創世記 18
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1耶和華在 幔利 橡樹那裏向 亞伯拉罕 顯現出來。那時正熱, 亞伯拉罕 坐在帳棚門口,
1Apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei.
2舉目觀看,見有三個人在對面站着。他一見,就從帳棚門口跑去迎接他們,俯伏在地,
2Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum: quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi, et adoravit in terram.
3說:「我主,我若在你眼前蒙恩,求你不要離開僕人往前去。
3Et dixit: Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum:
4容我拿點水來,你們洗洗腳,在樹下歇息歇息。
4sed afferam pauxillum aquæ, et lavate pedes vestros, et requiescite sub arbore.
5我再拿一點餅來,你們可以加添心力,然後往前去。你們既到僕人這裏來,理當如此。」他們說:「就照你說的行吧。」
5Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum: postea transibitis: idcirco enim declinastis ad servum vestrum. Qui dixerunt: Fac ut locutus es.
6亞伯拉罕 急忙進帳棚見 撒拉 ,說:「你速速拿三細亞細麵調和做餅。」
6Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram, dixitque ei: Accelera, tria sata similæ commisce, et fac subcinericios panes.
7亞伯拉罕 又跑到牛群裏,牽了一隻又嫩又好的牛犢來,交給僕人,僕人急忙預備好了。
7Ipse vero ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum, deditque puero: qui festinavit et coxit illum.
8亞伯拉罕 又取了奶油和奶,並預備好的牛犢來,擺在他們面前,自己在樹下站在旁邊,他們就吃了。
8Tulit quoque butyrum et lac, et vitulum quem coxerat, et posuit coram eis: ipse vero stabat juxta eos sub arbore.
9他們問 亞伯拉罕 說:「你妻子 撒拉 在哪裏?」他說:「在帳棚裏。」
9Cumque comedissent, dixerunt ad eum: Ubi est Sara uxor tua? Ille respondit: Ecce in tabernaculo est.
10三人中有一位說:「到明年這時候,我必要回到你這裏;你的妻子 撒拉 必生一個兒子。」 撒拉 在那人後邊的帳棚門口也聽見了這話。
10Cui dixit: Revertens veniam ad te tempore isto, vita comite, et habebit filium Sara uxor tua. Quo audito, Sara risit post ostium tabernaculi.
11亞伯拉罕 和 撒拉 年紀老邁, 撒拉 的月經已斷絕了。
11Erant autem ambo senes, provectæque ætatis, et desierant Saræ fieri muliebria.
12撒拉 心裏暗笑,說:「我既已衰敗,我主也老邁,豈能有這喜事呢?」
12Quæ risit occulte dicens: Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo?
13耶和華對 亞伯拉罕 說:「 撒拉 為甚麼暗笑,說:『我既已年老,果真能生養嗎?』
13Dixit autem Dominus ad Abraham: Quare risit Sara, dicens: Num vere paritura sum anus?
14耶和華豈有難成的事嗎?到了日期,明年這時候,我必回到你這裏, 撒拉 必生一個兒子。」
14Numquid Deo quidquam est difficile? juxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore, vita comite, et habebit Sara filium.
15撒拉 就害怕,不承認,說:「我沒有笑。」那位說:「不然,你實在笑了。」
15Negavit Sara, dicens: Non risi, timore perterrita. Dominus autem: Non est, inquit, ita: sed risisti.
16三人就從那裏起行,向 所多瑪 觀看, 亞伯拉罕 也與他們同行,要送他們一程。
16Cum ergo surrexissent inde viri, direxerunt oculos contra Sodomam: et Abraham simul gradiebatur, deducens eos.
17耶和華說:「我所要做的事豈可瞞着 亞伯拉罕 呢?
17Dixitque Dominus: Num celare potero Abraham quæ gesturus sum:
18亞伯拉罕 必要成為強大的國;地上的萬國都必因他得福。
18cum futurus sit in gentem magnam, ac robustissimam, et benedicendæ sint in illo omnes nationes terræ?
