創世記
Chapter 26
Chinese Union Version, p…
vs Clementine Vulgate…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1在 亞伯拉罕 的日子,那地有一次饑荒;這時又有饑荒, 以撒 就往 基拉耳 去,到 非利士 人的王 亞比米勒 那裏。
1Orta autem fame super terram post eam sterilitatem, quæ acciderat in diebus Abraham, abiit Isaac ad Abimelech regem Palæstinorum in Gerara.
2耶和華向 以撒 顯現,說:「你不要下 埃及 去,要住在我所指示你的地。
2Apparuitque ei Dominus, et ait: Ne descendas in Ægyptum, sed quiesce in terra quam dixero tibi,
3你寄居在這地,我必與你同在,賜福給你,因為我要將這些地都賜給你和你的後裔。我必堅定我向你父 亞伯拉罕 所起的誓。
3et peregrinare in ea: eroque tecum, et benedicam tibi: tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has, complens juramentum quod spopondi Abraham patri tuo.
4我要加增你的後裔,像天上的星那樣多,又要將這些地都賜給你的後裔。並且地上萬國必因你的後裔得福-
4Et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli: daboque posteris tuis universas regiones has: et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ,
5都因 亞伯拉罕 聽從我的話,遵守我的吩咐和我的命令、律例、法度。」
5eo quod obedierit Abraham voci meæ, et custodierit præcepta et mandata mea, et cæremonias legesque servaverit.
6以撒 就住在 基拉耳 。
6Mansit itaque Isaac in Geraris.
7那地方的人問到他的妻子,他便說:「那是我的妹子。」原來他怕說:「是我的妻子」; 他心裏想 :「恐怕這地方的人為 利百加 的緣故殺我」,因為她容貌俊美。
7Qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua, respondit: Soror mea est: timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata conjugio, reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem.
8他在那裏住了許久。有一天, 非利士 人的王 亞比米勒 從窗戶裏往外觀看,見 以撒 和他的妻子 利百加 戲玩。
8Cumque pertransissent dies plurimi, et ibidem moraretur, prospiciens Abimelech rex Palæstinorum per fenestram, vidit eum jocantem cum Rebecca uxore sua.
9亞比米勒 召了 以撒 來,對他說:「她實在是你的妻子,你怎麼說她是你的妹子?」 以撒 說:「我心裏想,恐怕我因她而死。」
9Et accersito eo, ait: Perspicuum est quod uxor tua sit: cur mentitus es eam sororem tuam esse? Respondit: Timui ne morerer propter eam.
10亞比米勒 說:「你向我們做的是甚麼事呢?民中險些有人和你的妻同寢,把我們陷在罪裏。」
10Dixitque Abimelech: Quare imposuisti nobis? potuit coire quispiam de populo cum uxore tua, et induxeras super nos grande peccatum. Præcepitque omni populo, dicens:
11於是 亞比米勒 曉諭眾民說:「凡沾着這個人,或是他妻子的,定要把他治死。」
11Qui tetigerit hominis hujus uxorem, morte morietur.
12以撒 在那地耕種,那一年有百倍的收成。耶和華賜福給他,
12Sevit autem Isaac in terra illa, et invenit in ipso anno centuplum: benedixitque ei Dominus.
13他就昌大,日增月盛,成了大富戶。
13Et locupletatus est homo, et ibat proficiens atque succrescens, donec magnus vehementer effectus est:
14他有羊群牛群,又有許多僕人, 非利士 人就嫉妒他。
14habuit quoque possessiones ovium et armentorum, et familiæ plurimum. Ob hoc invidentes ei Palæstini,
15當他父親 亞伯拉罕 在世的日子,他父親的僕人所挖的井, 非利士 人全都塞住,填滿了土。
15omnes puteos, quos foderant servi patris illius Abraham, illo tempore obstruxerunt, implentes humo:
16亞比米勒 對 以撒 說:「你離開我們去吧。因為你比我們強盛得多。」
16in tantum, ut ipse Abimelech diceret ad Isaac: Recede a nobis, quoniam potentior nobis factus es valde.
