列王纪下 18
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1以色列 王 以拉 的儿子 何细亚 第三年, 犹大 王 亚哈斯 的儿子 希西家 登基。
1Anno tertio Osee filii Ela regis Israël, regnavit Ezechias filius Achaz regis Juda.
2他登基的时候年二十五岁,在 耶路撒冷 作王二十九年。他母亲名叫 亚比 ,是 撒迦利雅 的女儿。
2Viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset, et viginti novem annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Abi filia Zachariæ.
3希西家 行耶和华眼中看为正的事,效法他祖 大卫 一切所行的。
3Fecitque quod erat bonum coram Domino, juxta omnia quæ fecerat David pater ejus.
4他废去邱坛,毁坏柱像,砍下木偶,打碎 摩西 所造的铜蛇,因为到那时 以色列 人仍向铜蛇烧香。 希西家 叫铜蛇为铜块。
4Ipse dissipavit excelsa, et contrivit statuas, et succidit lucos, confregitque serpentem æneum quem fecerat Moyses: siquidem usque ad illud tempus filii Israël adolebant ei incensum: vocavitque nomen ejus Nohestan.
5希西家 倚靠耶和华— 以色列 的 神,在他前后的 犹大 列王中没有一个及他的。
5In Domino Deo Israël speravit: itaque post eum non fuit similis ei de cunctis regibus Juda, sed neque in his qui ante eum fuerunt:
6因为他专靠耶和华,总不离开,谨守耶和华所吩咐 摩西 的诫命。
6et adhæsit Domino, et non recessit a vestigiis ejus, fecitque mandata ejus, quæ præceperat Dominus Moysi.
7耶和华与他同在,他无论往何处去尽都亨通。他背叛、不肯事奉 亚述 王。
7Unde et erat Dominus cum eo, et in cunctis ad quæ procedebat, sapienter se agebat. Rebellavit quoque contra regem Assyriorum, et non servivit ei.
8希西家 攻击 非利士 人,直到 迦萨 ,并 迦萨 的四境,从了望楼到坚固城。
8Ipse percussit Philisthæos usque ad Gazam, et omnes terminos eorum, a turre custodum usque ad civitatem munitam.
9希西家 王第四年,就是 以色列 王 以拉 的儿子 何细亚 第七年, 亚述 王 撒缦以色 上来围困 撒马利亚 ;
9Anno quarto regis Ezechiæ, qui erat annus septimus Osee filii Ela regis Israël, ascendit Salmanasar rex Assyriorum in Samariam, et oppugnavit eam,
10过了三年就攻取了城。 希西家 第六年, 以色列 王 何细亚 第九年, 撒马利亚 被攻取了。
10et cepit. Nam post annos tres, anno sexto Ezechiæ, id est nono anno Osee regis Israël, capta est Samaria:
11亚述 王将 以色列 人掳到 亚述 ,把他们安置在 哈腊 与 歌散 的 哈博河 边,并 米底亚 人的城邑;
11et transtulit rex Assyriorum Israël in Assyrios, collocavitque eos in Hala et in Habor fluviis Gozan in civitatibus Medorum:
12都因他们不听从耶和华—他们 神的话,违背他的约,就是耶和华仆人 摩西 吩咐他们所当守的。
12quia non audierunt vocem Domini Dei sui, sed prætergressi sunt pactum ejus: omnia quæ præceperat Moyses servus Domini non audierunt, neque fecerunt.
13希西家 王十四年, 亚述 王 西拿基立 上来攻击 犹大 的一切坚固城,将城攻取。
13Anno quartodecimo regis Ezechiæ, ascendit Sennacherib rex Assyriorum ad universas civitates Juda munitas, et cepit eas.
14犹大 王 希西家 差人往 拉吉 去见 亚述 王,说:「我有罪了,求你离开我;凡你罚我的,我必承当。」于是 亚述 王罚 犹大 王 希西家 银子三百他连得,金子三十他连得。
14Tunc misit Ezechias rex Juda nuntios ad regem Assyriorum in Lachis, dicens: Peccavi: recede a me, et omne quod imposueris mihi, feram. Indixit itaque rex Assyriorum Ezechiæ regi Judæ trecenta talenta argenti, et triginta talenta auri.
