創世記 37
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1雅各 住在 迦南 地,就是他父親寄居的地。
1Habitavit autem Jacob in terra Chanaan, in qua pater suus peregrinatus est.
2雅各 的記略如下。 約瑟 十七歲與他哥哥們一同牧羊。他是個童子,與他父親的妾 辟拉 、 悉帕 的兒子們常在一處。 約瑟 將他哥哥們的惡行報給他們的父親。
2Et hæ sunt generationes ejus: Joseph cum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer: et erat cum filiis Balæ et Zelphæ uxorum patris sui: accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo.
3以色列 原來愛 約瑟 過於愛他的眾子,因為 約瑟 是他年老生的;他給 約瑟 做了一件彩衣。
3Israël autem diligebat Joseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum: fecitque ei tunicam polymitam.
4約瑟 的哥哥們見父親愛 約瑟 過於愛他們,就恨 約瑟 ,不與他說和睦的話。
4Videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui.
5約瑟 做了一夢,告訴他哥哥們,他們就越發恨他。
5Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis: quæ causa majoris odii seminarium fuit.
6約瑟 對他們說:「請聽我所做的夢:
6Dixitque ad eos: Audite somnium meum quod vidi:
7我們在田裏捆禾稼,我的捆起來站着,你們的捆來圍着我的捆下拜。」
7putabam nos ligare manipulos in agro: et quasi consurgere manipulum meum, et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum.
8他的哥哥們回答說:「難道你真要作我們的王嗎?難道你真要管轄我們嗎?」他們就因為他的夢和他的話越發恨他。
8Responderunt fratres ejus: Numquid rex noster eris? aut subjiciemur ditioni tuæ? Hæc ergo causa somniorum atque sermonum, invidiæ et odii fomitem ministravit.
9後來他又做了一夢,也告訴他的哥哥們說:「看哪,我又做了一夢,夢見太陽、月亮,與十一個星向我下拜。」
9Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait: Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me.
10約瑟 將這夢告訴他父親和他哥哥們,他父親就責備他說:「你做的這是甚麼夢!難道我和你母親、你弟兄果然要來俯伏在地,向你下拜嗎?」
10Quod cum patri suo, et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit: Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti? num ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram?
11他哥哥們都嫉妒他,他父親卻把這話存在心裏。
11Invidebant ei igitur fratres sui: pater vero rem tacitus considerabat.
12約瑟 的哥哥們往 示劍 去放他們父親的羊。
12Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem,
13以色列 對 約瑟 說:「你哥哥們不是在 示劍 放羊嗎?你來,我要打發你往他們那裏去。」 約瑟 說:「我在這裏。」
13dixit ad eum Israël: Fratres tui pascunt oves in Sichimis: veni, mittam te ad eos. Quo respondente,
14以色列 說:「你去看看你哥哥們平安不平安,群羊平安不平安,就回來報信給我」;於是打發他出 希伯崙谷 ,他就往 示劍 去了。
14Præsto sum, ait ei: Vade, et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos, et pecora: et renuntia mihi quid agatur. Missus de valle Hebron, venit in Sichem:
15有人遇見他在田野走迷了路,就問他說:「你找甚麼?」
15invenitque eum vir errantem in agro, et interrogavit quid quæreret.
16他說:「我找我的哥哥們,求你告訴我,他們在何處放羊。」
16At ille respondit: Fratres meos quæro: indica mihi ubi pascant greges.
17那人說:「他們已經走了,我聽見他們說要往 多坍 去。」 約瑟 就去追趕他哥哥們,遇見他們在 多坍 。
17Dixitque ei vir: Recesserunt de loco isto: audivi autem eos dicentes: Eamus in Dothain. Perrexit ergo Joseph post fratres suos, et invenit eos in Dothain.
