撒母耳記下
Chapter 17
Chinese Union Version, p…
vs Clementine Vulgate…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1亞希多弗 又對 押沙龍 說:「求你准我挑選一萬二千人,今夜我就起身追趕 大衛 ,
1Dixit ergo Achitophel ad Absalom: Eligam mihi duodecim millia virorum, et consurgens persequar David hac nocte.
2趁他疲乏手軟,我忽然追上他,使他驚惶;跟隨他的民必都逃跑,我就單殺王一人,
2Et irruens super eum (quippe qui lassus est, et solutis manibus), percutiam eum: cumque fugerit omnis populus qui cum eo est, percutiam regem desolatum.
3使眾民都歸順你。你所尋找的人 既然死了 ,眾民就如已經歸順你;這樣,也都平安無事了。」
3Et reducam universum populum, quomodo unus homo reverti solet: unum enim virum tu quæris: et omnis populus erit in pace.
4押沙龍 和 以色列 的長老都以這話為美。
4Placuitque sermo ejus Absalom, et cunctis majoribus natu Israël.
5押沙龍 說:「要召 亞基 人 戶篩 來,我們也要聽他怎樣說。」
5Ait autem Absalom: Vocate Chusai Arachiten, et audiamus quid etiam ipse dicat.
6戶篩 到了 押沙龍 面前, 押沙龍 向他說:「 亞希多弗 是如此如此說的,我們照着他的話行可以不可以?若不可,你就說吧!」
6Cumque venisset Chusai ad Absalom, ait Absalom ad eum: Hujuscemodi sermonem locutus est Achitophel: facere debemus an non? quod das consilium?
7戶篩 對 押沙龍 說:「 亞希多弗 這次所定的謀不善。」
7Et dixit Chusai ad Absalom: Non est bonum consilium quod dedit Achitophel hac vice.
8戶篩 又說:「你知道,你父親和跟隨他的人都是勇士,現在他們心裏惱怒,如同田野丟崽子的母熊一般,而且你父親是個戰士,必不和民一同住宿。
8Et rursum intulit Chusai: Tu nosti patrem tuum, et viros qui cum eo sunt, esse fortissimos et amaro animo, veluti si ursa raptis catulis in saltu sæviat: sed et pater tuus vir bellator est, nec morabitur cum populo.
9他現今或藏在坑中或在別處,若有人首先被殺,凡聽見的必說:『跟隨 押沙龍 的民被殺了。』
9Forsitan nunc latitat in foveis, aut in uno, quo voluerit, loco: et cum ceciderit unus quilibet in principio, audiet quicumque audierit, et dicet: Facta est plaga in populo qui sequebatur Absalom.
10雖有人膽大如獅子,他的心也必消化;因為 以色列 人都知道你父親是英雄,跟隨他的人也都是勇士。
10Et fortissimus quisque, cujus cor est quasi leonis, pavore solvetur: scit enim omnis populus Israël fortem esse patrem tuum, et robustos omnes qui cum eo sunt.
11依我之計,不如將 以色列 眾人-從 但 直到 別是巴 ,如同海邊的沙那樣多-聚集到你這裏來,你也親自率領他們出戰。
11Sed hoc mihi videtur rectum esse consilium. Congregetur ad te universus Israël, a Dan usque Bersabee, quasi arena maris innumerabilis: et tu eris in medio eorum.
12這樣,我們在何處遇見他,就下到他那裏,如同露水下在地上一般,連他帶跟隨他的人,一個也不留下。
12Et irruemus super eum in quocumque loco inventus fuerit, et operiemus eum, sicut cadere solet ros super terram: et non relinquemus de viris qui cum eo sunt, ne unum quidem.
13他若進了哪一座城, 以色列 眾人必帶繩子去,將那城拉到河裏,甚至連一塊小石頭都不剩下。」
13Quod si urbem aliquam fuerit ingressus, circumdabit omnis Israël civitati illi funes, et trahemus eam in torrentem, ut non reperiatur ne calculus quidem ex ea.
14押沙龍 和 以色列 眾人說:「 亞基 人 戶篩 的計謀比 亞希多弗 的計謀更好!」這是因耶和華定意破壞 亞希多弗 的良謀,為要降禍與 押沙龍 。
14Dixitque Absalom, et omnes viri Israël: Melius est consilium Chusai Arachitæ, consilio Achitophel: Domini autem nutu dissipatum est consilium Achitophel utile, ut induceret Dominus super Absalom malum.
15戶篩 對祭司 撒督 和 亞比亞他 說:「 亞希多弗 為 押沙龍 和 以色列 的長老所定的計謀是如此如此,我所定的計謀是如此如此。
15Et ait Chusai Sadoc et Abiathar sacerdotibus: Hoc et hoc modo consilium dedit Achitophel Absalom et senioribus Israël: et ego tale et tale dedi consilium.
