撒母耳記下 23
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1以下是 大衛 末了的話。 耶西 的兒子 大衛 得居高位,是 雅各 上帝所膏的,作 以色列 的美歌者,說:
1Hæc autem sunt verba David novissima. Dixit David filius Isai: [Dixit vir, cui constitutum est de christo Dei Jacob, egregius psaltes Israël:
2耶和華的靈藉着我說: 他的話在我口中。
2Spiritus Domini locutus est per me, et sermo ejus per linguam meam.
3以色列 的上帝、 以色列 的磐石曉諭我說: 那以公義治理人民的, 敬畏上帝執掌權柄,
3Dixit Deus Israël mihi, locutus est fortis Israël: Dominator hominum, justus dominator in timore Dei,
4他必像日出的晨光, 如無雲的清晨, 雨後的晴光, 使地 發生 嫩草。
4sicut lux auroræ, oriente sole, mane absque nubibus rutilat: et sicut pluviis germinat herba de terra.
5我家在上帝面前並非如此; 上帝卻與我立永遠的約。 這約凡事堅穩, 關乎我的一切救恩和我一切所想望的, 他豈不為我成就嗎?
5Nec tanta est domus mea apud Deum, ut pactum æternum iniret mecum, firmum in omnibus atque munitum. Cuncta enim salus mea, et omnis voluntas, nec est quidquam ex ea quod non germinet.
6但匪類都必像荊棘被丟棄; 人不敢用手拿它;
6Prævaricatores autem quasi spinæ evellentur universi, quæ non tolluntur manibus.
7拿它的人必帶鐵器和槍桿, 終久它必被火焚燒。
7Et si quis tangere voluerit eas, armabitur ferro et ligno lanceato, igneque succensæ comburentur usque ad nihilum.]
8大衛 勇士的名字記在下面: 他革捫 人 約設‧巴設 ,又稱 伊斯尼 人 亞底挪 ,他是軍長的統領,一時擊殺了八百人。
8Hæc nomina fortium David. Sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres, ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus, qui octingentos interfecit impetu uno.
9其次是 亞合 人 朵多 的兒子 以利亞撒 。從前 非利士 人聚集要打仗, 以色列 人迎着上去,有跟隨 大衛 的三個勇士向 非利士 人罵陣,其中有 以利亞撒 。
9Post hunc, Eleazar filius patrui ejus Ahohites inter tres fortes, qui erant cum David quando exprobraverunt Philisthiim, et congregati sunt illuc in prælium.
10他起來擊殺 非利士 人,直到手臂疲乏,手黏住刀把。那日耶和華使 以色列 人大獲全勝;眾民在 以利亞撒 後頭專奪財物。
10Cumque ascendissent viri Israël, ipse stetit et percussit Philisthæos donec deficeret manus ejus, et obrigesceret cum gladio: fecitque Dominus salutem magnam in die illa: et populus qui fugerat, reversus est ad cæsorum spolia detrahenda.
11其次是 哈拉 人 亞基 的兒子 沙瑪 。一日, 非利士 人聚集成群,在一塊長滿紅豆的田裏,眾民就在 非利士 人面前逃跑。
11Et post hunc, Semma filius Age de Arari. Et congregati sunt Philisthiim in statione: erat quippe ibi ager lente plenus. Cumque fugisset populus a facie Philisthiim,
12沙瑪 卻站在那田間擊殺 非利士 人,救護了那田。耶和華使 以色列 人大獲全勝。
12stetit ille in medio agri, et tuitus est eum, percussitque Philisthæos: et fecit Dominus salutem magnam.
13收割的時候,有三十個勇士中的三個人下到 亞杜蘭洞 見 大衛 。 非利士 的軍兵在 利乏音谷 安營。
13Necnon et ante descenderant tres qui erant principes inter triginta, et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam: castra autem Philisthinorum erant posita in Valle gigantum.
14那時 大衛 在山寨, 非利士 人的防營在 伯利恆 。
14Et David erat in præsidio: porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethlehem.
15大衛 渴想,說:「甚願有人將 伯利恆 城門旁、井裏的水打來給我喝。」
15Desideravit ergo David, et ait: O si quis mihi daret potum aquæ de cisterna quæ est in Bethlehem juxta portam !
16這三個勇士就闖過 非利士 人的營盤,從 伯利恆 城門旁的井裏打水,拿來奉給 大衛 。他卻不肯喝,將水奠在耶和華面前,
16Irruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quæ erat juxta portam, et attulerunt ad David: at ille noluit bibere, sed libavit eam Domino,
17說:「耶和華啊,這三個人冒死 去打水 ; 這水 好像他們的血一般,我斷不敢喝。」如此, 大衛 不肯喝。這是三個勇士所做的事。
17dicens: Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hoc: num sanguinem hominum istorum qui profecti sunt, et animarum periculum bibam? Noluit ergo bibere. Hæc fecerunt tres robustissimi.