18他們遠遠地看見他,趁他還沒有走到跟前,大家就同謀要害死他,
18Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere:
19彼此說:「你看!那做夢的來了。
19et mutuo loquebantur: Ecce somniator venit:
20來吧!我們將他殺了,丟在一個坑裏,就說有惡獸把他吃了。我們且看他的夢將來怎麼樣。」
20venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem: dicemusque: Fera pessima devoravit eum: et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua.
21呂便 聽見了,要救他脫離他們的手,說:「我們不可害他的性命」;
21Audiens autem hoc Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eorum, et dicebat:
22又說:「不可流 他的 血,可以把他丟在這野地的坑裏,不可下手害他。」 呂便 的意思是要救他脫離他們的手,把他歸還他的父親。
22Non interficiatis animam ejus, nec effundatis sanguinem: sed projicite eum in cisternam hanc, quæ est in solitudine, manusque vestras servate innoxias: hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum, et reddere patri suo.
23約瑟 到了他哥哥們那裏,他們就剝了他的外衣,就是他穿的那件彩衣,
23Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari et polymita:
24把他丟在坑裏;那坑是空的,裏頭沒有水。
24miseruntque eum in cisternam veterem, quæ non habebat aquam.
25他們坐下吃飯,舉目觀看,見有一夥 米甸 的 以實瑪利 人從 基列 來,用駱駝馱着香料、乳香、沒藥,要帶下 埃及 去。
25Et sedentes ut comederent panem, viderunt Ismaëlitas viatores venire de Galaad, et camelos eorum portantes aromata, et resinam, et stacten in Ægyptum.
26猶大 對眾弟兄說:「我們殺我們的兄弟,藏了他的血有甚麼益處呢?
26Dixit ergo Judas fratribus suis: Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem ipsius?
27我們不如將他賣給 以實瑪利 人,不可下手害他;因為他是我們的兄弟,我們的骨肉。」眾弟兄就聽從了他。
27melius est ut venundetur Ismaëlitis, et manus nostræ non polluantur: frater enim et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus illius.
28有些 米甸 的商人從那裏經過,哥哥們就把 約瑟 從坑裏拉上來,講定二十舍客勒銀子,把 約瑟 賣給 以實瑪利 人。他們就把 約瑟 帶到 埃及 去了。
28Et prætereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Ismaëlitis, viginti argenteis: qui duxerunt eum in Ægyptum.
29呂便 回到坑邊,見 約瑟 不在坑裏,就撕裂衣服,
29Reversusque Ruben ad cisternam, non invenit puerum:
30回到兄弟們那裏,說:「童子沒有了。我往哪裏去才好呢?」
30et scissis vestibus pergens ad fratres suos, ait: Puer non comparet, et ego quo ibo?
31他們宰了一隻公山羊,把 約瑟 的那件彩衣染了血,
31Tulerunt autem tunicam ejus, et in sanguine hædi, quem occiderant, tinxerunt:
32打發人送到他們的父親那裏,說:「我們撿了這個;請認一認是你兒子的外衣不是?」
32mittentes qui ferrent ad patrem, et dicerent: Hanc invenimus: vide utrum tunica filii tui sit, an non.
33他認得,就說:「這是我兒子的外衣。有惡獸把他吃了, 約瑟 被撕碎了!撕碎了!」
33Quam cum agnovisset pater, ait: Tunica filii mei est: fera pessima comedit eum, bestia devoravit Joseph.
34雅各 便撕裂衣服,腰間圍上麻布,為他兒子悲哀了多日。
34Scissisque vestibus, indutus est cilicio, lugens filium suum multo tempore.
35他的兒女都起來安慰他,他卻不肯受安慰,說:「我必悲哀着下陰間,到我兒子那裏。」 約瑟 的父親就為他哀哭。
35Congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait: Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu,
36米甸 人帶 約瑟 到 埃及 ,把他賣給法老的內臣-護衛長 波提乏 。
36Madianitæ vendiderunt Joseph in Ægypto Putiphari eunucho Pharaonis, magistro militum.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.