19我眷顧他,為要叫他吩咐他的眾子和他的眷屬遵守我的道,秉公行義,使我所應許 亞伯拉罕 的話都成就了。」
19Scio enim quod præcepturus sit filiis suis, et domui suæ post se ut custodiant viam Domini, et faciant judicium et justitiam: ut adducat Dominus propter Abraham omnia quæ locutus est ad eum.
20耶和華說:「 所多瑪 和 蛾摩拉 的罪惡甚重,聲聞於我。
20Dixit itaque Dominus: Clamor Sodomorum et Gomorrhæ multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis.
21我現在要下去,察看他們所行的,果然盡像那達到我耳中的聲音一樣嗎?若是不然,我也必知道。」
21Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint; an non est ita, ut sciam.
22二人轉身離開那裏,向 所多瑪 去;但 亞伯拉罕 仍舊站在耶和華面前。
22Converteruntque se inde, et abierunt Sodomam: Abraham vero adhuc stabat coram Domino.
23亞伯拉罕 近前來,說:「無論善惡,你都要剿滅嗎?
23Et appropinquans ait: Numquid perdes justum cum impio?
24假若那城裏有五十個義人,你還剿滅那地方嗎?不為城裏這五十個義人饒恕其中的人嗎?
24si fuerint quinquaginta justi in civitate, peribunt simul? et non parces loco illi propter quinquaginta justos, si fuerint in eo?
25將義人與惡人同殺,將義人與惡人一樣看待,這斷不是你所行的。審判全地的主豈不行公義嗎?」
25Absit a te ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fiatque justus sicut impius, non est hoc tuum: qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc.
26耶和華說:「我若在 所多瑪 城裏見有五十個義人,我就為他們的緣故饒恕那地方的眾人。」
26Dixitque Dominus ad eum: Si invenero Sodomis quinquaginta justos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos.
27亞伯拉罕 說:「我雖然是灰塵,還敢對主說話。
27Respondensque Abraham, ait: Quia semel cœpi, loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis.
28假若這五十個義人短了五個,你就因為短了五個毀滅全城嗎?」他說:「我在那裏若見有四十五個,也不毀滅那城。」
28Quid si minus quinquaginta justis quinque fuerint? delebis, propter quadraginta quinque, universam urbem? Et ait: Non delebo, si invenero ibi quadraginta quinque.
29亞伯拉罕 又對他說:「假若在那裏見有四十個怎麼樣呢?」他說:「為這四十個的緣故,我也不做這事。」
29Rursumque locutus est ad eum: Sin autem quadraginta ibi inventi fuerint, quid facies? Ait: Non percutiam propter quadraginta.
30亞伯拉罕 說:「求主不要動怒,容我說,假若在那裏見有三十個怎麼樣呢?」他說:「我在那裏若見有三十個,我也不做這事。」
30Ne quæso, inquit, indigneris, Domine, si loquar: quid si ibi inventi fuerint triginta? Respondit: Non faciam, si invenero ibi triginta.
31亞伯拉罕 說:「我還敢對主說話,假若在那裏見有二十個怎麼樣呢?」他說:「為這二十個的緣故,我也不毀滅那城。」
31Quia semel, ait, cœpi loquar ad Dominum meum: quid si ibi inventi fuerint viginti? Ait: Non interficiam propter viginti.
32亞伯拉罕 說:「求主不要動怒,我再說這一次,假若在那裏見有十個呢?」他說:「為這十個的緣故,我也不毀滅那城。」
32Obsecro, inquit, ne irascaris, Domine, si loquar adhuc semel: quid si inventi fuerint ibi decem? Et dixit: Non delebo propter decem.
33耶和華與 亞伯拉罕 說完了話就走了; 亞伯拉罕 也回到自己的地方去了。
33Abiitque Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham: et ille reversus est in locum suum.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.