17以撒 就離開那裏,在 基拉耳谷 支搭帳棚,住在那裏。
17Et ille discedens, ut veniret ad torrentem Geraræ, habitaretque ibi,
18當他父親 亞伯拉罕 在世之日所挖的水井因 非利士 人在 亞伯拉罕 死後塞住了, 以撒 就重新挖出來,仍照他父親所叫的叫那些井的名字。
18rursum fodit alios puteos, quos foderant servi patris sui Abraham, et quos, illo mortuo, olim obstruxerant Philisthiim: appellavitque eos eisdem nominibus quibus ante pater vocaverat.
19以撒 的僕人在谷中挖 井 ,便得了一口活水井。
19Foderuntque in torrente, et repererunt aquam vivam.
20基拉耳 的牧人與 以撒 的牧人爭競,說:「這水是我們的。」 以撒 就給那井起名叫 埃色 ,因為他們和他相爭。
20Sed et ibi jurgium fuit pastorum Geraræ adversus pastores Isaac, dicentium: Nostra est aqua, quam ob rem nomen putei ex eo, quod acciderat, vocavit Calumniam.
21以撒 的僕人又挖了一口井,他們又為這井爭競,因此 以撒 給這井起名叫 西提拿 。
21Foderunt autem et alium: et pro illo quoque rixati sunt, appellavitque eum Inimicitias.
22以撒 離開那裏,又挖了一口井,他們不為這井爭競了,他就給那井起名叫 利河伯 。他說:「耶和華現在給我們寬闊之地,我們必在這地昌盛。」
22Profectus inde fodit alium puteum, pro quo non contenderunt: itaque vocavit nomen ejus Latitudo, dicens: Nunc dilatavit nos Dominus, et fecit crescere super terram.
23以撒 從那裏上 別是巴 去。
23Ascendit autem ex illo loco in Bersabee,
24當夜耶和華向他顯現,說:「我是你父親 亞伯拉罕 的上帝,不要懼怕!因為我與你同在,要賜福給你,並要為我僕人 亞伯拉罕 的緣故,使你的後裔繁多。」
24ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte, dicens: Ego sum Deus Abraham patris tui: noli timere, quia ego tecum sum: benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham.
25以撒 就在那裏築了一座壇,求告耶和華的名,並且支搭帳棚;他的僕人便在那裏挖了一口井。
25Itaque ædificavit ibi altare: et invocato nomine Domini, extendit tabernaculum, præcepitque servis suis ut foderent puteum.
26亞比米勒 ,同他的朋友 亞戶撒 和他的軍長 非各 ,從 基拉耳 來見 以撒 。
26Ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech, et Ochozath amicus illius, et Phicol dux militum,
27以撒 對他們說:「你們既然恨我,打發我走了,為甚麼到我這裏來呢?」
27locutus est eis Isaac: Quid venistis ad me, hominem quem odistis, et expulistis a vobis?
28他們說:「我們明明地看見耶和華與你同在,便說,不如我們兩下彼此起誓,彼此立約,
28Qui responderunt: Vidimus tecum esse Dominum, et idcirco nos diximus: Sit juramentum inter nos, et ineamus fœdus,
29使你不害我們,正如我們未曾害你,一味地厚待你,並且打發你平平安安地走。你是蒙耶和華賜福的了。」
29ut non facias nobis quidquam mali, sicut et nos nihil tuorum attigimus, nec fecimus quod te læderet: sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini.
30以撒 就為他們設擺筵席,他們便吃了喝了。
30Fecit ergo eis convivium, et post cibum et potum
31他們清早起來彼此起誓。 以撒 打發他們走,他們就平平安安地離開他走了。
31surgentes mane, juraverunt sibi mutuo: dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum.
32那一天, 以撒 的僕人來,將挖井的事告訴他說:「我們得了水了。」
32Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac annuntiantes ei de puteo, quem foderant, atque dicentes: Invenimus aquam.
33他就給那井起名叫 示巴 ;因此那城叫做 別是巴 ,直到今日。
33Unde appellavit eum Abundantiam: et nomen urbi impositum est Bersabee, usque in præsentem diem.
34以掃 四十歲的時候娶了 赫 人 比利 的女兒 猶滴 ,與 赫 人 以倫 的女兒 巴實抹 為妻。
34Esau vero quadragenarius duxit uxores, Judith filiam Beeri Hethæi, et Basemath filiam Elon ejusdem loci:
35她們常使 以撒 和 利百加 心裏愁煩。
35quæ ambæ offenderant animum Isaac et Rebeccæ.

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.