列王纪下
Chapter 4
Chinese Union Version, p…
vs Clementine Vulgate…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1有一个先知门徒的妻哀求 以利沙 说:「你仆人—我丈夫死了,他敬畏耶和华是你所知道的。现在有债主来,要取我两个儿子作奴仆。」
1Mulier autem quædam de uxoribus prophetarum clamabat ad Eliseum, dicens: Servus tuus vir meus mortuus est, et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum: et ecce creditor venit ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi.
2以利沙 问她说:「我可以为你做什么呢?你告诉我,你家里有什么?」她说:「婢女家中除了一瓶油之外,没有什么。」
2Cui dixit Eliseus: Quid vis ut faciam tibi? dic mihi, quid habes in domo tua? At illa respondit: Non habeo ancilla tua quidquam in domo mea, nisi parum olei quo ungar.
3以利沙 说:「你去,向你众邻舍借空器皿,不要少借;
3Cui ait: Vade, pete mutuo ab omnibus vicinis tuis vasa vacua non pauca,
4回到家里,关上门,你和你儿子在里面将油倒在所有的器皿里,倒满了的放在一边。」
4et ingredere, et claude ostium tuum cum intrinsecus fueris tu, et filii tui: et mitte inde in omnia vasa hæc, et cum plena fuerint, tolles.
5于是,妇人离开 以利沙 去了,关上门,自己和儿子在里面;儿子把 器皿 拿来,她就倒油。
5Ivit itaque mulier, et clausit ostium super se, et super filios suos: illi offerebant vasa, et illa infundebat.
6器皿都满了,她对儿子说:「再给我拿器皿来。」儿子说:「再没有器皿了。」油就止住了。
6Cumque plena fuissent vasa, dixit ad filium suum: Affer mihi adhuc vas. Et ille respondit: Non habeo. Stetitque oleum.
7妇人去告诉神人,神人说:「你去卖油还债,所剩的你和你儿子可以靠着度日。」
7Venit autem illa, et indicavit homini Dei. Et ille: Vade, inquit, vende oleum, et redde creditori tuo: tu autem, et filii tui vivite de reliquo.
8一日, 以利沙 走到 书念 ,在那里有一个大户的妇人强留他吃饭。此后, 以利沙 每从那里经过就进去吃饭。
8Facta est autem quædam dies, et transibat Eliseus per Sunam: erat autem ibi mulier magna, quæ tenuit eum ut comederet panem: cumque frequenter inde transiret, divertebat ad eam ut comederet panem.
9妇人对丈夫说:「我看出那常从我们这里经过的是圣洁的神人。
9Quæ dixit ad virum suum: Animadverto quod vir Dei sanctus est iste, qui transit per nos frequenter.
10我们可以为他在墙上盖一间小楼,在其中安放床榻、桌子、椅子、灯台,他来到我们这里,就可以住在其间。」
10Faciamus ergo ei cœnaculum parvum, et ponamus ei in eo lectulum, et mensam, et sellam, et candelabrum, ut cum venerit ad nos, maneat ibi.
11一日, 以利沙 来到那里,就进了那楼躺卧。
11Facta est ergo dies quædam, et veniens divertit in cœnaculum, et requievit ibi.
12以利沙 吩咐仆人 基哈西 说:「你叫这 书念 妇人来。」他就把妇人叫了来,妇人站在 以利沙 面前。
12Dixitque ad Giezi puerum suum: Voca Sunamitidem istam. Qui cum vocasset eam, et illa stetisset coram eo,
13以利沙 吩咐仆人说:「你对她说:你既为我们费了许多心思,可以为你做什么呢?你向王或元帅有所求的没有?」她回答说:「我在我本乡安居无事。」
13dixit ad puerum suum: Loquere ad eam: Ecce, sedule in omnibus ministrasti nobis: quid vis ut faciam tibi? numquid habes negotium, et vis ut loquar regi, sive principi militiæ? Quæ respondit: In medio populi mei habito.
14以利沙 对仆人 说:「究竟当为她做什么呢?」 基哈西 说:「她没有儿子,她丈夫也老了。」
14Et ait: Quid ergo vult ut faciam ei? Dixitque Giezi: Ne quæras: filium enim non habet, et vir ejus senex est.
