撒母耳記下 18
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1大衛 數點跟隨他的人,立千夫長、百夫長率領他們。
1Igitur considerato David populo suo, constituit super eos tribunos et centuriones,
2大衛 打發軍兵出戰,分為三隊:一隊在 約押 手下,一隊在 洗魯雅 的兒子、 約押 兄弟 亞比篩 手下,一隊在 迦特 人 以太 手下。 大衛 對軍兵說:「我必與你們一同出戰。」
2et dedit populi tertiam partem sub manu Joab, et tertiam partem sub manu Abisai filii Sarviæ fratris Joab, et tertiam partem sub manu Ethai, qui erat de Geth. Dixitque rex ad populum: Egrediar et ego vobiscum.
3軍兵卻說:「你不可出戰。若是我們逃跑,敵人必不介意;我們陣亡一半,敵人也不介意。因為你一人強似我們萬人,你不如在城裏預備幫助我們。」
3Et respondit populus: Non exibis: sive enim fugerimus, non magnopere ad eos de nobis pertinebit: sive media pars ceciderit e nobis, non satis curabunt, quia tu unus pro decem millibus computaris: melius est igitur ut sis nobis in urbe præsidio.
4王向他們說:「你們以為怎樣好,我就怎樣行。」於是王站在城門旁,軍兵或百或千地挨次出去了。
4Ad quos rex ait: Quod vobis videtur rectum, hoc faciam. Stetit ergo rex juxta portam: egrediebaturque populus per turmas suas centeni et milleni.
5王囑咐 約押 、 亞比篩 、 以太 說:「你們要為我的緣故寬待那少年人 押沙龍 。」王為 押沙龍 囑咐眾將的話,兵都聽見了。
5Et præcepit rex Joab, et Abisai, et Ethai, dicens: Servate mihi puerum Absalom. Et omnis populus audiebat præcipientem regem cunctis principibus pro Absalom.
6兵就出到田野迎着 以色列 人,在 以法蓮 樹林裏交戰。
6Itaque egressus est populus in campum contra Israël, et factum est prælium in saltu Ephraim.
7以色列 人敗在 大衛 的僕人面前;那日陣亡的甚多,共有二萬人。
7Et cæsus est ibi populus Israël ab exercitu David, factaque est plaga magna in die illa, viginti millium.
8因為在那裏四面打仗,死於樹林的比死於刀劍的更多。
8Fuit autem ibi prælium dispersum super faciem omnis terræ, et multo plures erant quos saltus consumpserat de populo, quam hi quos voraverat gladius in die illa.
9押沙龍 偶然遇見 大衛 的僕人。 押沙龍 騎着騾子,從大橡樹密枝底下經過,他的頭 髮 被樹枝繞住,就懸掛起來,所騎的騾子便離他去了。
9Accidit autem ut occurreret Absalom servis David, sedens mulo: cumque ingressus fuisset mulus subter condensam quercum et magnam, adhæsit caput ejus quercui: et illo suspenso inter cælum et terram, mulus cui insederat, pertransivit.
10有個人看見,就告訴 約押 說:「我看見 押沙龍 掛在橡樹上了。」
10Vidit autem hoc quispiam, et nuntiavit Joab, dicens: Vidi Absalom pendere de quercu.
11約押 對報信的人說:「你既看見他,為甚麼不將他打死落在地上呢? 你若打死他 ,我就賞你十 舍客勒 銀子,一條帶子。」
11Et ait Joab viro qui nuntiaverat ei: Si vidisti, quare non confodisti eum cum terra, et ego dedissem tibi decem argenti siclos, et unum balteum?
12那人對 約押 說:「我就是得你一千 舍客勒 銀子,我也不敢伸手害王的兒子;因為我們聽見王囑咐你和 亞比篩 並 以太 說:『你們要謹慎,不可害那少年人 押沙龍 。』
12Qui dixit ad Joab: Si appenderes in manibus meis mille argenteos, nequaquam mitterem manum meam in filium regis: audientibus enim nobis præcepit rex tibi, et Abisai, et Ethai, dicens: Custodite mihi puerum Absalom.
13我若妄為害了他的性命,就是你自己也必與我為敵(原來,無論何事都瞞不過王。)」
13Sed etsi fecissem contra animam meam audacter, nequaquam hoc regem latere potuisset, et tu stares ex adverso?
14約押 說:「我不能與你留連。」 約押 手拿三杆短槍,趁 押沙龍 在橡樹上還活着,就刺透他的心。
14Et ait Joab: Non sicut tu vis, sed aggrediar eum coram te. Tulit ergo tres lanceas in manu sua, et infixit eas in corde Absalom: cumque adhuc palpitaret hærens in quercu,
15給 約押 拿兵器的十個少年人圍繞 押沙龍 ,將他殺死。
15cucurrerunt decem juvenes armigeri Joab, et percutientes interfecerunt eum.
16約押 吹角,攔阻眾人,他們就回來,不再追趕 以色列 人。
16Cecinit autem Joab buccina, et retinuit populum, ne persequeretur fugientem Israël, volens parcere multitudini.
17他們將 押沙龍 丟在林中一個大坑裏,上頭堆起一大堆石頭。 以色列 眾人都逃跑,各回各家去了。
17Et tulerunt Absalom, et projecerunt eum in saltu, in foveam grandem, et comportaverunt super eum acervum lapidum magnum nimis: omnis autem Israël fugit in tabernacula sua.
