撒母耳記下 20
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1在那裏恰巧有一個匪徒,名叫 示巴 ,是 便雅憫 人 比基利 的兒子。他吹角,說:「我們與 大衛 無分,與 耶西 的兒子無涉。 以色列 人哪,你們各回各家去吧!」
1Accidit quoque ut ibi esset vir Belial, nomine Seba, filius Bochri, vir Jemineus: et cecinit buccina, et ait: Non est nobis pars in David, neque hæreditas in filio Isai: revertere in tabernacula tua, Israël.
2於是 以色列 人都離開 大衛 ,跟隨 比基利 的兒子 示巴 。但 猶大 人從 約旦河 直到 耶路撒冷 ,都緊緊跟隨他們的王。
2Et separatus est omnis Israël a David, secutusque est Seba filium Bochri: viri autem Juda adhæserunt regi suo a Jordane usque Jerusalem.
3大衛 王來到 耶路撒冷 ,進了宮殿,就把從前留下看守宮殿的十個妃嬪禁閉在 冷宮 ,養活她們,不與她們親近。她們如同寡婦被禁,直到死的日子。
3Cumque venisset rex in domum suam in Jerusalem, tulit decem mulieres concubinas quas dereliquerat ad custodiendam domum, et tradidit eas in custodiam, alimenta eis præbens: et non est ingressus ad eas, sed erant clausæ usque in diem mortis suæ in viduitate viventes.
4王對 亞瑪撒 說:「你要在三日之內將 猶大 人招聚了來,你也回到這裏來。」
4Dixit autem rex Amasæ: Convoca mihi omnes viros Juda in diem tertium, et tu adesto præsens.
5亞瑪撒 就去招聚 猶大 人,卻耽延過了王所限的日期。
5Abiit ergo Amasa ut convocaret Judam, et moratus est extra placitum quod ei constituerat rex.
6大衛 對 亞比篩 說:「現在恐怕 比基利 的兒子 示巴 加害於我們比 押沙龍 更甚。你要帶領你主的僕人追趕他,免得他得了堅固城,躲避我們。」
6Ait autem David ad Abisai: Nunc magis afflicturus est nos Seba filius Bochri quam Absalom: tolle igitur servos domini tui, et persequere eum, ne forte inveniat civitates munitas, et effugiat nos.
7約押 的人和 基利提 人、 比利提 人,並所有的勇士,都跟着 亞比篩 ,從 耶路撒冷 出去追趕 比基利 的兒子 示巴 。
7Egressi sunt ergo cum eo viri Joab, Cerethi quoque et Phelethi: et omnes robusti exierunt de Jerusalem ad persequendum Seba filium Bochri.
8他們到了 基遍 的大磐石那裏, 亞瑪撒 來迎接他們。那時 約押 穿着戰衣,腰束佩刀的帶子,刀在鞘內; 約押 前行,刀從鞘內掉出來。
8Cumque illi essent juxta lapidem grandem qui est in Gabaon, Amasa veniens occurrit eis. Porro Joab vestitus erat tunica stricta ad mensuram habitus sui, et desuper accinctus gladio dependente usque ad ilia, in vagina, qui fabricatus levi motu egredi poterat, et percutere.
9約押 左手拾起刀來 ,對 亞瑪撒 說:「我兄弟,你好啊!」就用右手抓住 亞瑪撒 的鬍子,要與他親嘴。
9Dixit itaque Joab ad Amasam: Salve mi frater. Et tenuit manu dextera mentum Amasæ, quasi osculans eum.
10亞瑪撒 沒有防備 約押 手裏所拿的刀; 約押 用刀刺入他的肚腹,他的腸子流在地上,沒有再刺他,就死了。 約押 和他兄弟 亞比篩 往前追趕 比基利 的兒子 示巴 。
10Porro Amasa non observavit gladium quem habebat Joab: qui percussit eum in latere, et effudit intestina ejus in terram, nec secundum vulnus apposuit: et mortuus est. Joab autem, et Abisai frater ejus, persecuti sunt Seba filium Bochri.
11有 約押 的一個少年人站在 亞瑪撒 屍身旁邊, 對眾人 說:「誰喜悅 約押 ,誰歸順 大衛 ,就當跟隨 約押 去。」
11Interea quidam viri, cum stetissent juxta cadaver Amasæ, de sociis Joab, dixerunt: Ecce qui esse voluit pro Joab comes David.