18洗魯雅 的兒子、 約押 的兄弟 亞比篩 是這三個勇士的首領;他舉槍殺了三百人,就在三個勇士裏得了名。
18Abisai quoque frater Joab filius Sarviæ, princeps erat de tribus: ipse est qui levavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit: nominatus in tribus,
19他在這三個勇士裏是最尊貴的,所以作他們的首領,只是不及前三個勇士。
19et inter tres nobilior, eratque eorum princeps, sed usque ad tres primos non pervenerat.
20有 甲薛 勇士 耶何耶大 的兒子 比拿雅 行過大能的事;他殺了 摩押 人 亞利伊勒 的兩個兒子,又在下雪的時候下坑裏去,殺了一個獅子,
20Et Banaias filius Jojadæ viri fortissimi, magnorum operum, de Cabseel. Ipse percussit duos leones Moab, et ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna in diebus nivis.
21又殺了一個強壯的 埃及 人; 埃及 人手裏拿着槍, 比拿雅 只拿着棍子下去,從 埃及 人手裏奪過槍來,用那槍將他殺死。
21Ipse quoque interfecit virum ægyptium, virum dignum spectaculo, habentem in manu hastam: itaque cum descendisset ad eum in virga, vi extorsit hastam de manu Ægyptii, et interfecit eum hasta sua.
22這是 耶何耶大 的兒子 比拿雅 所行的事,就在三個勇士裏得了名。
22Hæc fecit Banaias filius Jojadæ.
23他比那三十個勇士都尊貴,只是不及前三個勇士。 大衛 立他作護衛長。
23Et ipse nominatus inter tres robustos, qui erant inter triginta nobiliores: verumtamen usque ad tres non pervenerat: fecitque eum sibi David auricularium, a secreto.
24三十個勇士裏有 約押 的兄弟 亞撒黑 , 伯利恆 人 朵多 的兒子 伊勒哈難 ,
24Asaël frater Joab inter triginta, Elehanan filius patrui ejus de Bethlehem,
25哈律 人 沙瑪 , 哈律 人 以利加 ,
25Semma de Harodi, Elica de Harodi,
26帕勒提 人 希利斯 , 提哥亞 人 益吉 的兒子 以拉 ,
26Heles de Phalti, Hira filius Acces de Thecua,
27亞拿突 人 亞比以謝 , 戶沙 人 米本乃 ,
27Abiezer de Anathoth, Mobonnai de Husati,
28亞合 人 撒們 , 尼陀法 人 瑪哈萊 ,
28Selmon Ahohites, Maharai Netophathites,
29尼陀法 人 巴拿 的兒子 希立 , 便雅憫 族、 基比亞 人 利拜 的兒子 以太 ,
29Heled filius Baana, et ipse Netophathites, Ithai filius Ribai de Gabaath filiorum Benjamin,
30比拉頓 人 比拿雅 , 迦實溪 人 希太 ,
30Banaia Pharathonites, Heddai de torrente Gaas,
31伯亞拉巴 人 亞比亞本 , 巴魯米 人 押斯瑪弗 ,
31Abialbon Arbathites, Azmaveth de Beromi,
32沙本 人 以利雅哈巴 , 雅善 兒子中的 約拿單 ,
32Eliaba de Salaboni. Filii Jassen, Jonathan,
33哈拉 人 沙瑪 , 哈拉 人 沙拉 的兒子 亞希暗 ,
33Semma de Orori, Ajam filius Sarar Arorites,
34瑪迦 人 亞哈拜 的兒子 以利法列 , 基羅 人 亞希多弗 的兒子 以連 ,
34Eliphelet filius Aasbai filii Machati, Eliam filius Achitophel Gelonites,
35迦密 人 希斯萊 , 亞巴 人 帕萊 ,
35Hesrai de Carmelo, Pharai de Arbi,
36瑣巴 人 拿單 的兒子 以甲 , 迦得 人 巴尼 ,
36Igaal filius Nathan de Soba, Bonni de Gadi,
37亞捫 人 洗勒 , 比錄 人 拿哈萊 (是給 洗魯雅 的兒子 約押 拿兵器的),
37Selec de Ammoni, Naharai Berothites armiger Joab filii Sarviæ,
38以帖 人 以拉 , 以帖 人 迦立 ,
38Ira Jethrites, Gareb et ipse Jethrites,
39赫 人 烏利亞 ,共有三十七人。
39Urias Hethæus: omnes triginta septem.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.