Danihelis Prophetæ
Chapter 5

Danihelis Prophetæ

Clementine Vulgate, 1598
vs Chinese Union Vers…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Danihelis Prophetæ 5

Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Baltassar rex fecit grande convivium optimatibus suis mille: et unusquisque secundum suam bibebat ætatem.
1伯沙撒 王为他的一千大臣设摆盛筵,与这一千人对面饮酒。
2Præcepit ergo jam temulentus ut afferrentur vasa aurea et argentea, quæ asportaverat Nabuchodonosor pater ejus de templo, quod fuit in Ierusalem, ut biberent in eis rex, et optimates ejus, uxoresque ejus, et concubinæ.
2伯沙撒 欢饮之间,吩咐人将他父 尼布甲尼撒 从 耶路撒冷 殿中所掠的金银器皿拿来,王与大臣、皇后、妃嫔好用这器皿饮酒。
3Tunc allata sunt vasa aurea, et argentea, quæ asportaverat de templo, quod fuerat in Ierusalem: et biberunt in eis rex, et optimates ejus, uxores et concubinæ illius.
3于是他们把 耶路撒冷 神殿 库 房中所掠的金器皿拿来,王和大臣、皇后、妃嫔就用这器皿饮酒。
4Bibebant vinum, et laudabant deos suos aureos et argenteos, æreos, ferreos, ligneosque et lapideos.
4他们饮酒,赞美金、银、铜、铁、木、石所造的神。
5In eadem hora apparuerunt digiti, quasi manus hominis scribentis contra candelabrum in superficie parietis aulæ regiæ: et rex aspiciebat articulos manus scribentis.
5当时, 忽 有人的指头显出,在王宫与灯台相对的粉墙上写字。王看见写字的指头
6Tunc facies regis commutata est, et cogitationes ejus conturbabant eum: et compages renum ejus solvebantur, et genua ejus ad se invicem collidebantur.
6就变了脸色,心意惊惶,腰骨 好像 脱节,双膝彼此相碰,
7Exclamavit itaque rex fortiter ut introducerent magos, Chaldæos, et aruspices. Et proloquens rex ait sapientibus Babylonis: Quicumque legerit scripturam hanc, et interpretationem ejus manifestam mihi fecerit, purpura vestietur, et torquem auream habebit in collo, et tertius in regno meo erit.
7大声吩咐将用法术的和 迦勒底 人并观兆的领进来,对 巴比伦 的哲士说,谁能读这文字,把讲解告诉我,他必身穿紫袍,项带金链,在我国中位列第三。
8Tunc ingressi omnes sapientes regis non potuerunt nec scripturam legere, nec interpretationem indicare regi.
8于是王的一切哲士都进来,却不能读那文字,也不能把讲解告诉王。
9Unde rex Baltassar satis conturbatus est, et vultus illius immutatus est; sed et optimates ejus turbabantur.
9伯沙撒 王就甚惊惶,脸色改变,他的大臣也都惊奇。
10Regina autem pro re, quæ acciderat regi et optimatibus ejus, domum convivii ingressa est: et proloquens ait: Rex, in æternum vive ! non te conturbent cogitationes tuæ, neque facies tua immutetur.
10太后因王和他大臣所说的话,就进入宴宫,说:「愿王万岁!你心意不要惊惶,脸面不要变色。
11Est vir in regno tuo, qui spiritum deorum sanctorum habet in se, et in diebus patris tui scientia et sapientia inventæ sunt in eo: nam et rex Nabuchodonosor pater tuus principem magorum, incantatorum, Chaldæorum, et aruspicum constituit eum, pater, inquam, tuus, o rex:
11在你国中有一人,他里头有圣神的灵,你父在世的日子,这人心中光明,又有聪明智慧,好像神的智慧。你父 尼布甲尼撒 王,就是王的父,立他为术士、用法术的,和 迦勒底 人,并观兆的领袖。
12quia spiritus amplior, et prudentia, intelligentiaque et interpretatio somniorum, et ostensio secretorum, ac solutio ligatorum inventæ sunt in eo, hoc est in Daniele: cui rex posuit nomen Baltassar. Nunc itaque Daniel vocetur, et interpretationem narrabit.
12在他里头有美好的灵性,又有知识聪明,能圆梦,释谜语,解疑惑。这人名叫 但以理 , 尼布甲尼撒 王又称他为 伯提沙撒 ,现在可以召他来,他必解明这意思。」
13Igitur introductus est Daniel coram rege: ad quem præfatus rex ait: Tu es Daniel de filiis captivitatis Judæ, quem adduxit pater meus rex de Judæa?
13但以理 就被领到王前。王问 但以理 说:「你是被掳之 犹大 人中的 但以理 吗?就是我父王从 犹大 掳来的吗?
14audivi de te, quoniam spiritum deorum habeas, et scientia, intelligentiaque ac sapientia ampliores inventæ sunt in te.
14我听说你里头有神的灵,心中光明,又有聪明和美好的智慧。