15以利沙 说:「再叫她来。」于是叫了她来,她就站在门口。
15Præcepit itaque ut vocaret eam: quæ cum vocata fuisset, et stetisset ante ostium,
16以利沙 说:「明年到这时候,你必抱一个儿子。」她说:「神人,我主啊,不要那样欺哄婢女。」
16dixit ad eam: In tempore isto, et in hac eadem hora, si vita comes fuerit, habebis in utero filium. At illa respondit: Noli quæso, domine mi vir Dei, noli mentiri ancillæ tuæ.
17妇人果然怀孕,到了那时候,生了一个儿子,正如 以利沙 所说的。
17Et concepit mulier, et peperit filium in tempore, et in hora eadem, qua dixerat Eliseus.
18孩子渐渐长大,一日到他父亲和收割的人那里,
18Crevit autem puer: et cum esset quædam dies, et egressus isset ad patrem suum, ad messores,
19他对父亲说:「我的头啊,我的头啊!」他父亲对仆人说:「把他抱到他母亲那里。」
19ait patri suo: Caput meum doleo, caput meum doleo. At ille dixit puero: Tolle, et duc eum ad matrem suam.
20仆人抱去,交给他母亲;孩子坐在母亲的膝上,到晌午就死了。
20Qui cum tulisset, et duxisset eum ad matrem suam, posuit eum illa super genua sua usque ad meridiem, et mortuus est.
21他母亲抱他上了楼,将他放在神人的床上,关上 门 出来,
21Ascendit autem, et collocavit eum super lectulum hominis Dei, et clausit ostium: et egressa,
22呼叫她丈夫说:「你叫一个仆人给我牵一匹驴来,我要快快地去见神人,就回来。」
22vocavit virum suum, et ait: Mitte mecum, obsecro, unum de pueris, et asinam, ut excurram usque ad hominem Dei, et revertar.
23丈夫说:「今日不是月朔,也不是安息日,你为何要去见他呢?」妇人说:「平安无事。」
23Qui ait illi: Quam ob causam vadis ad eum? hodie non sunt calendæ, neque sabbatum. Quæ respondit: Vadam.
24于是备上驴,对仆人说:「你快快赶着走,我若不吩咐你,就不要迟慢。」
24Stravitque asinam, et præcepit puero: Mina, et propera: ne mihi moram facias in eundo: et hoc age quod præcipio tibi.
25妇人就往 迦密山 去见神人。 神人远远地看见她,对仆人 基哈西 说:「看哪, 书念 的妇人来了!
25Profecta est igitur, et venit ad virum Dei in montem Carmeli: cumque vidisset eam vir Dei e contra, ait ad Giezi puerum suum: Ecce Sunamitis illa.
26你跑去迎接她,问她说:你平安吗?你丈夫平安吗?孩子平安吗?」她说:「平安。」
26Vade ergo in occursum ejus, et dic ei: Recte ne agitur circa te, et circa virum tuum, et circa filium tuum? Quæ respondit: Recte.
27妇人上了山,到神人那里,就抱住神人的脚。 基哈西 前来要推开她,神人说:「由她吧!因为她心里愁苦,耶和华向我隐瞒,没有指示我。」
27Cumque venisset ad virum Dei in montem, apprehendit pedes ejus: et accessit Giezi ut amoveret eam. Et ait homo Dei: Dimitte illam: anima enim ejus in amaritudine est, et Dominus celavit a me, et non indicavit mihi.
28妇人说:「我何尝向我主求过儿子呢?我岂没有说过,不要欺哄我吗?」
28Quæ dixit illi: Numquid petivi filium a domino meo? numquid non dixi tibi: Ne illudas me?
29以利沙 吩咐 基哈西 说:「你束上腰,手拿我的杖前去;若遇见人,不要向他问安;人若向你问安,也不要回答;要把我的杖放在孩子脸上。」
29Et ille ait ad Giezi: Accinge lumbos tuos, et tolle baculum meum in manu tua, et vade. Si occurrerit tibi homo, non salutes eum: et si salutaverit te quispiam, non respondeas illi: et pones baculum meum super faciem pueri.
30孩子的母亲说:「我指着永生的耶和华,又敢在你面前起誓,我必不离开你。」于是 以利沙 起身,随着她去了。
30Porro mater pueri ait: Vivit Dominus, et vivit anima tua, non dimittam te. Surrexit ergo, et secutus est eam.
