Lucam 6
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
1Factum est autem in sabbato secundo, primo, cum transiret per sata, vellebant discipuli ejus spicas, et manducabant confricantes manibus.
1さて、最初の安息日の次に来る第二の安息日に、イエスが麦畑を通っていると、弟子たちは麦の穂を摘み、手でもんで食べた。
2Quidam autem pharisæorum, dicebant illis: Quid facitis quod non licet in sabbatis?
2パリサイ人のある者たちは言った。「なぜあなたがたは、安息日にしてはならないことをするのか。」
3Et respondens Jesus ad eos, dixit: Nec hoc legistis quod fecit David, cum esurisset ipse, et qui cum illo erant?
3イエスは彼らに答えた。 「ダビデとその供の者たちが空腹だった時、ダビデが何をしたか、読んだことがないのか。
4quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis sumpsit, et manducavit, et dedit his qui cum ipso erant: quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus?
4彼は神の家に入り、祭司以外は食べてはならない供えのパンを取って食べ、供の者たちにも与えたではないか。」
5Et dicebat illis: Quia dominus est Filius hominis etiam sabbati.
5また彼らに言った。 「人の子は安息日の主である。」
6Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam, et doceret. Et erat ibi homo, et manus ejus dextra erat arida.
6別の安息日に、イエスは会堂に入って教えた。そこに右手の萎えた人がいた。
7Observabant autem scribæ et pharisæi si in sabbato curaret, ut invenirent unde accusarent eum.
7律法学者たちとパリサイ人たちは、イエスを訴える口実を見つけようと、安息日に癒やすかどうかを見張っていた。
8Ipse vero sciebat cogitationes eorum: et ait homini qui habebat manum aridam: Surge, et sta in medium. Et surgens stetit.
8しかしイエスは彼らの考えを知って、手の萎えた人に言った。 「立って、真ん中に出なさい。」 その人は立ち上がってそこに立った。
9Ait autem ad illos Jesus: Interrogo vos si licet sabbatis benefacere, an male: animam salvam facere, an perdere?
9イエスは彼らに言った。 「あなたがたに尋ねる。安息日に許されているのは、良いことをすることか、害を加えることか。命を救うことか、殺すことか。」
10Et circumspectis omnibus dixit homini: Extende manum tuam. Et extendit: et restituta est manus ejus.
10イエスは彼ら一同を見回してから、その人に言った。 「手を伸ばしなさい。」 彼がそうすると、その手はもう一方の手と同じように元どおりになった。
11Ipsi autem repleti sunt insipientia, et colloquebantur ad invicem, quidnam facerent Jesu.
11しかし彼らは激しい怒りに満たされ、イエスをどうしようかと互いに話し合った。
12Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei.
12そのころ、イエスは祈るために山へ行き、夜通し神に祈り続けた。
13Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos: et elegit duodecim ex ipsis (quos et apostolos nominavit):
13夜が明けると弟子たちを呼び、その中から十二人を選び、使徒と名づけた。
14Simonem, quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem ejus, Jacobum, et Joannem, Philippum, et Bartholomæum,
14ペテロと名づけたシモン、その兄弟アンデレ、ヤコブ、ヨハネ、フィリポ、バルトロマイ、
15Matthæum, et Thomam, Jacobum Alphæi, et Simonem, qui vocatur Zelotes,
15マタイ、トマス、アルパヨの子ヤコブ、熱心党と呼ばれたシモン、
16et Judam Jacobi, et Judam Iscariotem, qui fuit proditor.
16ヤコブの子ユダ、そして裏切り者となったイスカリオテのユダである。
17Et descendens cum illis, stetit in loco campestri, et turba discipulorum ejus, et multitudo copiosa plebis ab omni Judæa, et Jerusalem, et maritima, et Tyri, et Sidonis,
17イエスは彼らとともに下り、平らな所に立った。そこには大勢の弟子たちと、イエスの教えを聞き、病気を癒やしてもらおうと、ユダヤ全土、エルサレム、またツロとシドンの海岸地方から来た、おびただしい数の人々がいた。
18qui venerant ut audirent eum, et sanarentur a languoribus suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur.
18汚れた霊に苦しめられていた人々も癒やされた。
19Et omnis turba quærebat eum tangere: quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes.
19群衆は皆、イエスに触れようとした。イエスから力が出て、すべての人を癒やしていたからである。
20Et ipse elevatis oculis in discipulis suis, dicebat: Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei.
20イエスは弟子たちに目を向けて言った。 「貧しいあなたがたは幸いである。 神の王国はあなたがたのものだからである。
21Beati qui nunc esuritis, quia saturabimini. Beati qui nunc fletis, quia ridebitis.
21今、飢えているあなたがたは幸いである。 満たされるからである。 今、泣いているあなたがたは幸いである。 笑うようになるからである。
22Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et ejicerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis.
22人の子のために、人々があなたがたを憎み、締め出し、あざけり、あなたがたの名を悪いものとして退ける時、あなたがたは幸いである。
23Gaudete in illa die, et exsultate: ecce enim merces vestra multa est in cælo: secundum hæc enim faciebant prophetis patres eorum.
23その日には喜び、躍り上がりなさい。見よ、天でのあなたがたの報いは大きい。彼らの父祖たちも預言者たちに同じことをしたからである。
24Verumtamen væ vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram.
24しかし、富んでいるあなたがたは災いである。 すでに慰めを受けているからである。
25Væ vobis, qui saturati estis: quia esurietis. Væ vobis, qui ridetis nunc: quia lugebitis et flebitis.
