Mattheum 13
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
1In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare.
1その日、イエスは家を出て、湖のほとりに座られた。
2Et congregatæ sunt ad eum turbæ multæ, ita ut naviculam ascendens sederet: et omnis turba stabat in littore,
2すると、大勢の群衆がイエスのもとに集まったので、イエスは舟に乗って座られ、群衆はみな岸辺に立っていた。
3et locutus est eis multa in parabolis, dicens: Ecce exiit qui seminat, seminare.
3イエスは、たとえによって多くのことを彼らに語られた。 「見よ、種を蒔く人が種蒔きに出かけた。
4Et dum seminat, quædam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt ea.
4蒔いていると、ある種は道端に落ち、鳥が来て食べてしまった。
5Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam: et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terræ:
5ほかの種は、土の少ない岩地に落ちた。土が深くなかったので、すぐに芽を出した。
6sole autem orto æstuaverunt; et quia non habebant radicem, aruerunt.
6しかし、日が昇ると焼け、根がなかったので枯れてしまった。
7Alia autem ceciderunt in spinas: et creverunt spinæ, et suffocaverunt ea.
7ほかの種は茨の中に落ちた。茨が伸びて、それをふさいだ。
8Alia autem ceciderunt in terram bonam: et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum.
8ほかの種は良い地に落ち、実を結んだ。あるものは百倍、あるものは六十倍、あるものは三十倍になった。
9Qui habet aures audiendi, audiat.
9聞く耳のある者は聞きなさい。」
10Et accedentes discipuli dixerunt ei: Quare in parabolis loqueris eis?
10弟子たちは近寄って、イエスに尋ねた。「なぜ、たとえで彼らに話されるのですか。」
11Qui respondens, ait illis: Quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum: illis autem non est datum.
11イエスは彼らに答えられた。 「あなたがたには天の御国の奥義を知ることが与えられているが、彼らには与えられていない。
12Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit: qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo.
12持っている者にはさらに与えられ、豊かになる。しかし、持っていない者は、持っているものまで取り上げられるからである。
13Ideo in parabolis loquor eis: quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt.
13だから、私はたとえで彼らに話す。彼らは見ても見ず、聞いても聞かず、理解もしないからである。
14Et adimpletur in eis prophetia Isaiæ, dicentis: [Auditu audietis, et non intelligetis: et videntes videbitis, et non videbitis.
14彼らにおいて、次のように語るイザヤの預言が成就している。 『あなたがたは聞くには聞くが、 決して理解しない。 見るには見るが、 決して悟らない。
15Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos clauserunt: nequando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos.]
15この民の心は鈍くなり、 耳は聞こえにくくなり、 目を閉じてしまったからである。 そうでなければ、彼らは目で見、 耳で聞き、 心で理解し、 立ち返って、 私が彼らを癒すだろう。』
16Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestræ quia audiunt.
16しかし、あなたがたの目は見ているので幸いであり、あなたがたの耳は聞いているので幸いである。
17Amen quippe dico vobis, quia multi prophetæ et justi cupierunt videre quæ videtis, et non viderunt: et audire quæ auditis, et non audierunt.
17まことに、あなたがたに言う。多くの預言者や義人が、あなたがたの見ているものを見たいと願ったが、見られず、あなたがたの聞いているものを聞きたいと願ったが、聞けなかった。
18Vos ergo audite parabolam seminantis.
18だから、種を蒔く人のたとえを聞きなさい。
19Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde ejus: hic est qui secus viam seminatus est.
19だれでも御国の言葉を聞いて理解しないと、悪い者が来て、その人の心に蒔かれたものを奪い取る。これが道端に蒔かれたものである。
20Qui autem super petrosa seminatus est, hic est qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud:
20岩地に蒔かれたものとは、御言葉を聞くと、すぐに喜んで受け入れる人のことである。
21non habet autem in se radicem, sed est temporalis: facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur.
21しかし、自分の内に根がなく、しばらく続くだけである。御言葉のために苦難や迫害が起こると、すぐにつまずく。
22Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo sæculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur.
22茨の中に蒔かれたものとは、御言葉を聞くが、この時代の思い煩いや富の惑わしが御言葉をふさぎ、実を結ばなくなる人のことである。
23Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum.
23良い地に蒔かれたものとは、御言葉を聞いて理解する人のことである。その人は必ず実を結び、ある人は百倍、ある人は六十倍、ある人は三十倍を生み出す。」
24Aliam parabolam proposuit illis, dicens: Simile factum est regnum cælorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo:
24イエスは別のたとえを彼らに示して言われた。 「天の御国は、自分の畑に良い種を蒔いた人のようである。
25cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit.
25人々が眠っている間に、敵が来て麦の中に毒麦を 蒔き、去って行った。
26Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania.
26やがて芽が出て穂が実ると、毒麦も現れた。
27Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei: Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? unde ergo habet zizania?
27家の主人の僕たちが来て言った。『ご主人様、畑には良い種を蒔かれたのではありませんか。それなのに、毒麦はどこから来たのでしょう。』
28Et ait illis: Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei: Vis, imus, et colligimus ea?
28主人は彼らに言った。『敵の仕業だ。』 僕たちは尋ねた。『では、行って毒麦を抜き集めましょうか。』
29Et ait: Non: ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum.
29しかし、主人は言った。『いや、毒麦を抜き集めるとき、小麦まで一緒に引き抜くかもしれない。
30Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum: triticum autem congregate in horreum meum.
