Esther 9
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Igitur duodecimi mensis, quem Adar vocari ante jam diximus, tertiadecima die, quando cunctis Judæis interfectio parabatur, et hostes eorum inhiabant sanguini, versa vice Judæi superiores esse cœperunt, et se de adversariis vindicare.
1十二月,乃亚达月十三日,王的谕旨将要举行,就是 犹大 人的仇敌盼望辖制他们的日子, 犹大 人反倒辖制恨他们的人。
2Congregatique sunt per singulas civitates, oppida, et loca, ut extenderent manum contra inimicos, et persecutores suos. Nullusque ausus est resistere, eo quod omnes populos magnitudinis eorum formido penetrarat.
2犹大 人在 亚哈随鲁 王各省的城里聚集,下手击杀那要害他们的人。无人能敌挡他们,因为各族都惧怕他们。
3Nam et provinciarum judices, et duces, et procuratores, omnisque dignitas quæ singulis locis ac operibus præerat, extollebant Judæos timore Mardochæi,
3各省的首领、总督、省长,和办理王事的人,因惧怕 末底改 ,就都帮助 犹大 人。
4quem principem esse palatii, et plurimum posse cognoverant: fama quoque nominis ejus crescebat quotidie, et per cunctorum ora volitabat.
4末底改 在朝中为大,名声传遍各省,日渐昌盛。
5Itaque percusserunt Judæi inimicos suos plaga magna, et occiderunt eos, reddentes eis quod sibi paraverant facere:
5犹大 人用刀击杀一切仇敌,任意杀灭恨他们的人。
6in tantum ut etiam in Susan quingentos viros interficerent, extra decem filios Aman Agagitæ hostis Judæorum: quorum ista sunt nomina:
6在 书珊 城, 犹大 人杀灭了五百人;
7Pharsandatha, et Delphon, et Esphatha,
7又杀 巴珊大他 、 达分 、 亚斯帕他 、
8et Phoratha, et Adalia, et Aridatha,
8破拉他 、 亚大利雅 、 亚利大他 、
9et Phermesta, et Arisai, et Aridai, et Jezatha.
9帕玛斯他 、 亚利赛 、 亚利代 、 瓦耶撒他 ;
10Quos cum occidissent, prædas de substantiis eorum tangere noluerunt.
10这十人都是 哈米大他 的孙子、 犹大 人仇敌 哈曼 的儿子。 犹大 人却没有下手夺取财物。
11Statimque numerus eorum, qui occisi erant in Susan, ad regem relatus est.
11当日,将 书珊 城被杀的人数呈在王前。
12Qui dixit reginæ: In urbe Susan interfecerunt Judæi quingentos viros, et alios decem filios Aman: quantam putas eos exercere cædem in universis provinciis? quid ultra postulas, et quid vis ut fieri jubeam?
12王对王后 以斯帖 说:「 犹大 人在 书珊 城杀灭了五百人,又杀了 哈曼 的十个儿子,在王的各省不知如何呢?现在你要什么,我必赐给你;你还求什么,也必 为你 成就。」
13Cui illa respondit: Si regi placet, detur potestas Judæis, ut sicut fecerunt hodie in Susan, sic et cras faciant, et decem filii Aman in patibulis suspendantur.
13以斯帖 说:「王若以为美,求你准 书珊 的 犹大 人,明日也照今日的旨意行,并将 哈曼 十个儿子的尸首挂在木架上。」
14Præcepitque rex ut ita fieret. Statimque in Susan pependit edictum, et decem filii Aman suspensi sunt.
14王便允准如此行。旨意传在 书珊 ,人就把 哈曼 十个儿子的尸首挂起来了。
15Congregatis Judæis quartadecima die mensis Adar, interfecti sunt in Susan trecenti viri: nec eorum ab illis direpta substantia est.
15亚达月十四日, 书珊 的 犹大 人又聚集在 书珊 ,杀了三百人,却没有下手夺取财物。
16Sed et per omnes provincias quæ ditioni regis subjacebant, pro animabus suis steterunt Judæi, interfectis hostibus ac persecutoribus suis: in tantum ut septuaginta quinque millia occisorum implerentur, et nullus de substantiis eorum quidquam contingeret.
16在王各省其余的 犹大 人也都聚集保护性命,杀了恨他们的人七万五千,却没有下手夺取财物。这样,就脱离仇敌,得享平安。
17Dies autem tertiusdecimus mensis Adar primus apud omnes interfectionis fuit, et quartadecima die cædere desierunt. Quem constituerunt esse solemnem, ut in eo omni tempore deinceps vacarent epulis, gaudio, atque conviviis.
17亚达月十三日, 行了这事 ;十四日安息,以这日为设筵欢乐的日子。
18At hi, qui in urbe Susan cædem exercuerant, tertiodecimo et quartodecimo die ejusdem mensis in cæde versati sunt: quintodecimo autem die percutere desierunt. Et idcirco eumdem diem constituerunt solemnem epularum atque lætitiæ.
