列王纪下
Chapter 15
Chinese Union Version, p…
vs Clementine Vulgate…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1以色列 王 耶罗波安 二十七年, 犹大 王 亚玛谢 的儿子 亚撒利雅 登基,
1Anno vigesimo septimo Jeroboam regis Israël, regnavit Azarias filius Amasiæ regis Juda.
2他登基的时候年十六岁,在 耶路撒冷 作王五十二年。他母亲名叫 耶可利雅 ,是 耶路撒冷 人。
2Sedecim annorum erat cum regnare cœpisset, et quinquaginta duobus annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Jechelia de Jerusalem.
3亚撒利雅 行耶和华眼中看为正的事,效法他父亲 亚玛谢 一切所行的;
3Fecitque quod erat placitum coram Domino, juxta omnia quæ fecit Amasias pater ejus.
4只是邱坛还没有废去,百姓仍在那里献祭烧香。
4Verumtamen excelsa non est demolitus: adhuc populus sacrificabat, et adolebat incensum in excelsis.
5耶和华降灾与王,使他长大麻风,直到死日,他就住在别的宫里。他的儿子 约坦 管理家事,治理国民。
5Percussit autem Dominus regem, et fuit leprosus usque in diem mortis suæ, et habitabat in domo libera seorsum: Joatham vero filius regis gubernabat palatium, et judicabit populum terræ.
6亚撒利雅 其余的事,凡他所行的都写在 犹大 列王记上。
6Reliqua autem sermonum Azariæ, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda?
7亚撒利雅 与他列祖同睡,葬在 大卫城 他列祖的坟地里。他儿子 约坦 接续他作王。
7Et dormivit Azarias cum patribus suis: sepelieruntque eum cum majoribus suis in civitate David, et regnavit Joatham filius ejus pro eo.
8犹大 王 亚撒利雅 三十八年, 耶罗波安 的儿子 撒迦利雅 在 撒马利亚 作 以色列 王六个月。
8Anno trigesimo octavo Azariæ regis Juda, regnavit Zacharias filius Jeroboam super Israël in Samaria sex mensibus.
9他行耶和华眼中看为恶的事,效法他列祖所行的,不离开 尼八 的儿子 耶罗波安 使 以色列 人陷在罪里的那罪。
9Et fecit quod malum est coram Domino, sicut fecerant patres ejus: non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël.
10雅比 的儿子 沙龙 背叛他,在百姓面前击杀他,篡了他的位。
10Conjuravit autem contra eum Sellum filius Jabes: percussitque eum palam, et interfecit, regnavitque pro eo.
11撒迦利雅 其余的事都写在 以色列 诸王记上。
11Reliqua autem verborum Zachariæ, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël?
12这是从前耶和华应许 耶户 说:「你的子孙必坐 以色列 的国位直到四代。」这话果然应验了。
12Iste est sermo Domini quem locutus est ad Jehu, dicens: Filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israël. Factumque est ita.
13犹大 王 乌西雅 三十九年, 雅比 的儿子 沙龙 登基在 撒马利亚 作王一个月。
13Sellum filius Jabes regnavit trigesimo novo anno Azariæ regis Juda: regnavit autem uno mense in Samaria.
14迦底 的儿子 米拿现 从 得撒 上 撒马利亚 ,杀了 雅比 的儿子 沙龙 ,篡了他的位。
14Et ascendit Manahem filius Gadi de Thersa, venitque in Samariam, et percussit Sellum filium Jabes in Samaria, et interfecit eum: regnavitque pro eo.
15沙龙 其余的事和他背叛的情形都写在 以色列 诸王记上。
15Reliqua autem verborum Sellum, et conjuratio ejus, per quam tetendit insidias, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël?
16那时 米拿现 从 得撒 起攻打 提斐萨 和其四境,击杀城中一切的人,剖开其中所有的孕妇,都因他们没有给他开城。
16Tunc percussit Manahem Thapsam, et omnes qui erant in ea, et terminos ejus de Thersa: noluerant enim aperire ei: et interfecit omnes prægnantes ejus, et scidit eas.
17犹大 王 亚撒利雅 三十九年, 迦底 的儿子 米拿现 登基,在 撒马利亚 作 以色列 王十年。
17Anno trigesimo nono Azariæ regis Juda, regnavit Manahem filius Gadi super Israël decem annis in Samaria.
18他行耶和华眼中看为恶的事,终身不离开 尼八 的儿子 耶罗波安 使 以色列 人陷在罪里的那罪。
18Fecitque quod erat malum coram Domino: non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël, cunctis diebus ejus.
19亚述 王 普勒 来攻击 以色列 国, 米拿现 给他一千他连得银子,请 普勒 帮助他坚定国位。
19Veniebat Phul rex Assyriorum in terram, et dabat Manahem Phul mille talenta argenti, ut esset ei in auxilium, et firmaret regnum ejus.