30収穫まで両方とも一緒に育たせておきなさい。収穫の時になったら、刈り取る者たちにこう言おう。「まず毒麦を抜き集め、焼くために束にしなさい。しかし、小麦は私の倉に集めなさい。」』」
31Aliam parabolam proposuit eis dicens: Simile est regnum cælorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo:
31イエスは別のたとえを彼らに示して言われた。 「天の御国は、人が取って自分の畑に蒔いた一粒のからし種のようである。
32quod minimum quidem est omnibus seminibus: cum autem creverit, majus est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres cæli veniant, et habitent in ramis ejus.
32それは確かに、どの種よりも小さい。しかし、育つと野菜よりも大きくなり、木となるので、空の鳥が来て、その枝に巣を作る。」
33Aliam parabolam locutus est eis: Simile est regnum cælorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ satis tribus, donec fermentatum est totum.
33イエスはもう一つのたとえを彼らに語られた。 「天の御国は、女がパン種を取って、三サタ の小麦粉に混ぜ、全体が発酵するまで置いたようなものである。」
34Hæc omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas: et sine parabolis non loquebatur eis:
34イエスはこれらのことをすべて、たとえで群衆に語られた。たとえを使わずに語ることはなかった。
35ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem: Aperiam in parabolis os meum; eructabo abscondita a constitutione mundi.
35これは、預言者を通して語られたことが成就するためであった。 「私はたとえをもって口を開き、 世界の基が据えられた時から隠されていたことを語ろう。」
36Tunc, dimissis turbis, venit in domum: et accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes: Edissere nobis parabolam zizaniorum agri.
36それからイエスは群衆を帰らせ、家に入られた。弟子たちはイエスのもとに来て言った。「畑の毒麦のたとえを、私たちに説明してください。」
37Qui respondens ait illis: Qui seminat bonum semen, est Filius hominis.
37イエスは彼らに答えられた。 「良い種を蒔く者は人の子である。
38Ager autem est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regnum. Zizania autem, filii sunt nequam.
38畑は世界であり、良い種は御国の子ら、毒麦は悪い者の子らである。
39Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio sæculi est. Messores autem, angeli sunt.
39毒麦を蒔いた敵は悪魔である。収穫はこの時代の終わりであり、刈り取る者たちは御使いたちである。
40Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur: sic erit in consummatione sæculi.
40だから、毒麦が抜き集められて火で焼かれるように、この時代の終わりにも同じことが起こる。
41Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem:
41人の子は御使いたちを遣わし、つまずきのもととなるすべてのものと、不法を行う者たちを、その御国から集め出す。
42et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium.
42そして彼らを火の燃える炉に投げ込む。そこで人々は泣き叫び、歯ぎしりする。
43Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat.
43その時、義人たちは父の御国で太陽のように輝く。聞く耳のある者は聞きなさい。
44Simile est regnum cælorum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et præ gaudio illius vadit, et vendit universa quæ habet, et emit agrum illum.
44また、天の御国は畑に隠された宝のようである。人がそれを見つけて隠しておき、喜びのあまり出かけて行って、持っているものをすべて売り、その畑を買う。
45Iterum simile est regnum cælorum homini negotiatori, quærenti bonas margaritas.
45また、天の御国は良い真珠を捜している商人のようである。
46Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quæ habuit, et emit eam.
46その人は非常に高価な真珠を一つ見つけると、出かけて行って、持っているものをすべて売り、それを買った。
47Iterum simile est regnum cælorum sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti.
47また、天の御国は海に投げ入れられ、あらゆる種類の魚を集める引き網のようである。
48Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonis in vasa, malos autem foras miserunt.
48網がいっぱいになると、漁師たちは岸に引き上げて座り、良いものは入れ物に集め、悪いものは捨てた。
49Sic erit in consummatione sæculi: exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum,
49この世の終わりにも同じようになる。 御使いたちが来て、義人たちの中から悪人たちを分け、
50et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus, et stridor dentium.
50火の燃える炉に投げ込む。そこで人々は泣き叫び、歯ぎしりする。」
51Intellexistis hæc omnia? Dicunt ei: Etiam.
51イエスは彼らに言われた。 「これらのことをすべて理解したか。」 彼らは答えた。「はい、主よ。」
52Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cælorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.
52イエスは彼らに言われた。 「だから、天の御国の弟子となった律法学者はみな、自分の倉から新しいものと古いものを取り出す家の主人のようである。」
53Et factum est, cum consummasset Jesus parabolas istas, transiit inde.
53イエスはこれらのたとえを語り終えると、そこを立ち去られた。
54Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent: Unde huic sapientia hæc, et virtutes?
54そして、ご自分の郷里に来て、会堂で人々を教えられた。人々は驚いて言った。「この人は、どこからこの知恵と力あるわざを得たのだろう。
55Nonne hic est fabri filius? nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas?
55この人は大工の息子ではないか。母はマリアと呼ばれ、兄弟たちはヤコブ、ヨセ、シモン、ユダではないか。
56et sorores ejus, nonne omnes apud nos sunt? unde ergo huic omnia ista?
56姉妹たちもみな、われわれと一緒にいるではないか。それなのに、この人はどこからこれらすべてを得たのだろう。」
57Et scandalizabantur in eo. Jesus autem dixit eis: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua.
57こうして、彼らはイエスにつまずいた。 しかし、イエスは彼らに言われた。 「預言者が敬われないのは、自分の郷里と自分の家のほかにはない。」
58Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.
58そして、人々の不信仰のため、そこでは力あるわざを多く行われなかった。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.