Esther 6
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Noctem illam duxit rex insomnem, jussitque sibi afferri historias et annales priorum temporum. Quæ cum illo præsente legerentur,
1那夜王睡不着觉,就吩咐人取历史来,念给他听。
2ventum est ad illum locum ubi scriptum erat quomodo nuntiasset Mardochæus insidias Bagathan et Thares eunuchorum, regem Assuerum jugulare cupientium.
2正遇见书上写着 说 :王的太监中有两个守门的, 辟探 和 提列 ,想要下手害 亚哈随鲁 王, 末底改 将这事告诉 王后 。
3Quod cum audisset rex, ait: Quid pro hac fide honoris ac præmii Mardochæus consecutus est? Dixerunt ei servi illius ac ministri: Nihil omnino mercedis accepit.
3王说:「 末底改 行了这事,赐他什么尊荣爵位没有?」伺候王的臣仆回答说:「没有赐他什么。」
4Statimque rex: Quis est, inquit, in atrio? Aman quippe interius atrium domus regiæ intraverat, ut suggereret regi, et juberet Mardochæum affigi patibulo, quod ei fuerat præparatum.
4王说:「谁在院子里?」(那时 哈曼 正进王宫的外院,要求王将 末底改 挂在他所预备的木架上。)
5Responderunt pueri: Aman stat in atrio. Dixitque rex: Ingrediatur.
5臣仆说:「 哈曼 站在院内。」王说:「叫他进来。」
6Cumque esset ingressus, ait illi: Quid debet fieri viro, quem rex honorare desiderat? Cogitans autem in corde suo Aman, et reputans quod nullum alium rex, nisi se, vellet honorare,
6哈曼 就进去。王问他说:「王所喜悦尊荣的人,当如何待他呢?」 哈曼 心里说:「王所喜悦尊荣的,不是我是谁呢?」
7respondit: Homo, quem rex honorare cupit,
7哈曼 就回答说:「王所喜悦尊荣的,
8debet indui vestibus regiis, et imponi super equum, qui de sella regis est, et accipere regium diadema super caput suum:
8当将王常穿的朝服和戴冠的御马,
9et primus de regiis principibus ac tyrannis teneat equum ejus, et per plateam civitatis incedens clamet, et dicat: Sic honorabitur, quemcumque voluerit rex honorare.
9都交给王极尊贵的一个大臣,命他将衣服给王所喜悦尊荣的人穿上,使他骑上马,走遍城里的街市,在他面前宣告说:王所喜悦尊荣的人,就如此待他。」
10Dixitque ei rex: Festina, et sumpta stola et equo, fac, ut locutus es, Mardochæo Judæo, qui sedet ante fores palatii. Cave ne quidquam de his, quæ locutus es, prætermittas.
10王对 哈曼 说:「你速速将这衣服和马,照你所说的,向坐在朝门的 犹大 人 末底改 去行。凡你所说的,一样不可缺。」
11Tulit itaque Aman stolam et equum, indutumque Mardochæum in platea civitatis, et impositum equo præcedebat, atque clamabat: Hoc honore condignus est, quemcumque rex voluerit honorare.
11于是 哈曼 将朝服给 末底改 穿上,使他骑上马,走遍城里的街市,在他面前宣告说:「王所喜悦尊荣的人,就如此待他。」
12Reversusque est Mardochæus ad januam palatii: et Aman festinavit ire in domum suam, lugens et operto capite:
12末底改 仍回到朝门, 哈曼 却忧忧闷闷地蒙着头,急忙回家去了,
13narravitque Zares uxori suæ, et amicis, omnia quæ evenissent sibi. Cui responderunt sapientes quos habebat in consilio, et uxor ejus: Si de semine Judæorum est Mardochæus, ante quem cadere cœpisti, non poteris ei resistere, sed cades in conspectu ejus.
13将所遇的一切事详细说给他的妻 细利斯 和他的众朋友听。他的智慧人和他的妻 细利斯 对他说:「你在 末底改 面前始而败落,他如果是 犹大 人,你必不能胜他,终必在他面前败落。」
14Adhuc illis loquentibus, venerunt eunuchi regis, et cito eum ad convivium, quod regina paraverat, pergere compulerunt.
14他们还与 哈曼 说话的时候,王的太监来催 哈曼 快去赴 以斯帖 所预备的筵席。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.