15希西家 就把耶和华殿里和王宫府库里所有的银子都给了 他 。
15Deditque Ezechias omne argentum quod repertum fuerat in domo Domini et in thesauris regis.
16那时, 犹大 王 希西家 将耶和华殿门上的 金子 和他自己包在柱上的 金子 都刮下来,给了 亚述 王。
16In tempore illo confregit Ezechias valvas templi Domini, et laminas auri quas ipse affixerat, et dedit eas regi Assyriorum.
17亚述 王从 拉吉 差遣他珥探、拉伯撒利,和拉伯沙基率领大军往 耶路撒冷 ,到 希西家 王那里去。他们上到 耶路撒冷 ,就站在上池的水沟旁,在漂布地的大路上。
17Misit autem rex Assyriorum Tharthan, et Rabsaris, et Rabsacen de Lachis ad regem Ezechiam cum manu valida Jerusalem: qui cum ascendissent, venerunt Jerusalem, et steterunt juxta aquæductum piscinæ superioris, quæ est in via Agrifullonis.
18他们呼叫王的时候,就有 希勒家 的儿子家宰 以利亚敬 ,并书记 舍伯那 和 亚萨 的儿子史官 约亚 ,出来见他们。
18Vocaveruntque regem: egressus est autem ad eos Eliacim filius Helciæ præpositus domus, et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph a commentariis.
19拉伯沙基说:「你们去告诉 希西家 说, 亚述 大王如此说:『你所倚靠的有什么可仗赖的呢?
19Dixitque ad eos Rabsaces: Loquimini Ezechiæ: Hæc dicit rex magnus, rex Assyriorum: Quæ est ista fiducia, qua niteris?
20你说有打仗的计谋和能力, 我看 不过是虚话。你到底倚靠谁才背叛我呢?
20forsitan inisti consilium, ut præpares te ad prælium. In quo confidis, ut audeas rebellare?
21看哪,你所倚靠的 埃及 是那压伤的苇杖;人若靠这杖,就必刺透他的手。 埃及 王法老向一切倚靠他的人也是这样。
21an speras in baculo arundineo atque confracto Ægypto, super quem, si incubuerit homo, comminutus ingredietur manum ejus, et perforabit eam? sic est Pharao rex Ægypti omnibus qui confidunt in se.
22你们若对我说:我们倚靠耶和华—我们的 神, 希西家 岂不是将 神的邱坛和祭坛废去,且对 犹大 和 耶路撒冷 的人说:你们当在 耶路撒冷 这坛前敬拜吗?
22Quod si dixeritis mihi: In Domino Deo nostro habemus fiduciam: nonne iste est, cujus abstulit Ezechias excelsa et altaria, et præcepit Judæ et Jerusalem: Ante altare hoc adorabitis in Jerusalem?
23现在你把当头给我主 亚述 王,我给你二千匹马,看你这一面骑马的人够不够。
23Nunc igitur transite ad dominum meum regem Assyriorum, et dabo vobis duo millia equorum, et videte an habere valeatis ascensores eorum.
24若不然,怎能打败我主臣仆中最小的军长呢?你竟倚靠 埃及 的战车马兵吗?
24Et quomodo potestis resistere ante unum satrapam de servis domini mei minimis? an fiduciam habes in Ægypto propter currus et equites?
25现在我上来攻击毁灭这地,岂没有耶和华的意思吗?耶和华吩咐我说:你上去攻击毁灭这地吧!』」
25Numquid sine Domini voluntate ascendi ad locum istum, ut demolirer eum? Dominus dixit mihi: Ascende ad terram hanc, et demolire eam.
