Mattheum 26
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
1Et factum est: cum consummasset Jesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis:
1イエスはこれらすべての言葉を語り終えると、弟子たちに言われた。
2Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur.
2「あなたがたも知っているように、二日後には過越の祭りが来る。そして人の子は、十字架につけられるために引き渡される。」
3Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi, in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas:
3そのころ、祭司長たち、律法学者たち、民の長老たちは、カヤパという大祭司の屋敷の中庭に集まった。
4et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent, et occiderent.
4そして策略を用いてイエスを捕らえ、殺そうと相談した。
5Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.
5しかし彼らは、「祭りの間はいけない。民の間に騒ぎが起こるかもしれない」と言った。
6Cum autem Jesus esset in Bethania in domo Simonis leprosi,
6さて、イエスがベタニアで、重い皮膚病のシモンの家におられたとき、
7accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis.
7一人の女が、非常に高価な香油の入った雪花石膏の壺を持って近づいて来た。そして、食卓に着いておられるイエスの頭に香油を注いだ。
8Videntes autem discipuli, indignati sunt, dicentes: Ut quid perditio hæc?
8弟子たちはこれを見て憤り、言った。「なぜ、こんな無駄なことをするのか。
9potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus.
9この香油なら高く売って、貧しい人々に施すことができたのに。」
10Sciens autem Jesus, ait illis: Quid molesti estis huic mulieri? opus enim bonum operata est in me.
10イエスはそれを知って、彼らに言われた。 「なぜこの女を困らせるのか。彼女は私に良いことをしてくれた。
11Nam semper pauperes habetis vobiscum: me autem non semper habetis.
11貧しい人々はいつもあなたがたと一緒にいるが、私はいつも一緒にいるわけではない。
12Mittens enim hæc unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
12彼女がこの香油を私の体に注いだのは、私の葬りの備えをするためである。
13Amen dico vobis, ubicumque prædicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod hæc fecit in memoriam ejus.
13まことに、あなたがたに言う。世界中どこででもこの福音が宣べ伝えられる所では、彼女のしたことも、彼女を記念するために語られる。」
14Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Judas Iscariotes, ad principes sacerdotum:
14そのとき、十二人の一人で、イスカリオテのユダと呼ばれる者が、祭司長たちのところへ行き、
15et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? At illi constituerunt ei triginta argenteos.
15言った。「あの人をあなたがたに引き渡せば、私に何をくれますか。」そこで彼らは、銀貨三十枚を量ってユダに渡した。
16Et exinde quærebat opportunitatem ut eum traderet.
16その時から、ユダはイエスを裏切る機会をうかがっていた。
17Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha?
17さて、種なしパンの祭りの初日に、弟子たちはイエスのもとに来て言った。「過越の食事をなさるために、どこで用意をしましょうか。」
18At Jesus dixit: Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei: Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis.
18イエスは言われた。 「町に入り、ある人のところへ行って、こう言いなさい。『先生が、「私の時が近づいた。あなたの家で弟子たちと共に過越の祭りを守る」と言っています。』」
19Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt Pascha.
19弟子たちはイエスが命じられたとおりにして、過越の食事を用意した。
20Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
20夕方になると、イエスは十二人の弟子たちと共に食卓に着かれた。
21Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est.
21一同が食事をしていると、イエスは言われた。 「まことに、あなたがたに言う。あなたがたのうちの一人が私を裏切る。」
22Et contristati valde, cœperunt singuli dicere: Numquid ego sum Domine?
22弟子たちは非常に悲しみ、一人ひとりイエスに、「主よ、まさか私ではないでしょう」と尋ね始めた。
23At ipse respondens, ait: Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.
23イエスは答えられた。 「私と一緒に鉢に手を浸した者が、私を裏切る。
24Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo: væ autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille.
24人の子は、自分について書かれているとおりに去って行く。しかし、人の子を裏切るその人は災いである。その人は生まれなかったほうがよかった。」
25Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit: Numquid ego sum Rabbi? Ait illi: Tu dixisti.
25イエスを裏切ろうとしていたユダが答えた。「先生、まさか私ではないでしょう。」 イエスは彼に言われた。 「あなたがそう言った。」
26Cœnantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite, et comedite: hoc est corpus meum.
26一同が食事をしていると、イエスはパンを取り、それに感謝をささげ、 それを裂いて弟子たちに与え、言われた。 「取って食べなさい。これは私の体である。」
27Et accipiens calicem, gratias egit: et dedit illis, dicens: Bibite ex hoc omnes.
27また杯を取り、感謝をささげて彼らに与え、言われた。 「みな、この杯から飲みなさい。
28Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.
28これは、罪の赦しのために多くの人のために流される、私の新しい契約の血である。
29Dico autem vobis: non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei.