16現在你們要急速打發人去,告訴 大衛 說:『今夜不可住在曠野的渡口,務要過河,免得王和跟隨他的人都被吞滅。』」
16Nunc ergo mittite cito, et nuntiate David, dicentes: Ne moreris nocte hac in campestribus deserti, sed absque dilatione transgredere: ne forte absorbeatur rex, et omnis populus qui cum eo est.
17那時, 約拿單 和 亞希瑪斯 在 隱‧羅結 那裏等候,不敢進城,恐怕被人看見。有一個使女出來,將這話告訴他們,他們就去報信給 大衛 王。
17Jonathas autem et Achimaas stabant juxta fontem Rogel: abiit ancilla et nuntiavit eis. Et illi profecti sunt, ut referrent ad regem David nuntium: non enim poterant videri, aut introire civitatem.
18然而有一個童子看見他們,就去告訴 押沙龍 。他們急忙跑到 巴戶琳 某人的家裏;那人院中有一口井,他們就下到井裏。
18Vidit autem eos quidam puer, et indicavit Absalom: illi vero concito gradu ingressi sunt domum cujusdam viri in Bahurim, qui habebat puteum in vestibulo suo: et descenderunt in eum.
19那家的婦人用蓋蓋上井口,又在上頭鋪上碎麥,事就沒有洩漏。
19Tulit autem mulier, et expandit velamen super os putei, quasi siccans ptisanas: et sic latuit res.
20押沙龍 的僕人來到那家,問婦人說:「 亞希瑪斯 和 約拿單 在哪裏?」婦人說:「他們過了河了。」 僕人找他們,找不着,就回 耶路撒冷 去了。
20Cumque venissent servi Absalom in domum, ad mulierem dixerunt: Ubi est Achimaas et Jonathas? Et respondit eis mulier: Transierunt festinanter, gustata paululum aqua. At hi qui quærebant, cum non reperissent, reversi sunt in Jerusalem.
21他們走後,二人從井裏上來,去告訴 大衛 王說:「 亞希多弗 如此如此定計害你,你們務要起來,快快過河。」
21Cumque abiissent, ascenderunt illi de puteo, et pergentes nuntiaverunt regi David, et dixerunt: Surgite, et transite cito fluvium: quoniam hujuscemodi dedit consilium contra vos Achitophel.
22於是 大衛 和跟隨他的人都起來,過 約旦河 。到了天亮,無一人不過 約旦河 的。
22Surrexit ergo David, et omnis populus qui cum eo erat, et transierunt Jordanem, donec dilucesceret: et ne unus quidem residuus fuit, qui non transisset fluvium.
23亞希多弗 見不依從他的計謀,就備上驢,歸回本城;到了家,留下遺言,便吊死了,葬在他父親的墳墓裏。
23Porro Achitophel videns quod non fuisset factum consilium suum, stravit asinum suum, surrexitque, et abiit in domum suam et in civitatem suam: et disposita domo sua, suspendio interiit, et sepultus est in sepulchro patris sui.
24大衛 到了 瑪哈念 , 押沙龍 和跟隨他的 以色列 人也都過了 約旦河 。
24David autem venit in castra, et Absalom transivit Jordanem, ipse et omnes viri Israël cum eo.
25押沙龍 立 亞瑪撒 作元帥,代替 約押 。 亞瑪撒 是 以實瑪利 人 以特拉 的兒子。 以特拉 曾與 拿轄 的女兒 亞比該 親近;這 亞比該 與 約押 的母親 洗魯雅 是姊妹。
25Amasam vero constituit Absalom pro Joab super exercitum: Amasa autem erat filius viri qui vocabatur Jetra de Jezraëli, qui ingressus est ad Abigail filiam Naas, sororem Sarviæ, quæ fuit mater Joab.
26押沙龍 和 以色列 人都安營在 基列 地。
26Et castrametatus est Israël cum Absalom in terra Galaad.
27大衛 到了 瑪哈念 , 亞捫 族的 拉巴 人 拿轄 的兒子 朔比 , 羅‧底巴 人 亞‧米利 的兒子 瑪吉 , 基列 的 羅基琳 人 巴西萊 ,
27Cumque venisset David in castra, Sobi filius Naas de Rabbath filiorum Ammon, et Machir filius Ammihel de Lodabar, et Berzellai Galaadites de Rogelim,
28帶着被、褥、盆、碗、瓦器、小麥、大麥、麥麵、炒 穀 、豆子、紅豆、炒 豆 、
28obtulerunt ei stratoria, et tapetia, et vasa fictilia, frumentum, et hordeum, et farinam, et polentam, et fabam, et lentem, et frixum cicer,
29蜂蜜、奶油、綿羊、奶餅,供給 大衛 和跟隨他的人吃;他們說:「民在曠野,必飢渴困乏了。」
29et mel, et butyrum, oves, et pingues vitulos: dederuntque David, et populo qui cum eo erat, ad vescendum: suspicati enim sunt populum fame et siti fatigari in deserto.

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.