25今、満腹しているあなたがたは災いである。 飢えるようになるからである。 今、笑っているあなたがたは災いである。 悲しみ、泣くようになるからである。
26Væ cum benedixerint vobis homines: secundum hæc enim faciebant pseudoprophetis patres eorum.
26人々が あなたがたをほめる時、 災いだ。 彼らの父祖たちも偽預言者たちに同じことをしたからである。
27Sed vobis dico, qui auditis: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos.
27「しかし、聞いているあなたがたに言う。敵を愛し、あなたがたを憎む者に良いことをしなさい。
28Benedicite maledicentibus vobis, et orate pro calumniantibus vos.
28あなたがたを呪う者を祝福し、虐待する者のために祈りなさい。
29Et qui te percutit in maxillam, præbe et alteram. Et ab eo qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere.
29あなたの頬を打つ者には、もう一方の頬も差し出しなさい。上着を奪う者には、下着も拒んではならない。
30Omni autem petenti te, tribue: et qui aufert quæ tua sunt, ne repetas.
30求める者にはだれにでも与え、あなたの物を奪う者から取り戻そうとしてはならない。
31Et prout vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter.
31「人にしてもらいたいと思うとおりに、あなたがたも人にしなさい。
32Et si diligitis eos qui vos diligunt, quæ vobis est gratia? nam et peccatores diligentes se diligunt.
32「自分を愛する者を愛したからといって、何の誉れになるだろう。罪人たちでさえ、自分を愛する者を愛する。
33Et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt, quæ vobis est gratia? siquidem et peccatores hoc faciunt.
33自分に良いことをする者に良いことをしたからといって、何の誉れになるだろう。罪人たちでさえ同じことをする。
34Et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere, quæ gratia est vobis? nam et peccatores peccatoribus fœnerantur, ut recipiant æqualia.
34返してもらえると期待して貸したからといって、何の誉れになるだろう。罪人たちでさえ、同じだけ返してもらうために罪人たちに貸す。
35Verumtamen diligite inimicos vestros: benefacite, et mutuum date, nihil inde sperantes: et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos.
35しかし、敵を愛し、良いことをし、何も返してもらおうとせずに貸しなさい。そうすれば、あなたがたの報いは大きく、いと高き方の子らとなる。いと高き方は、感謝しない者にも悪人にも情け深いからである。
36Estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est.
36「だから、あわれみ深い者となりなさい。 あなたがたの父もあわれみ深い方だからである。
37Nolite judicare, et non judicabimini: nolite condemnare, et non condemnabimini. Dimitte, et dimittemini.
37人を裁いてはならない。 そうすれば、あなたがたも裁かれない。 人を罪に定めてはならない。 そうすれば、あなたがたも罪に定められない。 人を解放しなさい。 そうすれば、あなたがたも解放される。
38Date, et dabitur vobis: mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis.
38「与えなさい。そうすれば、あなたがたにも与えられる。十分に量り、押し込み、揺すって詰め、あふれるほどにして与えられる。 あなたがたが量るその量りで、あなたがたにも量り返されるからである。」
39Dicebat autem illis et similitudinem: Numquid potest cæcus cæcum ducere? nonne ambo in foveam cadunt?
39イエスはまた彼らにたとえを語った。 「目の見えない人が、目の見えない人を案内できるだろうか。二人とも穴に落ちるのではないか。
40Non est discipulus super magistrum: perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister ejus.
40弟子は教師より上ではない。しかし、十分に訓練された者は皆、自分の教師のようになる。
41Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, quæ in oculo tuo est, non consideras?
41なぜ兄弟の目にある木くずは見えるのに、自分の目にある梁には気づかないのか。
42aut quomodo potes dicere fratri tuo: Frater, sine ejiciam festucam de oculo tuo: ipse in oculo tuo trabem non videns? Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo: et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui.
42自分の目にある梁が見えないのに、どうして兄弟に、『兄弟よ、あなたの目にある木くずを取らせてくれ』と言えるのか。偽善者よ。まず自分の目から梁を取り除きなさい。そうすれば、兄弟の目にある木くずを取り除くためにはっきり見えるようになる。
43Non est enim arbor bona, quæ facit fructus malos: neque arbor mala, faciens fructum bonum.
43「悪い実を結ぶ良い木はなく、良い実を結ぶ悪い木もない。
44Unaquæque enim arbor de fructu suo cognoscitur. Neque enim de spinis colligunt ficus: neque de rubo vindemiant uvam.
44木はそれぞれ、その実によって知られる。いばらからいちじくを集めることはなく、野ばらからぶどうを摘むこともない。
45Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum: et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia enim cordis os loquitur.
45良い人は心に蓄えた良いものを取り出し、悪い人は心に蓄えた悪いものを取り出す。口は心に満ちているものを語るからである。
46Quid autem vocatis me Domine, Domine: et non facitis quæ dico?
46「なぜあなたがたは私を『主よ、主よ』と呼びながら、私の言うことを行わないのか。
47Omnis qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit eos, ostendam vobis cui similis sit:
47私のもとに来て、私の言葉を聞き、それを行う人がだれに似ているか示そう。
48similis est homini ædificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamentum super petram: inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi, et non potuit eam movere: fundata enim erat super petram.
48その人は、家を建てる時、深く掘って岩の上に土台を据えた人に似ている。洪水が起こり、川がその家に激しく打ちつけても、揺り動かすことができなかった。岩の上に建てられていたからである。
49Qui autem audit, et non facit, similis est homini ædificanti domum suam super terram sine fundamento: in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit: et facta est ruina domus illius magna.
49しかし、聞いても行わない人は、土台なしで地面に家を建てた人に似ている。川が激しく打ちつけると、家はすぐに倒れ、その壊れ方はひどかった。」
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.