29あなたがたに言う。今から、父の御国であなたがたと共に新しく飲むその日まで、私はこのぶどうの実から造ったものを決して飲まない。」
30Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti.
30一同は賛美の歌を歌ってから、オリーブ山へ出かけた。
31Tunc dicit illis Jesus: Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis.
31そのとき、イエスは彼らに言われた。 「今夜、あなたがたはみな、私のためにつまずく。『私は羊飼いを打つ。すると、群れの羊は散らされる』と書かれているからである。
32Postquam autem resurrexero, præcedam vos in Galilæam.
32しかし私は、よみがえった後、あなたがたより先にガリラヤへ行く。」
33Respondens autem Petrus, ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor.
33しかし、ペテロはイエスに答えた。「たとえみながあなたのためにつまずいても、私は決してつまずきません。」
34Ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis.
34イエスは彼に言われた。 「まことに、あなたに言う。今夜、鶏が鳴く前に、あなたは三度、私を否む。」
35Ait illi Petrus: Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt.
35ペテロは言った。「たとえあなたと一緒に死ななければならなくても、決してあなたを否みません。」弟子たちもみな、同じように言った。
36Tunc venit Jesus cum illis in villam, quæ dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis: Sedete hic donec vadam illuc, et orem.
36それからイエスは弟子たちと共に、ゲツセマネという所に来て、彼らに言われた。 「私が向こうへ行って祈っている間、ここに座っていなさい。」
37Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedæi, cœpit contristari et mœstus esse.
37そしてペテロとゼベダイの二人の息子を連れて行き、深く悲しみ、激しく苦悩し始められた。
38Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate mecum.
38そのとき、イエスは彼らに言われた。 「私の心は、死ぬほど深く悲しんでいる。ここにとどまり、私と共に目を覚ましていなさい。」
39Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste: verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu.
39イエスは少し先へ進み、ひれ伏して祈り、言われた。 「わが父よ、できることなら、この杯を私から過ぎ去らせてください。しかし、私が望むようにではなく、あなたがお望みになるようになさってください。」
40Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro: Sic non potuistis una hora vigilare mecum?
40それから弟子たちのところへ戻ると、彼らが眠っているのを見て、ペテロに言われた。 「あなたがたは、一時間でも私と共に目を覚ましていられなかったのか。
41Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.
41誘惑に陥らないよう、目を覚まして祈っていなさい。心はそうしたいと願っていても、肉体は弱い。」
42Iterum secundo abiit, et oravit, dicens: Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua.
42イエスは再び二度目に離れて行き、祈って言われた。 「わが父よ、私が飲まなければこの杯が過ぎ去らないのでしたら、あなたの御心が行われますように。」
43Et venit iterum, et invenit eos dormientes: erant enim oculi eorum gravati.
43イエスが再び戻ると、弟子たちは眠っていた。まぶたが重くなっていたのである。
44Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens.
44イエスはまた彼らを残して離れて行き、三度目も同じ言葉で祈られた。
45Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis: Dormite jam, et requiescite: ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum.
45それから弟子たちのところへ戻って言われた。 「まだ眠って休んでいるのか。見よ、時が近づいた。人の子は罪人たちの手に引き渡される。
46Surgite, eamus: ecce appropinquavit qui me tradet.
46立ちなさい。行こう。見よ、私を裏切る者が近づいて来た。」
47Adhuc eo loquente, ecce Judas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi.
47イエスがまだ話しておられるうちに、見よ、十二人の一人であるユダがやって来た。祭司長たちと民の長老たちから遣わされた大勢の群衆も、剣や棍棒を手にして一緒に来た。
48Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum.
48イエスを裏切る者は、「私が口づけするのがその人だ。その人を捕らえよ」と、彼らに合図を決めていた。
49Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave Rabbi. Et osculatus est eum.
49ユダはすぐにイエスに近づき、「先生、ごきげんよう」と言って、口づけした。
50Dixitque illi Jesus: Amice, ad quid venisti? Tunc accesserunt, et manus injecerunt in Jesum, et tenuerunt eum.
50イエスは彼に言われた。 「友よ、何のために来たのか。」 すると人々は近寄り、イエスに手をかけて捕らえた。
51Et ecce unus ex his qui erant cum Jesu, extendens manum, exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam ejus.
51見よ、イエスと一緒にいた者の一人が手を伸ばして剣を抜き、大祭司の僕に打ちかかり、その耳を切り落とした。
52Tunc ait illi Jesus: Converte gladium tuum in locum suum: omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt.
52そのとき、イエスは彼に言われた。 「剣を元の所に納めなさい。剣を取る者はみな、剣によって滅びるからである。
53An putas, quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum?