31基哈西 先去,把杖放在孩子脸上,却没有声音,也没有动静。 基哈西 就迎着 以利沙 回来,告诉他说:「孩子还没有醒过来。」
31Giezi autem præcesserat ante eos, et posuerat baculum super faciem pueri, et non erat vox, neque sensus: reversusque est in occursum ejus, et nuntiavit ei, dicens: Non surrexit puer.
32以利沙 来到,进了屋子,看见孩子死了,放在自己的床上。
32Ingressus est ergo Eliseus domum, et ecce puer mortuus jacebat in lectulo ejus:
33他就关上门,只有自己和孩子在里面,他便祈祷耶和华,
33ingressusque clausit ostium super se et super puerum, et oravit ad Dominum.
34上床伏在孩子身上,口对口,眼对眼,手对手;既伏在孩子身上,孩子的身体就渐渐温和了。
34Et ascendit, et incubuit super puerum: posuitque os suum super os ejus, et oculos suos super oculos ejus, et manus suas super manus ejus: et incurvavit se super eum, et calefacta est caro pueri.
35然后他下来,在屋里来往走了一趟,又上去伏在孩子身上,孩子打了七个喷嚏,就睁开眼睛了。
35At ille reversus, deambulavit in domo, semel huc atque illuc: et ascendit, et incubuit super eum: et oscitavit puer septies, aperuitque oculos.
36以利沙 叫 基哈西 说:「你叫这 书念 妇人来」;于是叫了她来。 以利沙 说:「将你儿子抱起来。」
36At ille vocavit Giezi, et dixit ei: Voca Sunamitidem hanc. Quæ vocata, ingressa est ad eum. Qui ait: Tolle filium tuum.
37妇人就进来,在 以利沙 脚前俯伏于地,抱起她儿子出去了。
37Venit illa, et corruit ad pedes ejus, et adoravit super terram: tulitque filium suum, et egressa est.
38以利沙 又来到 吉甲 ,那地正有饥荒。先知门徒坐在他面前,他吩咐仆人说:「你将大锅放在火上,给先知门徒熬汤。」
38Et Eliseus reversus est in Galgala. Erat autem fames in terra, et filii prophetarum habitabant coram eo. Dixitque uni de pueris suis: Pone ollam grandem, et coque pulmentum filiis prophetarum.
39有一个人去到田野掐菜,遇见一棵野瓜藤,就摘了一兜野瓜回来,切了搁在熬汤的锅中,因为他们不知道是什么东西;
39Et egressus est unus in agrum ut colligeret herbas agrestes: invenitque quasi vitem silvestrem, et collegit ex ea colocynthidas agri, et implevit pallium suum, et reversus concidit in ollam pulmenti: nesciebat enim quid esset.
40倒出来给众人吃,吃的时候,都喊叫说:「神人哪,锅中有致死的毒物!」所以众人不能吃了。
40Infuderunt ergo sociis ut comederent: cumque gustassent de coctione, clamaverunt, dicentes: Mors in olla, vir Dei. Et non potuerunt comedere.
41以利沙 说:「拿点面来」,就把面撒在锅中,说:「倒出来,给众人吃吧!」锅中就没有毒了。
41At ille: Afferte, inquit, farinam. Cumque tulissent, misit in ollam, et ait: Infunde turbæ, ut comedant. Et non fuit amplius quidquam amaritudinis in olla.
42有一个人从 巴力·沙利沙 来,带着初熟大麦做的饼二十个,并新穗子,装在口袋里送给神人。神人说:「把这些给众人吃。」
42Vir autem quidam venit de Baalsalisa deferens viro Dei panes primitiarum, viginti panes hordeaceos, et frumentum novum in pera sua. At ille dixit: Da populo, ut comedat.
43仆人说:「这一点岂可摆给一百人吃呢?」 以利沙 说:「你只管给众人吃吧!因为耶和华如此说,众人必吃了,还剩下。」
43Responditque ei minister ejus: Quantum est hoc, ut apponam centum viris? Rursum ille ait: Da populo, ut comedat: hæc enim dicit Dominus: Comedent, et supererit.
44仆人就摆在众人面前,他们吃了,果然还剩下,正如耶和华所说的。
44Posuit itaque coram eis: qui comederunt, et superfuit juxta verbum Domini.

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.