列王纪下 25
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1西底家 背叛 巴比伦 王。他作王第九年十月初十日, 巴比伦 王 尼布甲尼撒 率领全军来攻击 耶路撒冷 ,对城安营,四围筑垒攻城。
1Factum est autem anno nono regni ejus, mense decimo, decima die mensis, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus ejus, in Jerusalem, et circumdederunt eam: et exstruxerunt in circuitu ejus munitiones.
2于是城被围困,直到 西底家 王十一年。
2Et clausa est civitas atque vallata usque ad undecimum annum regis Sedeciæ,
3四月初九日,城里有大饥荒,甚至百姓都没有粮食。
3nona die mensis: prævaluitque fames in civitate, nec erat panis populo terræ.
4城被攻破,一切兵丁就在夜间从靠近王园两城中间的门 逃跑 。 迦勒底 人正在四围攻城, 王 就向 亚拉巴 逃走。
4Et interrupta est civitas: et omnes viri bellatores nocte fugerunt per viam portæ quæ est inter duplicem murum ad hortum regis. Porro Chaldæi obsidebant in circuitu civitatem. Fugit itaque Sedecias per viam quæ ducit ad campestria solitudinis.
5迦勒底 的军队追赶王,在 耶利哥 的平原追上他;他的全军都离开他四散了。
5Et persecutus est exercitus Chaldæorum regem, comprehenditque eum in planitie Jericho: et omnes bellatores qui erant cum eo, dispersi sunt, et reliquerunt eum.
6迦勒底 人就拿住王,带他到在 利比拉 的 巴比伦 王那里审判他。
6Apprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha: qui locutus est cum eo judicium.
7在 西底家 眼前杀了他的众子,并且剜了 西底家 的眼睛,用铜链锁着他,带到 巴比伦 去。
7Filios autem Sedeciæ occidit coram eo, et oculos ejus effodit, vinxitque eum catenis, et adduxit in Babylonem.
8巴比伦 王 尼布甲尼撒 十九年五月初七日, 巴比伦 王的臣仆、护卫长 尼布撒拉旦 来到 耶路撒冷 ,
8Mense quinto, septima die mensis, ipse est annus nonusdecimus regis Babylonis, venit Nabuzardan princeps exercitus, servus regis Babylonis, in Jerusalem.
9用火焚烧耶和华的殿和王宫,又焚烧 耶路撒冷 的房屋,就是各大户家的房屋。
9Et succendit domum Domini, et domum regis: et domos Jerusalem, omnemque domum combussit igni.
10跟从护卫长 迦勒底 的全军就拆毁 耶路撒冷 四围的城墙。
10Et muros Jerusalem in circuitu destruxit omnis exercitus Chaldæorum, qui erat cum principe militum.
11那时护卫长 尼布撒拉旦 将城里所剩下的百姓,并已经投降 巴比伦 王的人,以及大众所剩下的人,都掳去了。
11Reliquam autem populi partem quæ remanserat in civitate, et perfugas qui transfugerant ad regem Babylonis, et reliquum vulgus transtulit Nabuzardan princeps militiæ.
12但护卫长留下些民中最穷的,使他们修理葡萄园,耕种田地。
12Et de pauperibus terræ reliquit vinitores et agricolas.
13耶和华殿的铜柱,并耶和华殿的 盆 座和铜海, 迦勒底 人都打碎了,将那铜运到 巴比伦 去了,
13Columnas autem æreas quæ erant in templo Domini, et bases, et mare æreum quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldæi, et transtulerunt æs omne in Babylonem.
14又带去锅、铲子、蜡剪、调羹,并所用的一切铜器,
14Ollas quoque æreas, et trullas, et tridentes, et scyphos, et mortariola, et omnia vasa ærea, in quibus ministrabant, tulerunt.
15火鼎、碗,无论金的银的,护卫长也都带去了。
15Necnon et thuribula, et phialas: quæ aurea, aurea, et quæ argentea, argentea tulit princeps militiæ,
16所罗门 为耶和华殿所造的两根 铜 柱、一个 铜 海,和几个 盆 座,这一切的铜,多得无法可称。
16id est, columnas duas, mare unum, et bases quas fecerat Salomon in templo Domini: non erat pondus æris omnium vasorum.
17这一根柱子高十八肘,柱上有铜顶,高三肘;铜顶的周围有网子和石榴,都是铜的。那一根柱子,照此一样,也有网子。
17Decem et octo cubitos altitudinis habebat columna una: et capitellum æreum super se altitudinis trium cubitorum: et retiaculum, et malogranata super capitellum columnæ, omnia ærea: similem et columna secunda habebat ornatum.
