,後來上帝的兒子們和人的女子們交合生子;那就是上古英武有名的人。
4Gigantes autem erant super terram in diebus illis: postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illæque genuerunt, isti sunt potentes a sæculo viri famosi.
5耶和華見人在地上罪惡很大,終日所思想的盡都是惡,
5Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore,
6耶和華就後悔造人在地上,心中憂傷。
6pœnituit eum quod hominum fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus,
7耶和華說:「我要將所造的人和走獸,並昆蟲,以及空中的飛鳥,都從地上除滅,因為我造他們後悔了。」
7Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terræ, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres cæli: pœnitet enim me fecisse eos.
8惟有 挪亞 在耶和華眼前蒙恩。
8Noë vero invenit gratiam coram Domino.
9挪亞 的後代記在下面。 挪亞 是個義人,在當時的世代是個完全人。 挪亞 與上帝同行。
9Hæ sunt generationes Noë: Noë vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis; cum Deo ambulavit.
10挪亞 生了三個兒子,就是 閃 、 含 、 雅弗 。
10Et genuit tres filios, Sem, Cham et Japheth.
11世界在上帝面前敗壞,地上滿了強暴。
11Corrupta est autem terra coram Deo, et repleta est iniquitate.
12上帝觀看世界,見是敗壞了;凡有血氣的人在地上都敗壞了行為。
12Cumque vidisset Deus terram esse corruptam (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram),
13上帝就對 挪亞 說:「凡有血氣的人,他的盡頭已經來到我面前;因為地上滿了他們的強暴,我要把他們和地一併毀滅。
13dixit ad Noë: Finis universæ carnis venit coram me: repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra.
14你要用歌斐木造一隻方舟,分一間一間地造,裏外抹上松香。
14Fac tibi arcam de lignis lævigatis; mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus.
15方舟的造法乃是這樣:要長三百肘,寬五十肘,高三十肘。
15Et sic facies eam: trecentorum cubitorum erit longitudo arcæ, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius.
16方舟上邊要留透光處,高一肘。方舟的門要開在旁邊。方舟要分上、中、下三層。
16Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem ejus: ostium autem arcæ pones ex latere; deorsum, cœnacula et tristega facies in ea.
17看哪,我要使洪水氾濫在地上,毀滅天下;凡地上有血肉、有氣息的活物,無一不死。
17Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitæ est subter cælum: universa quæ in terra sunt, consumentur.
18我卻要與你立約;你同你的妻,與兒子兒婦,都要進入方舟。
18Ponamque fœdus meum tecum: et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum.
19凡有血肉的活物,每樣兩個,一公一母,你要帶進方舟,好在你那裏保全生命。
19Et ex cunctis animantibus universæ carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum: masculini sexus et feminini.
20飛鳥各從其類,牲畜各從其類,地上的昆蟲各從其類,每樣兩個,要到你那裏,好保全生命。
20De volucribus juxta genus suum, et de jumentis in genere suo, et ex omni reptili terræ secundum genus suum: bina de omnibus ingredientur tecum, ut possint vivere.
21你要拿各樣食物積蓄起來,好作你和牠們的食物。」
21Tolles igitur tecum ex omnibus escis, quæ mandi possunt, et comportabis apud te: et erunt tam tibi, quam illis in cibum.
22挪亞 就這樣行。凡上帝所吩咐的,他都照樣行了。
22Fecit igitur Noë omnia quæ præceperat illi Deus.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.