Romanos
Chapter 7
Clementine Vulgate, 1598
vs Freedom Bible (フリー…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Romanos 7

Clementine Vulgate, 1598
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
1An ignoratis, fratres (scientibus enim legem loquor), quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit?
1それとも、兄弟たち、律法は人が生きている間だけ、その人を支配することを知らないのですか。私は律法を知っている人々に語っています。
2Nam quæ sub viro est mulier, vivente viro, alligata est legi: si autem mortuus fuerit vir ejus, soluta est a lege viri.
2夫のいる女は、夫が生きている間、律法によって夫に結ばれています。しかし夫が死ねば、夫に関する律法から解かれます。
3Igitur, vivente viro, vocabitur adultera si fuerit cum alio viro: si autem mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege viri, ut non sit adultera si fuerit cum alio viro.
3ですから、夫が生きている間にほかの男と結ばれれば、姦淫を犯した女と呼ばれます。しかし夫が死ねば、その律法から自由なので、ほかの男と結ばれても姦淫を犯したことにはなりません。
4Itaque fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi: ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit, ut fructificemus Deo.
4それと同じように、私の兄弟たち、あなたがたもキリストの体を通して律法に対して死にました。それは、ほかの方、すなわち死者の中からよみがえらされた方と結ばれ、私たちが神のために実を結ぶようになるためです。
5Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quæ per legem erant, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti.
5私たちが肉にあったとき、律法によって引き起こされた罪深い情欲が体の各部分で働き、死に至る実を結ばせていました。
6Nunc autem soluti sumus a lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litteræ.
6しかし今は、私たちを縛っていたものに対して死んだので、律法から解かれました。その結果、古い文字によるのではなく、新しい霊によって仕えるようになりました。
7Quid ergo dicemus? lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem: nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces.
7では、何と言えばよいでしょう。律法は罪なのでしょうか。決してそうではありません。しかし、律法によらなければ、私は罪を知ることはなかったでしょう。律法が「むさぼってはならない」と言わなかったなら、むさぼりを知ることもなかったでしょう。
8Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum erat.
8しかし罪は、戒めを足がかりにして、私のうちにあらゆるむさぼりを生み出しました。律法がなければ、罪は死んでいるからです。
9Ego autem vivebam sine lege aliquando: sed cum venisset mandatum, peccatum revixit.
9かつて私は律法なしに生きていました。しかし戒めが来ると、罪は生き返り、私は死にました。
10Ego autem mortuus sum: et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem.
10命を与えるはずの戒めが、私には死をもたらすものであることが分かりました。
11Nam peccatum occasione accepta per mandatum, seduxit me, et per illud occidit.
11罪が戒めを足がかりにして私を欺き、戒めによって私を殺したからです。
12Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum.
12ですから、律法は聖なるものであり、戒めも聖であり、正しく、良いものです。
13Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem: ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum.
13それでは、この良いものが私に死をもたらしたのでしょうか。決してそうではありません。そうではなく、罪が罪として現れるために、良いものを通して私に死をもたらしたのです。それは、戒めを通して罪がこの上なく罪深いものとなるためでした。
14Scimus enim quia lex spiritualis est: ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato.
14私たちは、律法が霊的なものであると知っています。しかし私は肉に属し、罪のもとに売られています。
15Quod enim operor, non intelligo: non enim quod volo bonum, hoc ago: sed quod odi malum, illud facio.
15私には、自分のしていることが分かりません。自分がしたいと願うことをせず、かえって憎んでいることをしているからです。
16Si autem quod nolo, illud facio: consentio legi, quoniam bona est.
16しかし、したくないことをしているなら、私は律法が良いものであることを認めています。
17Nunc autem jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum.
17ですから今、それを行っているのはもはや私ではなく、私のうちに住む罪です。
18Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Nam velle, adjacet mihi: perficere autem bonum, non invenio.
18私のうち、すなわち私の肉のうちに、良いものが住んでいないことを私は知っています。良いことをしたいという願いはありますが、それを行うことができないからです。
19Non enim quod volo bonum, hoc facio: sed quod nolo malum, hoc ago.
19私は、したいと願う善を行わず、したくない悪を行っています。
20Si autem quod nolo, illud facio: jam non ego operor illud, sed quod habitat in me, peccatum.
20しかし、したくないことをしているなら、それを行っているのはもはや私ではなく、私のうちに住む罪です。
21Invenio igitur legem, volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adjacet:
21そこで私は、善を行いたいと願う自分に悪が付きまとっている、という法則に気づきます。
22condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem:
22内なる人としては、神の律法を喜んでいます。
23video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati, quæ est in membris meis.
23しかし、私の体の各部分には別の法則があって、私の心の法則と戦い、私を、体の各部分にある罪の法則のとりこにしているのが見えます。
24Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus?
24私は何と惨めな人間なのでしょう。この死の体から、だれが私を救い出してくれるのでしょうか。
25gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Igitur ego ipse mente servio legi Dei: carne autem, legi peccati.
25私たちの主イエス・キリストを通して、神に感謝します。こうして、この私自身は、心では神の律法に仕えながら、肉では罪の法則に仕えているのです。

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.