20米拿现 向 以色列 一切大富户索要银子,使他们各出五十舍客勒,就给了 亚述 王。于是 亚述 王回去,不在国中停留。
20Indixitque Manahem argentum super Israël cunctis potentibus et divitibus, ut daret regi Assyriorum quinquaginta siclos argenti per singulos: reversusque est rex Assyriorum, et non est moratus in terra.
21米拿现 其余的事,凡他所行的都写在 以色列 诸王记上。
21Reliqua autem sermonum Manahem, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël?
22米拿现 与他列祖同睡。他儿子 比加辖 接续他作王。
22Et dormivit Manahem cum patribus suis: regnavitque Phaceia filius ejus pro eo.
23犹大 王 亚撒利雅 五十年, 米拿现 的儿子 比加辖 在 撒马利亚 登基作 以色列 王二年。
23Anno quinquagesimo Azariæ regis Juda, regnavit Phaceia filius Manahem super Israël in Samaria biennio.
24他行耶和华眼中看为恶的事,不离开 尼八 的儿子 耶罗波安 使 以色列 人陷在罪里的那罪。
24Et fecit quod erat malum coram Domino: non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël.
25比加辖 的将军、 利玛利 的儿子 比加 背叛他,在 撒马利亚 王宫里的卫所杀了他。 亚珥歌伯 和 亚利耶 并 基列 的五十人帮助 比加 ; 比加 击杀他,篡了他的位。
25Conjuravit autem adversus eum Phacee filius Romeliæ, dux ejus, et percussit eum in Samaria in turre domus regiæ, juxta Argob et juxta Arie, et cum eo quinquaginta viros de filiis Galaaditarum: et interfecit eum, regnavitque pro eo.
26比加辖 其余的事,凡他所行的都写在 以色列 诸王记上。
26Reliqua autem sermonum Phaceia, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël?
27犹大 王 亚撒利雅 五十二年, 利玛利 的儿子 比加 在 撒马利亚 登基作 以色列 王二十年。
27Anno quinquagesimo secundo Azariæ regis Juda, regnavit Phacee filius Romeliæ super Israël in Samaria viginti annis.
28他行耶和华眼中看为恶的事,不离开 尼八 的儿子 耶罗波安 使 以色列 人陷在罪里的那罪。
28Et fecit quod erat malum coram Domino: non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël.
29以色列 王 比加 年间, 亚述 王 提革拉·毗列色 来夺了 以云 、 亚伯·伯·玛迦 、 亚挪 、 基低斯 、 夏琐 、 基列 、 加利利 ,和 拿弗他利 全地,将这些地方的居民都掳到 亚述 去了。
29In diebus Phacee regis Israël, venit Theglathphalasar rex Assur, et cepit Ajon, et Abel-Domum, Maacha et Janoë, et Cedes, et Asor, et Galaad, et Galilæam, et universam terram Nephthali: et transtulit eos in Assyrios.
30乌西雅 的儿子 约坦 二十年, 以拉 的儿子 何细亚 背叛 利玛利 的儿子 比加 ,击杀他,篡了他的位。
30Conjuravit autem et tetendit insidias Osee filius Ela contra Phacee filium Romeliæ, et percussit eum, et interfecit: regnavitque pro eo vigesimo anno Joatham filii Oziæ.
31比加 其余的事,凡他所行的都写在 以色列 诸王记上。
31Reliqua autem sermonum Phacee, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël?
32以色列 王 利玛利 的儿子 比加 第二年, 犹大 王 乌西雅 的儿子 约坦 登基。
32Anno secundo Phacee filii Romeliæ regis Israël, regnavit Joatham filius Oziæ regis Juda.
33他登基的时候年二十五岁,在 耶路撒冷 作王十六年。他母亲名叫 耶路沙 ,是 撒督 的女儿。
33Viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Jerusa filia Sadoc.
34约坦 行耶和华眼中看为正的事,效法他父亲 乌西雅 一切所行的;
34Fecitque quod erat placitum coram Domino: juxta omnia quæ fecerat Ozias pater suus, operatus est.
35只是邱坛还没有废去,百姓仍在那里献祭烧香。 约坦 建立耶和华殿的上门。
35Verumtamen excelsa non abstulit: adhuc populus immolabat, et adolebat incensum in excelsis. Ipse ædificavit portam domus Domini sublimissimam.
36约坦 其余的事,凡他所行的都写在 犹大 列王记上。
36Reliqua autem sermonum Joatham, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda?
37在那些日子,耶和华才使 亚兰 王 利汛 和 利玛利 的儿子 比加 去攻击 犹大 。
37In diebus illis cœpit Dominus mittere in Judam Rasin regem Syriæ, et Phacee filium Romeliæ.
38约坦 与他列祖同睡,葬在他祖 大卫城 他列祖的坟地里。他儿子 亚哈斯 接续他作王。
38Et dormivit Joatham cum patribus suis, sepultusque est cum eis in civitate David patris sui: et regnavit Achaz filius ejus pro eo.

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.