18押沙龍 活着的時候,在 王谷 立了一根 石 柱,因他說:「我沒有兒子為我留名。」他就以自己的名稱那 石 柱叫 押沙龍柱 ,直到今日。
18Porro Absalom erexerat sibi, cum adhuc viveret, titulum qui est in Valle regis: dixerat enim: Non habeo filium, et hoc erit monimentum nominis mei. Vocavitque titulum nomine suo, et appellatur Manus Absalom, usque ad hanc diem.
19撒督 的兒子 亞希瑪斯 說:「容我跑去,將耶和華向仇敵給王報仇的信息報與王知。」
19Achimaas autem filius Sadoc, ait: Curram, et nuntiabo regi quia judicium fecerit ei Dominus de manu inimicorum ejus.
20約押 對他說:「你今日不可去報信,改日可以報信;因為今日王的兒子死了,所以你不可去報信。」
20Ad quem Joab dixit: Non eris nuntius in hac die, sed nuntiabis in alia: hodie nolo te nuntiare: filius enim regis est mortuus.
21約押 對 古示 人說:「你去將你所看見的告訴王。」 古示 人在 約押 面前下拜,就跑去了。
21Et ait Joab Chusi: Vade, et nuntia regi quæ vidisti. Adoravit Chusi Joab, et cucurrit.
22撒督 的兒子 亞希瑪斯 又對 約押 說:「無論怎樣,求你容我隨着 古示 人跑去。」 約押 說:「我兒,你報這信息,既不得賞賜,何必要跑去呢?」
22Rursus autem Achimaas filius Sadoc dixit ad Joab: Quid impedit si etiam ego curram post Chusi? Dixitque ei Joab: Quid vis currere, fili mi? non eris boni nuntii bajulus.
23他 又說 :「無論怎樣,我要跑去。」 約押 說:「你跑去吧!」 亞希瑪斯 就從平原往前跑,跑過 古示 人去了。
23Qui respondit: Quid enim si cucurrero? Et ait ei: Curre. Currens ergo Achimaas per viam compendii, transivit Chusi.
24大衛 正坐在城甕裏。守望的人上城門樓的頂上,舉目觀看,見有一個人獨自跑來。
24David autem sedebat inter duas portas: speculator vero, qui erat in fastigio portæ super murum, elevans oculos, vidit hominem currentem solum.
25守望的人就大聲告訴王。王說:「他若獨自來,必是報口信的。」那人跑得漸漸近了。
25Et exclamans indicavit regi: dixitque rex: Si solus est, bonus est nuntius in ore ejus. Properante autem illo, et accedente propius,
26守望的人又見一人跑來,就對守城門的人說:「又有一人獨自跑來。」王說:「這也必是報信的。」
26vidit speculator hominem alterum currentem, et vociferans in culmine, ait: Apparet mihi alter homo currens solus. Dixitque rex: Et iste bonus est nuntius.
27守望的人說:「我看前頭人的跑法,好像 撒督 的兒子 亞希瑪斯 的跑法一樣。」王說:「他是個好人,必是報好信息。」
27Speculator autem: Contemplor, ait, cursum prioris, quasi cursum Achimaas filii Sadoc. Et ait rex: Vir bonus est, et nuntium portans bonum venit.
28亞希瑪斯 向王呼叫說:「平安了!」就在王面前臉伏於地叩拜,說:「耶和華-你的上帝是應當稱頌的,因他已將那舉手攻擊我主我王的人交給王了。」
28Clamans autem Achimaas, dixit ad regem: Salve rex. Et adorans regem coram eo pronus in terram, ait: Benedictus Dominus Deus tuus, qui conclusit homines qui levaverunt manus suas contra dominum meum regem.
29王問說:「少年人 押沙龍 平安不平安?」 亞希瑪斯 回答說:「 約押 打發王的僕人,那時僕人聽見眾民大聲喧嘩,卻不知道是甚麼事。」
29Et ait rex: Estne pax puero Absalom? Dixitque Achimaas: Vidi tumultum magnum cum mitteret Joab servus tuus, o rex, me servum tuum: nescio aliud.
30王說:「你退去,站在旁邊。」他就退去,站在旁邊。
30Ad quem rex: Transi, ait, et sta hic. Cumque ille transisset, et staret,
31古示 人也來到,說:「有信息報給我主我王!耶和華今日向一切興起攻擊你的人給你報仇了。」
31apparuit Chusi: et veniens ait: Bonum apporto nuntium, domine mi rex: judicavit enim pro te Dominus hodie de manu omnium qui surrexerunt contra te.
32王問 古示 人說:「少年人 押沙龍 平安不平安?」 古示 人回答說:「願我主我王的仇敵,和一切興起要殺害你的人,都與那少年人一樣。」
32Dixit autem rex ad Chusi: Estne pax puero Absalom? Cui respondens Chusi: Fiant, inquit, sicut puer, inimici domini mei regis, et universi qui consurgunt adversus eum in malum.
33王就心裏傷慟,上城門樓去哀哭,一面走一面說:「我兒 押沙龍 啊!我兒,我兒 押沙龍 啊!我恨不得替你死, 押沙龍 啊,我兒!我兒!」
33Contristatus itaque rex, ascendit cœnaculum portæ, et flevit. Et sic loquebatur, vadens: Fili mi Absalom, Absalom fili mi: quis mihi tribuat ut ego moriar pro te, Absalom fili mi, fili mi Absalom?
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.