18但 书珊 的 犹大 人,这十三日、十四日聚集 杀戮仇敌 ;十五日安息,以这日为设筵欢乐的日子。
19Hi vero Judæi, qui in oppidis non muratis ac villis morabantur, quartumdecimum diem mensis Adar conviviorum et gaudii decreverunt, ita ut exultent in eo, et mittant sibi mutuo partes epularum et ciborum.
19所以住无城墙乡村的 犹大 人,如今都以亚达月十四日为设筵欢乐的吉日,彼此馈送礼物。
20Scripsit itaque Mardochæus omnia hæc, et litteris comprehensa misit ad Judæos qui in omnibus regis provinciis morabantur, tam in vicino positis, quam procul,
20末底改 记录这事,写信与 亚哈随鲁 王各省远近所有的 犹大 人,
21ut quartamdecimam et quintamdecimam diem mensis Adar pro festis susciperent, et revertente semper anno solemni celebrarent honore:
21嘱咐他们每年守亚达月十四、十五两日,
22quia in ipsis diebus se ulti sunt Judæi de inimicis suis, et luctus atque tristitia in hilaritatem gaudiumque conversa sunt, essentque dies isti epularum atque lætitiæ, et mitterent sibi invicem ciborum partes, et pauperibus munuscula largirentur.
22以这月的两日为 犹大 人脱离仇敌得平安、转忧为喜、转悲为乐的吉日。在这两日设筵欢乐,彼此馈送礼物,周济穷人。
23Susceperuntque Judæi in solemnem ritum cuncta quæ eo tempore facere cœperant, et quæ Mardochæus litteris facienda mandaverat.
23于是, 犹大 人按着 末底改 所写与他们的信,应承照初次所守的守为永例;
24Aman enim, filius Amadathi stirpis Agag, hostis et adversarius Judæorum, cogitavit contra eos malum, ut occideret illos atque deleret: et misit phur, quod nostra lingua vertitur in sortem.
24是因 犹大 人的仇敌 亚甲 族 哈米大他 的儿子 哈曼 设谋杀害 犹大 人,掣普珥,就是掣签,为要杀尽灭绝他们;
25Et postea ingressa est Esther ad regem, obsecrans ut conatus ejus litteris regis irriti fierent, et malum quod contra Judæos cogitaverat, reverteretur in caput ejus. Denique et ipsum et filios ejus affixerunt cruci,
25这事报告于王,王便降旨使 哈曼 谋害 犹大 人的恶事归到他自己的头上,并吩咐把他和他的众子都挂在木架上。
26atque ex illo tempore dies isti appellati sunt phurim, id est sortium: eo quod phur, id est sors, in urnam missa fuerit. Et cuncta quæ gesta sunt, epistolæ, id est, libri hujus volumine, continentur:
26照着普珥的名字, 犹大 人就称这两日为「普珥日」。他们因这信上的话,又因所看见所遇见的事,
27quæque sustinuerunt, et quæ deinceps immutata sunt, susceperunt Judæi super se et semen suum, et super cunctos qui religioni eorum voluerunt copulari, ut nulli liceat duos hos dies absque solemnitate transigere, quos scriptura testatur, et certa expetunt tempora, annis sibi jugiter succedentibus.
27就应承自己与后裔,并归附他们的人,每年按时必守这两日,永远不废。
28Isti sunt dies, quos nulla umquam delebit oblivio, et per singulas generationes cunctæ in toto orbe provinciæ celebrabunt: nec est ulla civitas, in qua dies phurim, id est sortium, non observentur a Judæis, et ab eorum progenie, quæ his cæremoniis obligata est.
28各省各城、家家户户、世世代代纪念遵守这两日,使这「普珥日」在 犹大 人中不可废掉,在他们后裔中也不可忘记。
29Scripseruntque Esther regina filia Abihail, et Mardochæus Judæus, etiam secundam epistolam, ut omni studio dies ista solemnis sanciretur in posterum:
29亚比孩 的女儿—王后 以斯帖 和 犹大 人 末底改 以全权写第二封信,坚嘱 犹大 人守这「普珥日」,
30et miserunt ad omnes Judæos qui in centum viginti septem provinciis regis Assueri versabantur, ut haberent pacem, et susciperent veritatem,
30用和平诚实话写信给 亚哈随鲁 王 国中一百二十七省所有的 犹大 人,
31observantes dies sortium, et suo tempore cum gaudio celebrarent: sicut constituerant Mardochæus et Esther, et illi observanda susceperunt a se, et a semine suo, jejunia, et clamores, et sortium dies,
31劝他们按时守这「普珥日」,禁食呼求,是照 犹大 人 末底改 和王后 以斯帖 所嘱咐的,也照 犹大 人为自己与后裔所应承的。
32et omnia quæ libri hujus, qui vocatur Esther, historia continentur.
32以斯帖 命定守「普珥日」,这事也记录在书上。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.