15Et nunc introgressi sunt in conspectu meo sapientes magi, ut scripturam hanc legerent, et interpretationem ejus indicarent mihi: et nequiverunt sensum hujus sermonis edicere.
15现在哲士和用法术的都领到我面前,为叫他们读这文字,把讲解告诉我,无奈他们都不能把讲解说出来。
16Porro ego audivi de te, quod possis obscura interpretari, et ligata dissolvere: si ergo vales scripturam legere, et interpretationem ejus indicare mihi, purpura vestieris, et torquem auream circa collum tuum habebis, et tertius in regno meo princeps eris.
16我听说你善于讲解,能解疑惑;现在你若能读这文字,把讲解告诉我,就必身穿紫袍,项戴金链,在我国中位列第三。」
17Ad quæ respondens Daniel, ait coram rege: Munera tua sint tibi, et dona domus tuæ alteri da: scripturam autem legam tibi, rex, et interpretationem ejus ostendam tibi.
17但以理 在王面前回答说:「你的赠品可以归你自己,你的赏赐可以归给别人;我却要为王读这文字,把讲解告诉王。
18O rex, Deus altissimus regnum et magnificentiam, gloriam et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo.
18王啊,至高的 神曾将国位、大权、荣耀、威严赐与你父 尼布甲尼撒 ;
19Et propter magnificentiam, quam dederat ei, universi populi, tribus, et linguæ tremebant, et metuebant eum: quos volebat, interficiebat: et quos volebat, percutiebat: et quos volebat, exaltabat: et quos volebat, humiliabat.
19因 神所赐他的大权,各方、各国、各族的人都在他面前战兢恐惧。他可以随意生杀,随意升降。
20Quando autem elevatum est cor ejus, et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam, depositus est de solio regni sui, et gloria ejus ablata est:
20但他心高气傲,灵也刚愎,甚至行事狂傲,就被革去王位,夺去荣耀。
21et a filiis hominum ejectus est, sed et cor ejus cum bestiis positum est, et cum onagris erat habitatio ejus: fœnum quoque ut bos comedebat, et rore cæli corpus ejus infectum est, donec cognosceret quod potestatem haberet Altissimus in regno hominum, et quemcumque voluerit, suscitabit super illud.
21他被赶出离开世人,他的心变如兽心,与野驴同居,吃草如牛,身被天露滴湿,等他知道至高的 神在人的国中掌权,凭自己的意旨立人治国。
22Tu quoque, filius ejus Baltassar, non humiliasti cor tuum, cum scires hæc omnia:
22伯沙撒 啊,你是他的儿子,你虽知道这一切,你心仍不自卑,
23sed adversum Dominatorem cæli elevatus es: et vasa domus ejus allata sunt coram te, et tu, et optimates tui, et uxores tuæ, et concubinæ tuæ vinum bibistis in eis: deos quoque argenteos, et aureos, et æreos, ferreos, ligneosque et lapideos, qui non vident, neque audiunt, neque sentiunt, laudasti: porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua, et omnes vias tuas, non glorificasti.
23竟向天上的主自高,使人将他殿中的器皿拿到你面前,你和大臣、皇后、妃嫔用这器皿饮酒。你又赞美那不能看、不能听、无知无识、金、银、铜、铁、木、石所造的神,却没有将荣耀归与那手中有你气息,管理你一切行动的 神。
24Idcirco ab eo missus est articulus manus, quæ scripsit hoc quod exaratum est.
24因此从 神那里显出指头来写这文字。
25Hæc est autem scriptura, quæ digesta est: Mane, Thecel, Phares.
25「所写的文字是:『弥尼,弥尼,提客勒,乌法珥新。』
26Et hæc est interpretatio sermonis. Mane: numeravit Deus regnum tuum, et complevit illud.
26讲解是这样:弥尼,就是 神已经数算你国的年日到此完毕。
27Thecel: appensus es in statera, et inventus es minus habens.
27提客勒,就是你被称在天平里,显出你的亏欠。
28Phares: divisum est regnum tuum, et datum est Medis, et Persis.
28毗勒斯,就是你的国分裂,归与 米底亚 人和 波斯 人。」
29Tunc, jubente rege, indutus est Daniel purpura, et circumdata est torques aurea collo ejus: et prædicatum est de eo quod haberet potestatem tertius in regno suo.
29伯沙撒 下令,人就把紫袍给 但以理 穿上,把金链给他戴在颈项上,又传令使他在国中位列第三。
30Eadem nocte interfectus est Baltassar rex Chaldæus.
30当夜, 迦勒底 王 伯沙撒 被杀。
31Et Darius Medus successit in regnum, annos natus sexaginta duos.
31米底亚 人 大流士 年六十二岁,取了 迦勒底 国。

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.