Apocalypsis
Chapter 21
Clementine Vulgate, 1598
vs Chinese Union Vers…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Apocalypsis 21

Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Et vidi cælum novum et terram novam. Primum enim cælum, et prima terra abiit, et mare jam non est.
1我又看见一个新天新地;因为先前的天地已经过去了,海也不再有了。
2Et ego Joannes vidi sanctam civitatem Jerusalem novam descendentem de cælo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo.
2我又看见圣城新 耶路撒冷 由 神那里从天而降,预备好了,就如新妇妆饰整齐,等候丈夫。
3Et audivi vocem magnam de throno dicentem: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis. Et ipsi populus ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus:
3我听见有大声音从宝座出来说:「看哪, 神的帐幕在人间。他要与人同住,他们要作他的子民。 神要亲自与他们同在,作他们的 神。
4et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum: et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia prima abierunt.
4神要擦去他们一切的眼泪;不再有死亡,也不再有悲哀、哭号、疼痛,因为以前的事都过去了。」
5Et dixit qui sedebat in throno: Ecce nova facio omnia. Et dixit mihi: Scribe, quia hæc verba fidelissima sunt, et vera.
5坐宝座的说:「看哪,我将一切都更新了!」又说:「你要写上;因这些话是可信的,是真实的。」
6Et dixit mihi: Factum est: ego sum alpha et omega, initium et finis. Ego sitienti dabo de fonte aquæ vitæ, gratis.
6他又对我说:「都成了!我是阿拉法,我是俄梅戛;我是初,我是终。我要将生命泉的水白白赐给那口渴的人喝。
7Qui vicerit, possidebit hæc: et ero illi Deus, et ille erit mihi filius.
7得胜的,必承受这些为业:我要作他的 神,他要作我的儿子。
8Timidis autem, et incredulis, et execratis, et homicidis, et fornicatoribus, et veneficis, et idolatris, et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure: quod est mors secunda.
8惟有胆怯的、不信的、可憎的、杀人的、淫乱的、行邪术的、拜偶像的,和一切说谎话的,他们的分就在烧着硫磺的火湖里;这是第二次的死。」
9Et venit unus de septem angelis habentibus phialas plenas septem plagis novissimis, et locutus est mecum, dicens: Veni, et ostendam tibi sponsam, uxorem Agni.
9拿着七个金碗、盛满末后七灾的七位天使中,有一位来对我说:「你到这里来,我要将新妇,就是羔羊的妻,指给你看。」
10Et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum, et ostendit mihi civitatem sanctam Jerusalem descendentem de cælo a Deo,
10我被 圣 灵感动,天使就带我到一座高大的山,将那由 神那里、从天而降的圣城 耶路撒冷 指示我。
11habentem claritatem Dei: et lumen ejus simile lapidi pretioso tamquam lapidi jaspidis, sicut crystallum.
11城中有 神的荣耀;城的光辉如同极贵的宝石,好像碧玉,明如水晶。
12Et habebat murum magnum, et altum, habentem portas duodecim: et in portis angelos duodecim, et nomina inscripta, quæ sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israël:
12有高大的墙,有十二个门,门上有十二位天使,门上又写着 以色列 十二个支派的名字。
13ab oriente portæ tres, et ab aquilone portæ tres, et ab austro portæ tres, et ab occasu portæ tres.
13东边有三门,北边有三门,南边有三门,西边有三门。
14Et murus civitatis habens fundamenta duodecim, et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum Agni.
14城墙有十二根基,根基上有羔羊十二使徒的名字。
15Et qui loquebatur mecum, habebat mensuram arundineam auream, ut metiretur civitatem, et portas ejus, et murum.
15对我说话的,拿着金苇子当尺,要量那城和城门城墙。
16Et civitas in quadro posita est, et longitudo ejus tanta est quanta et latitudo: et mensus est civitatem de arundine aurea per stadia duodecim millia: et longitudo, et altitudo, et latitudo ejus æqualia sunt.
16城是四方的,长宽一样。天使用苇子量那城,共有四千里,长、宽、高都是一样;
17Et mensus est murum ejus centum quadraginta quatuor cubitorum, mensura hominis, quæ est angeli.
17又量了城墙,按着人的尺寸,就是天使的尺寸,共有一百四十四肘。
18Et erat structura muri ejus ex lapide jaspide: ipsa vero civitas aurum mundum simile vitro mundo.
18墙是碧玉造的;城是精金的,如同明净的玻璃。
19Et fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata. Fundamentum primum, jaspis: secundum, sapphirus: tertium, calcedonius: quartum, smaragdus:
19城墙的根基是用各样宝石修饰的:第一根基是碧玉;第二是蓝宝石;第三是绿玛瑙;第四是绿宝石;
20quintum, sardonyx: sextum, sardius: septimum, chrysolithus: octavum, beryllus: nonum, topazius: decimum, chrysoprasus: undecimum, hyacinthus: duodecimum, amethystus.
20第五是红玛瑙;第六是红宝石;第七是黄璧玺;第八是水苍玉;第九是红璧玺;第十是翡翠;第十一是紫玛瑙;第十二是紫晶。
21Et duodecim portæ, duodecim margaritæ sunt, per singulas: et singulæ portæ erant ex singulis margaritis: et platea civitatis aurum mundum, tamquam vitrum perlucidum.
21十二个门是十二颗珍珠,每门是一颗珍珠。城内的街道是精金,好像明透的玻璃。
22Et templum non vidi in ea: Dominus enim Deus omnipotens templum illius est, et Agnus.
22我未见城内有殿,因主 神—全能者和羔羊为城的殿。
23Et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea, nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna ejus est Agnus.
23那城内又不用日月光照;因有 神的荣耀光照,又有羔羊为城的灯。
24Et ambulabunt gentes in lumine ejus: et reges terræ afferent gloriam suam et honorem in illam.
24列国要在城的光里行走;地上的君王必将自己的荣耀归与那城。
25Et portæ ejus non claudentur per diem: nox enim non erit illic.
25城门白昼总不关闭,在那里原没有黑夜。
26Et afferent gloriam et honorem gentium in illam.
26人必将列国的荣耀、尊贵归与那城。
27Non intrabit in eam aliquod coinquinatum, aut abominationem faciens et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro vitæ Agni.
27凡不洁净的,并那行可憎与虚谎之事的,总不得进那城;只有名字写在羔羊生命册上的 才得进去 。

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.