列王纪下 13
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1犹大 王 亚哈谢 的儿子 约阿施 二十三年, 耶户 的儿子 约哈斯 在 撒马利亚 登基作 以色列 王十七年。
1Anno vigesimo tertio Joas filii Ochoziæ regis Juda, regnavit Joachaz filius Jehu super Israël in Samaria decem et septem annis.
2约哈斯 行耶和华眼中看为恶的事,效法 尼八 的儿子 耶罗波安 使 以色列 人陷在罪里的那罪,总不离开。
2Et fecit malum coram Domino, secutusque est peccata Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël, et non declinavit ab eis.
3于是,耶和华的怒气向 以色列 人发作,将他们屡次交在 亚兰 王 哈薛 和他儿子 便哈达 的手里。
3Iratusque est furor Domini contra Israël, et tradidit eos in manu Hazaël regis Syriæ, et in manu Benadad filii Hazaël, cunctis diebus.
4约哈斯 恳求耶和华,耶和华就应允他,因为见 以色列 人所受 亚兰 王的欺压。
4Deprecatus est autem Joachaz faciem Domini, et audivit eum Dominus: vidit enim angustiam Israël, quia attriverat eos rex Syriæ:
5耶和华赐给 以色列 人一位拯救者,使他们脱离 亚兰 人的手;于是 以色列 人仍旧安居在家里。
5et dedit Dominus salvatorem Israëli, et liberatus est de manu regis Syriæ: habitaveruntque filii Israël in tabernaculis suis sicut heri et nudiustertius.
6然而,他们不离开 耶罗波安 家使 以色列 人陷在罪里的那罪,仍然去行,并且在 撒马利亚 留下 亚舍拉 。
6Verumtamen non recesserunt a peccatis domus Jeroboam, qui peccare fecit Israël, sed in ipsis ambulaverunt: siquidem et lucus permansit in Samaria.
7亚兰 王灭绝 约哈斯 的民,践踏他们如禾场上的尘沙,只给 约哈斯 留下五十马兵,十辆战车,一万步兵。
7Et non sunt derelicti Joachaz de populo nisi quinquaginta equites, et decem currus, et decem millia peditum: interfecerat enim eos rex Syriæ, et redegerat quasi pulverem in tritura areæ.
8约哈斯 其余的事,凡他所行的和他的勇力都写在 以色列 诸王记上。
8Reliqua autem sermonum Joachaz, et universa quæ fecit, et fortitudo ejus, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël?
9约哈斯 与他列祖同睡,葬在 撒马利亚 。他儿子 约阿施 接续他作王。
9Dormivitque Joachaz cum patribus suis, et sepelierunt eum in Samaria: regnavitque Joas filius ejus pro eo.
10犹大 王 约阿施 三十七年, 约哈斯 的儿子 约阿施 在 撒马利亚 登基作 以色列 王十六年。
10Anno trigesimo septimo Joas regis Juda, regnavit Joas filius Joachaz super Israël in Samaria sedecim annis.
11他行耶和华眼中看为恶的事,不离开 尼八 的儿子 耶罗波安 使 以色列 人陷在罪里的一切罪,仍然去行。
11Et fecit quod malum est in conspectu Domini: non declinavit ab omnibus peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël, sed in ipsis ambulavit.
12约阿施 其余的事,凡他所行的和他与 犹大 王 亚玛谢 争战的勇力,都写在 以色列 诸王记上。
12Reliqua autem sermonum Joas, et universa quæ fecit, et fortitudo ejus, quomodo pugnaverit contra Amasiam regem Juda, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël?
13约阿施 与他列祖同睡, 耶罗波安 坐了他的位。 约阿施 与 以色列 诸王一同葬在 撒马利亚 。
13Et dormivit Joas cum patribus suis: Jeroboam autem sedit super solium ejus. Porro Joas sepultus est in Samaria cum regibus Israël.