12亞瑪撒 在道路上滾在自己的血裏。那人見眾民 經過 都站住,就把 亞瑪撒 的屍身從路上挪到田間,用衣服遮蓋。
12Amasa autem conspersus sanguine jacebat in media via. Vidit hoc quidam vir, quod subsisteret omnis populus ad videndum eum, et amovit Amasam de via in agrum, operuitque eum vestimento, ne subsisterent transeuntes propter eum.
13屍身從路上挪移之後,眾民就都跟隨 約押 去追趕 比基利 的兒子 示巴 。
13Amoto ergo illo de via, transibat omnis vir sequens Joab ad persequendum Seba filium Bochri.
14他走遍 以色列 各支派,直到 伯‧瑪迦 的 亞比拉 ,並 比利 人的全地;那些地方的人也都聚集跟隨他。
14Porro ille transierat per omnes tribus Israël in Abelam et Bethmaacha: omnesque viri electi congregati fuerant ad eum.
15約押 和跟隨的人到了 伯‧瑪迦 的 亞比拉 ,圍困 示巴 ,就對着城築壘;跟隨 約押 的眾民 用錘 撞城,要使城塌陷。
15Venerunt itaque, et oppugnabant eum in Abela et in Bethmaacha, et circumdederunt munitionibus civitatem, et obsessa est urbs: omnis autem turba quæ erat cum Joab, moliebatur destruere muros.
16有一個聰明婦人從城上呼叫說:「聽啊,聽啊,請 約押 近前來,我好與他說話。」
16Et exclamavit mulier sapiens de civitate: Audite, audite: dicite Joab: Appropinqua huc, et loquar tecum.
17約押 就近前來,婦人問他說:「你是 約押 不是?」他說:「我是。」婦人說:「求你聽婢女的話。」 約押 說:「我聽。」
17Qui cum accessisset ad eam, ait illi: Tu es Joab? Et ille respondit: Ego. Ad quem sic locuta est: Audi sermones ancillæ tuæ. Qui respondit: Audio.
18婦人說:「古時有話說,當先在 亞比拉 求問,然後事就定妥。
18Rursumque illa: Sermo, inquit, dicebatur in veteri proverbio: Qui interrogant, interrogent in Abela: et sic perficiebant.
19我們這城的人在 以色列 人中是和平、忠厚的。你為何要毀壞 以色列 中的大城,吞滅耶和華的產業呢?」
19Nonne ego sum quæ respondeo veritatem in Israël, et tu quæris subvertere civitatem et evertere matrem in Israël? quare præcipitas hæreditatem Domini?
20約押 回答說:「我決不吞滅毀壞,
20Respondensque Joab, ait: Absit, absit hoc a me: non præcipito, neque demolior.
21乃因 以法蓮 山地的一個人- 比基利 的兒子 示巴 -舉手攻擊 大衛 王,你們若將他一人交出來,我便離城而去。」婦人對 約押 說:「那人的首級必從城牆上丟給你。」
21Non sic se habet res, sed homo de monte Ephraim, Seba filius Bochri cognomine, levavit manum suam contra regem David: tradite illum solum, et recedemus a civitate. Et ait mulier ad Joab: Ecce caput ejus mittetur ad te per murum.
22婦人就憑她的智慧去勸眾人。他們便割下 比基利 的兒子 示巴 的首級,丟給 約押 。 約押 吹角,眾人就離城而散,各歸各家去了。 約押 回 耶路撒冷 ,到王那裏。
22Ingressa est ergo ad omnem populum, et locuta est eis sapienter: qui abscissum caput Seba filii Bochri projecerunt ad Joab. Et ille cecinit tuba, et recesserunt ab urbe, unusquisque in tabernacula sua: Joab autem reversus est Jerusalem ad regem.
23約押 作 以色列 全軍的元帥; 耶何耶大 的兒子 比拿雅 統轄 基利提 人和 比利提 人;
23Fuit ergo Joab super omnem exercitum Israël: Banaias autem filius Jojadæ super Cerethæos et Phelethæos:
24亞多蘭 掌管服苦的人; 亞希律 的兒子 約沙法 作史官;
24Aduram vero super tributa: porro Josaphat filius Ahilud, a commentariis:
25示法 作書記; 撒督 和 亞比亞他 作祭司 長 ;
25Siva autem, scriba: Sadoc vero et Abiathar, sacerdotes.
26睚珥 人 以拉 作 大衛 的宰相。
26Ira autem Jairites erat sacerdos David.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.