18护卫长拿住大祭司 西莱雅 、副祭司 西番亚 ,和三个把门的,
18Tulit quoque princeps militiæ Saraiam sacerdotem primum, et Sophoniam sacerdotem secundum, et tres janitores.
19又从城中拿住一个管理兵丁的官,并在城里所遇常见王面的五个人和检点国民军长的书记,以及城里遇见的国民六十个人。
19Et de civitate eunuchum unum, qui erat præfectus super bellatores viros: et quinque viros de his qui steterant coram rege, quos reperit in civitate: et Sopher principem exercitus, qui probabat tyrones de populo terræ: et sexaginta viros e vulgo, qui inventi fuerant in civitate.
20护卫长 尼布撒拉旦 将这些人带到在 利比拉 的 巴比伦 王那里。
20Quos tollens Nabuzardan princeps militum, duxit ad regem Babylonis in Reblatha.
21巴比伦 王就把他们击杀在 哈马 地的 利比拉 。这样, 犹大 人被掳去离开本地。
21Percussitque eos rex Babylonis, et interfecit eos in Reblatha in terra Emath: et translatus est Juda de terra sua.
22至于 犹大 国剩下的民,就是 巴比伦 王 尼布甲尼撒 所剩下的, 巴比伦 王立了 沙番 的孙子、 亚希甘 的儿子 基大利 作他们的省长。
22Populo autem qui relictus erat in terra Juda, quem dimiserat Nabuchodonosor rex Babylonis, præfecit Godoliam filium Ahicam filii Saphan.
23众军长和属他们的人听见 巴比伦 王立了 基大利 作省长,于是军长 尼探雅 的儿子 以实玛利 、 加利亚 的儿子 约哈难 、 尼陀法 人 单户篾 的儿子 西莱雅 、 玛迦 人的儿子 雅撒尼亚 ,和属他们的人都到 米斯巴 见 基大利 。
23Quod cum audissent omnes duces militum, ipsi et viri qui erant cum eis, videlicet quod constituisset rex Babylonis Godoliam, venerunt ad Godoliam in Maspha, Ismahel filius Nathaniæ, et Johanan filius Caree, et Saraia filius Thanehumeth Netophathites, et Jezonias filius Maachathi, ipsi et socii eorum.
24基大利 向他们和属他们的人起誓说:「你们不必惧怕 迦勒底 臣仆,只管住在这地服事 巴比伦 王,就可以得福。」
24Juravitque Godolias ipsis et sociis eorum, dicens: Nolite timere servire Chaldæis: manete in terra, et servite regi Babylonis, et bene erit vobis.
25七月间,宗室 以利沙玛 的孙子、 尼探雅 的儿子 以实玛利 带着十个人来,杀了 基大利 和同他在 米斯巴 的 犹大 人与 迦勒底 人。
25Factum est autem in mense septimo, venit Ismahel filius Nathaniæ filii Elisama de semine regio, et decem viri cum eo: percusseruntque Godoliam, qui et mortuus est: sed et Judæos et Chaldæos qui erant cum eo in Maspha.
26于是众民,无论大小,连众军长;因为惧怕 迦勒底 人,都起身往 埃及 去了。
26Consurgensque omnis populus a parvo usque ad magnum, et principes militum, venerunt in Ægyptum timentes Chaldæos.
27犹大 王 约雅斤 被掳后三十七年, 巴比伦 王 以未·米罗达 元年十二月二十七日,使 犹大 王 约雅斤 抬头,提他出监;
27Factum est vero in anno trigesimo septimo transmigrationis Joachin regis Juda, mense duodecimo, vigesima septima die mensis: sublevavit Evilmerodach rex Babylonis, anno quo regnare cœperat, caput Joachin regis Juda de carcere.
28又对他说恩言,使他的位高过与他一同在 巴比伦 众王的位,
28Et locutus est ei benigne, et posuit thronum ejus super thronum regum qui erant cum eo in Babylone.
29给他脱了囚服。他终身常在 巴比伦 王面前吃饭。
29Et mutavit vestes ejus quas habuerat in carcere, et comedebat panem semper in conspectu ejus cunctis diebus vitæ suæ.
30王赐他所需用的食物,日日赐他一分,终身都是这样。
30Annonam quoque constituit ei sine intermissione, quæ et dabatur ei a rege per singulos dies omnibus diebus vitæ suæ.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.