14以利沙 得了必死的病, 以色列 王 约阿施 下来看他,伏在他脸上哭泣,说:「我父啊!我父啊! 以色列 的战车马兵啊!」
14Eliseus autem ægrotabat infirmitate, qua et mortuus est: descenditque ad eum Joas rex Israël, et flebat coram eo, dicebatque: Pater mi, pater mi, currus Israël et auriga ejus.
15以利沙 对他说:「你取弓箭来。」王就取了弓箭来;
15Et ait illi Eliseus: Affer arcum et sagittas. Cumque attulisset ad eum arcum et sagittas,
16又对 以色列 王说:「你用手拿弓。」王就用手拿 弓 。 以利沙 按手在王的手上,
16dixit ad regem Israël: Pone manum tuam super arcum. Et cum posuisset ille manum suam, superposuit Eliseus manus suas manibus regis,
17说:「你开朝东的窗户。」他就开了。 以利沙 说:「射箭吧!」他就射箭。 以利沙 说:「这是耶和华的得胜箭,就是战胜 亚兰 人的箭;因为你必在 亚弗 攻打 亚兰 人,直到灭尽他们。」
17et ait: Aperi fenestram orientalem. Cumque aperuisset, dixit Eliseus: Jace sagittam. Et jecit. Et ait Eliseus: Sagitta salutis Domini, et sagitta salutis contra Syriam: percutiesque Syriam in Aphec, donec consumas eam.
18以利沙 又说:「取几枝箭来。」他就取了来。 以利沙 说:「打地吧!」他打了三次,便止住了。
18Et ait: Tolle sagittas. Qui cum tulisset, rursum dixit ei: Percute jaculo terram. Et cum percussisset tribus vicibus, et stetisset,
19神人向他发怒,说:「应当击打五六次,就能攻打 亚兰 人直到灭尽;现在只能打败 亚兰 人三次。」
19iratus est vir Dei contra eum, et ait: Si percussisses quinquies, aut sexies, sive septies, percussisses Syriam usque ad consumptionem: nunc autem tribus vicibus percuties eam.
20以利沙 死了,人将他葬埋。到了新年,有一群 摩押 人犯境,
20Mortuus est ergo Eliseus, et sepelierunt eum. Latrunculi autem de Moab venerunt in terram in ipso anno.
21有人正葬死人,忽然看见一群人,就把死人抛在 以利沙 的坟墓里,一碰着 以利沙 的骸骨,死人就复活,站起来了。
21Quidam autem sepelientes hominem, viderunt latrunculos, et projecerunt cadaver in sepulchro Elisei. Quod cum tetigisset ossa Elisei, revixit homo, et stetit super pedes suos.
22约哈斯 年间, 亚兰 王 哈薛 屡次欺压 以色列 人。
22Igitur Hazaël rex Syriæ afflixit Israël cunctis diebus Joachaz:
23耶和华却因与 亚伯拉罕 、 以撒 、 雅各 所立的约,仍施恩给 以色列 人,怜恤他们,眷顾他们,不肯灭尽他们,尚未赶逐他们离开自己面前。
23et misertus est Dominus eorum, et reversus est ad eos propter pactum suum, quod habebat cum Abraham, et Isaac, et Jacob: et noluit disperdere eos, neque projicere penitus usque in præsens tempus.
24亚兰 王 哈薛 死了,他儿子 便·哈达 接续他作王。
24Mortuus est autem Hazaël rex Syriæ, et regnavit Benadad filius ejus pro eo.
25从前 哈薛 和 约阿施 的父亲 约哈斯 争战,攻取了些城邑,现在 约哈斯 的儿子 约阿施 三次打败 哈薛 的儿子 便哈达 ,就收回了 以色列 的城邑。
25Porro Joas filius Joachaz tulit urbes de manu Benadad filii Hazaël, quas tulerat de manu Joachaz patris sui jure prælii: tribus vicibus percussit eum Joas, et reddidit civitates Israël.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.