53それとも、私が父に願えば、父は今すぐ十二軍団を超える御使いを私のもとに送ってくださらないとでも思うのか。
54Quomodo ergo implebuntur Scripturæ, quia sic oportet fieri?
54しかし、それでは、こうならなければならないという聖書の言葉が、どうして成就するだろうか。」
55In illa hora dixit Jesus turbis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me: quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis.
55その時、イエスは群衆に言われた。 「まるで強盗にでも向かうように、剣や棍棒を持って私を捕らえに来たのか。私は毎日、神殿に座って教えていたが、あなたがたは私を捕らえなかった。
56Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturæ prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt.
56しかし、これらすべてのことが起こったのは、預言者たちの聖書の言葉が成就するためである。」 そのとき、弟子たちはみなイエスを見捨てて逃げた。
57At illi tenentes Jesum, duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribæ et seniores convenerant.
57イエスを捕らえた者たちは、イエスを大祭司カヤパのもとへ連れて行った。そこには律法学者たちと長老たちが集まっていた。
58Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro, sedebat cum ministris, ut videret finem.
58ペテロは遠くからイエスについて行き、大祭司の屋敷の中庭まで来た。そして中に入り、事の成り行きを見届けようと、役人たちと一緒に座った。
59Principes autem sacerdotum, et omne concilium, quærebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent:
59さて、祭司長たち、長老たち、そして最高法院全体は、イエスを死刑にするため、イエスに不利な偽証を探した。
60et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes,
60しかし、見つからなかった。多くの偽証人が出て来たが、それでも見つからなかった。最後に、二人の偽証人が進み出て、
61et dixerunt: Hic dixit: Possum destruere templum Dei, et post triduum reædificare illud.
61言った。「この男は、『私は神の神殿を壊し、三日で建て直すことができる』と言いました。」
62Et surgens princeps sacerdotum, ait illi: Nihil respondes ad ea, quæ isti adversum te testificantur?
62大祭司は立ち上がり、イエスに言った。「何も答えないのか。この者たちがあなたに不利な証言をしているが、これはどういうことか。」
63Jesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei.
63しかし、イエスは黙っておられた。大祭司は言った。「生ける神にかけて、あなたに命じる。あなたはキリスト、神の子なのか、私たちに答えよ。」
64Dicit illi Jesus: Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cæli.
64イエスは彼に言われた。 「あなたがそう言った。しかし、あなたがたに言う。これから後、あなたがたは、人の子が力ある方の右に座り、空の雲に乗って来るのを見る。」
65Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens: Blasphemavit: quid adhuc egemus testibus? ecce nunc audistis blasphemiam:
65すると大祭司は自分の衣を引き裂いて言った。「この男は神を冒涜した。これ以上、証人が必要だろうか。見よ、今あなたがたは、この者の冒涜を聞いた。
66quid vobis videtur? At illi respondentes dixerunt: Reus est mortis.
66どう思うか。」 彼らは答えた。「彼は死刑に値する。」
67Tunc exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem ejus dederunt,
67それから彼らはイエスの顔につばを吐き、拳で殴った。また、平手で打つ者もいて、
68dicentes: Prophetiza nobis Christe, quis est qui te percussit?
68言った。「キリストよ、預言してみろ。おまえを打ったのはだれだ。」
69Petrus vero sedebat foris in atrio: et accessit ad eum una ancilla, dicens: Et tu cum Jesu Galilæo eras.
69さて、ペテロが外の中庭に座っていると、一人の女中が近づいて来て言った。「あなたもガリラヤ人イエスと一緒にいましたね。」
70At ille negavit coram omnibus, dicens: Nescio quid dicis.
70しかし、ペテロは皆の前でそれを否み、「何を言っているのか、私には分からない」と言った。
71Exeunte autem illo januam, vidit eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi: Et hic erat cum Jesu Nazareno.
71ペテロが門口へ出て行くと、別の女中が彼を見て、そこにいる人々に言った。「この人もナザレのイエスと一緒にいました。」
72Et iterum negavit cum juramento: Quia non novi hominem.
72ペテロは再びそれを否み、「私はそんな人を知らない」と誓った。
73Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro: Vere et tu ex illis es: nam et loquela tua manifestum te facit.
73しばらくすると、そばに立っていた人々が近寄り、ペテロに言った。「確かに、あなたも彼らの仲間だ。話し方で分かる。」
74Tunc cœpit detestari et jurare quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit.
74するとペテロは、「私はそんな人を知らない」と言って、呪いをかけて誓い始めた。 その時すぐ、鶏が鳴いた。
75Et recordatus est Petrus verbi Jesu, quod dixerat: Priusquam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras, flevit amare.
75ペテロは、イエスが言われた、 「鶏が鳴く前に、あなたは三度、私を否む」 という言葉を思い出した。そして外に出て、激しく泣いた。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.