26希勒家 的儿子 以利亚敬 和 舍伯那 ,并 约亚 ,对拉伯沙基说:「求你用 亚兰 言语和仆人说话,因为我们懂得;不要用 犹大 言语和我们说话,达到城上百姓的耳中。」
26Dixerunt autem Eliacim filius Helciæ, et Sobna, et Joahe Rabsaci: Precamur ut loquaris nobis servis tuis syriace: siquidem intelligimus hanc linguam: et non loquaris nobis judaice, audiente populo qui est super murum.
27拉伯沙基说:「我主差遣我来,岂是单对你和你的主说这些话吗?不也是对这些坐在城上、要与你们一同吃自己粪、喝自己尿的人说吗?」
27Responditque eis Rabsaces, dicens: Numquid ad dominum tuum, et ad te misit me dominus meus, ut loquerer sermones hos, et non potius ad viros qui sedent super murum, ut comedant stercora sua, et bibant urinam suam vobiscum?
28于是拉伯沙基站着,用 犹大 言语大声喊着说:「你们当听 亚述 大王的话!
28Stetit itaque Rabsaces, et exclamavit voce magna judaice, et ait: Audite verba regis magni, regis Assyriorum.
29王如此说:『你们不要被 希西家 欺哄了;因他不能救你们脱离我的手。
29Hæc dicit rex: Non vos seducat Ezechias: non enim poterit eruere vos de manu mea:
30也不要听 希西家 使你们倚靠耶和华,说耶和华必要拯救我们,这城必不交在 亚述 王的手中。』
30neque fiduciam vobis tribuat super Dominum, dicens: Eruens liberabit nos Dominus, et non tradetur civitas hæc in manu regis Assyriorum.
31不要听 希西家 的话!因 亚述 王如此说:『你们要与我和好,出来投降我,各人就可以吃自己葡萄树和无花果树的果子,喝自己井里的水。
31Nolite audire Ezechiam. Hæc enim dicit rex Assyriorum: Facite mecum quod vobis est utile, et egredimini ad me: et comedet unusquisque de vinea sua, et de ficu sua: et bibetis aquas de cisternis vestris,
32等我来领你们到一个地方与你们本地一样,就是有五谷和新酒之地,有粮食和葡萄园之地,有橄榄树和蜂蜜之地,好使你们存活,不至于死。 希西家 劝导你们,说耶和华必拯救我们;你们不要听他的话。
32donec veniam, et transferam vos in terram quæ similis est terræ vestræ, in terram fructiferam, et fertilem vini, terram panis et vinearum, terram olivarum et olei ac mellis: et vivetis, et non moriemini. Nolite audire Ezechiam, qui vos decipit, dicens: Dominus liberabit nos.
33列国的神有哪一个救他本国脱离 亚述 王的手呢?
33Numquid liberaverunt dii gentium terram suam de manu regis Assyriorum?
34哈马 、 亚珥拔 的神在哪里呢? 西法瓦音 、 希拿 、 以瓦 的神在哪里呢?他们曾救 撒马利亚 脱离我的手吗?
34ubi est deus Emath, et Arphad? ubi est deus Sepharvaim, Ana, et Ava? numquid liberaverunt Samariam de manu mea?
35这些国的神有谁曾救自己的国脱离我的手呢?难道耶和华能救 耶路撒冷 脱离我的手吗?』」
35Quinam illi sunt in universis diis terrarum, qui eruerunt regionem suam de manu mea, ut possit eruere Dominus Jerusalem de manu mea?
36百姓静默不言,并不回答一句,因为王曾吩咐说:「不要回答他。」
36Tacuit itaque populus, et non respondit ei quidquam: siquidem præceptum regis acceperant ut non responderent ei.
37当下, 希勒家 的儿子家宰 以利亚敬 和书记 舍伯那 ,并 亚萨 的儿子史官 约亚 ,都撕裂衣服,来到 希西家 那里,将拉伯沙基的话告诉了他。
37Venitque Eliacim filius Helciæ, præpositus domus, et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus, et nuntiaverunt ei verba Rabsacis.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.