創世記 20
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1亞伯拉罕 從那裏向南地遷去,寄居在 加低斯 和 書珥 中間的 基拉耳 。
1Profectus inde Abraham in terram australem, habitavit inter Cades et Sur: et peregrinatus est in Geraris.
2亞伯拉罕 稱他的妻 撒拉 為妹子, 基拉耳 王 亞比米勒 差人把 撒拉 取了去。
2Dixitque de Sara uxore suo: Soror mea est. Misit ergo Abimelech rex Geraræ, et tulit eam.
3但夜間,上帝來,在夢中對 亞比米勒 說:「你是個死人哪!因為你取了那女人來;她原是別人的妻子。」
3Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte, et ait illi: En morieris propter mulierem quam tulisti: habet enim virum.
4亞比米勒 卻還沒有親近 撒拉 ;他說:「主啊,連有義的國,你也要毀滅嗎?
4Abimelech vero non tetigerat eam, et ait: Domine, num gentem ignorantem et justam interficies?
5那人豈不是自己對我說『她是我的妹子』嗎?就是女人也自己說:『他是我的哥哥。』我做這事是心正手潔的。」
5nonne ipse dixit mihi: Soror mea est: et ipsa ait: Frater meus est? In simplicitate cordis mei, et munditia manuum mearum feci hoc.
6上帝在夢中對他說:「我知道你做這事是心中正直;我也攔阻了你,免得你得罪我,所以我不容你沾着她。
6Dixitque ad eum Deus: Et ego scio quod simplici corde feceris: et ideo custodivi te ne peccares in me, et non dimisi ut tangeres eam.
7現在你把這人的妻子歸還他;因為他是先知,他要為你禱告,使你存活。你若不歸還他,你當知道,你和你所有的人都必要死。」
7Nunc ergo redde viro suo uxorem, quia propheta est: et orabit pro te, et vives: si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu, et omnia quæ tua sunt.
8亞比米勒 清早起來,召了眾臣僕來,將這些事都說給他們聽,他們都甚懼怕。
8Statimque de nocte consurgens Abimelech, vocavit omnes servos suos: et locutus est universa verba hæc in auribus eorum, timueruntque omnes viri valde.
9亞比米勒 召了 亞伯拉罕 來,對他說:「你怎麼向我這樣行呢?我在甚麼事上得罪了你,你竟使我和我國裏的人陷在大罪裏?你向我行不當行的事了!」
9Vocavit autem Abimelech etiam Abraham, et dixit ei: Quid fecisti nobis? quid peccavimus in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande? quæ non debuisti facere, fecisti nobis.
10亞比米勒 又對 亞伯拉罕 說:「你見了甚麼才做這事呢?」
10Rursumque expostulans, ait: Quid vidisti, ut hoc faceres?
11亞伯拉罕 說:「我以為這地方的人總不懼怕上帝,必為我妻子的緣故殺我。
11Respondit Abraham: Cogitavi mecum, dicens: Forsitan non est timor Dei in loco isto: et interficient me propter uxorem meam:
12況且她也實在是我的妹子;她與我是同父異母,後來作了我的妻子。
12alias autem et vere soror mea est, filia patris mei, et non filia matris meæ, et duxi eam in uxorem.
13當上帝叫我離開父家、飄流在外的時候,我對她說:『我們無論走到甚麼地方,你可以對人說:他是我的哥哥;這就是你待我的恩典了。』」
13Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam: Hanc misericordiam facies mecum: in omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim.
14亞比米勒 把牛、羊、僕婢賜給 亞伯拉罕 ,又把他的妻子 撒拉 歸還他。
14Tulit igitur Abimelech oves et boves, et servos et ancillas, et dedit Abraham: reddiditque illi Saram uxorem suam,
15亞比米勒 又說:「看哪,我的地都在你面前,你可以隨意居住」;
15et ait: Terra coram vobis est, ubicumque tibi placuerit habita.
16又對 撒拉 說:「我給你哥哥一千銀子,作為你在閤家人面前遮羞的,你就在眾人面前沒有不是了。」
16Saræ autem dixit: Ecce mille argenteos dedi fratri tuo, hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt, et quocumque perrexeris: mementoque te deprehensam.
17亞伯拉罕 禱告上帝,上帝就醫好了 亞比米勒 和他的妻子,並他的眾女僕,她們便能生育。
17Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem, ancillasque ejus, et pepererunt:
18因耶和華為 亞伯拉罕 的妻子 撒拉 的緣故,已經使 亞比米勒 家中的婦人不能生育。
18concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abrahæ.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.