Danihelis Prophetæ 12
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1In tempore autem illo consurget Michaël princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui: et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse cœperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro.
1「那时,保佑你本国之民的天使长 米迦勒 必站起来,并且有大艰难,从有国以来直到此时,没有这样的。你本国的民中,凡名录在册上的,必得拯救。
2Et multi de his qui dormiunt in terræ pulvere evigilabunt, alii in vitam æternam, et alii in opprobrium ut videant semper.
2睡在尘埃中的,必有多人复醒。其中有得永生的,有受羞辱永远被憎恶的。
3Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti: et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates.
3智慧人必发光如同天上的光;那使多人归义的,必发光如星,直到永永远远。
4Tu autem Daniel, claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum: plurimi pertransibunt, et multiplex erit scientia.
4但以理 啊,你要隐藏这话,封闭这书,直到末时。必有多人来往奔跑,知识就必增长。」
5Et vidi ego Daniel, et ecce quasi duo alii stabant: unus hinc super ripam fluminis, et alius inde ex altera ripa fluminis.
5我— 但以理 观看,见另有两个人站立:一个在河这边,一个在河那边。
6Et dixi viro qui erat indutus lineis, qui stabat super aquas fluminis: Usquequo finis horum mirabilium?
6有一个问那站在河水以上、穿细麻衣的说:「这奇异的事到几时才应验呢?」
7Et audivi virum qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum elevasset dexteram et sinistram suam in cælum, et jurasset per viventem in æternum, quia in tempus, et tempora, et dimidium temporis. Et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa hæc.
7我听见那站在河水以上、穿细麻衣的,向天举起左右手,指着活到永远的 主 起誓说:「要到一载、二载、半载,打破圣民权力的时候,这一切事就都应验了。」
8Et ego audivi, et non intellexi. Et dixi: Domine mi, quid erit post hæc?
8我听见这话,却不明白,就说:「我主啊,这些事的结局是怎样呢?」
9Et ait: Vade, Daniel, quia clausi sunt signatique sermones usque ad præfinitum tempus.
9他说:「 但以理 啊,你只管去;因为这话已经隐藏封闭,直到末时。
10Eligentur, et dealbabuntur, et quasi ignis probabuntur multi: et impie agent impii, neque intelligent omnes impii: porro docti intelligent.
10必有许多人使自己清净洁白,且被熬炼;但恶人仍必行恶,一切恶人都不明白,惟独智慧人能明白。
11Et a tempore cum ablatum fuerit juge sacrificium, et posita fuerit abominatio in desolationem, dies mille ducenti nonaginta.
11从除掉常献的 燔祭 ,并设立那行毁坏可憎之物的时候,必有一千二百九十日。
12Beatus qui exspectat, et pervenit usque ad dies mille trecentos triginta quinque.
12等到一千三百三十五日的,那人便为有福。
13Tu autem vade ad præfinitum: et requiesces, et stabis in sorte tua in finem dierum.
13「你且去等候结局,因为你必安歇。到了末期,你必起来,享受你的 福 分。」
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.