Thessalonicenses I
Chapter 5

Thessalonicenses I

Clementine Vulgate, 1598
vs Korean Bible, 1910…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Thessalonicenses I 5

Clementine Vulgate, 1598
Korean Bible, 1910 (한국어 성경)
1De temporibus autem, et momentis, fratres, non indigetis ut scribamus vobis.
1형제들아 때와 시기에 관하여는 너희에게 쓸 것이 없음은
2Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet:
2주의 날이 밤에 도적같이 이를 줄을 너희 자신이 자세히 앎이라
3cum enim dixerint: Pax et securitas: tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient.
3저희가 평안하다, 안전하다 할 그 때에 잉태된 여자에게 해산 고통이 이름과 같이 멸망이 홀연히 저희에게 이르리니 결단코 피하지 못하리라
4Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa tamquam fur comprehendat:
4형제들아 너희는 어두움에 있지 아니하매 그 날이 도적같이 너희에게 임하지 못하리니
5omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei: non sumus noctis, neque tenebrarum.
5너희는 다 빛의 아들이요 낮의 아들이라 우리가 밤이나 어두움에 속하지 아니하나니
6Igitur non dormiamus sicut et ceteri, sed vigilemus, et sobrii simus.
6그러므로 우리는 다른 이들과 같이 자지 말고 오직 깨어 근신할지라
7Qui enim dormiunt, nocte dormiunt: et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt.
7자는 자들은 밤에 자고 취하는 자들은 밤에 취하되
8Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis, et galeam spem salutis:
8우리는 낮에 속하였으니 근신하여 믿음과 사랑의 흉배를 붙이고 구원의 소망의 투구를 쓰자
9quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum,
9하나님이 우리를 세우심은 노하심에 이르게 하심이 아니요 오직 우리 주 예수 그리스도로 말미암아 구원을 얻게 하신 것이라
10qui mortuus est pro nobis: ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus.
10예수께서 우리를 위하여 죽으사 우리로 하여금 깨든지 자든지 자기와 함께 살게 하려 하셨느니라
11Propter quod consolamini invicem, et ædificate alterutrum, sicut et facitis.
11그러므로 피차 권면하고 피차 덕을 세우기를 너희가 하는 것같이 하라
12Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos, et præsunt vobis in Domino, et monent vos,
12형제들아 우리가 너희에게 구하노니 너희 가운데서 수고하고 주 안에서 너희를 다스리며 권하는 자들을 너희가 알고
13ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum: pacem habete cum eis.
13저의 역사로 말미암아 사랑 안에서 가장 귀히 여기며 너희끼리 화목하라
14Rogamus autem vos, fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes.
14또 형제들아 너희를 권면하노니 규모없는 자들을 권계하며 마음이 약한 자들을 안위하고 힘이 없는 자들을 붙들어 주며 모든 사람을 대하여 오래 참으라
15Videte ne quis malum pro malo alicui reddat: sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes.
15삼가 누가 누구에게든지 악으로 악을 갚지 말게 하고 오직 피차 대하든지 모든 사람을 대하든지 항상 선을 좇으라
16Semper gaudete.
16항상 기뻐하라 !
17Sine intermissione orate.
17쉬지 말고 기도하라 !
18In omnibus gratias agite: hæc est enim voluntas Dei in Christo Jesu in omnibus vobis.
18범사에 감사하라 ! 이는 그리스도 예수 안에서 너희를 향하신 하나님의 뜻이니라
19Spiritum nolite extinguere.
19성령을 소멸치 말며
20Prophetias nolite spernere.
20예언을 멸시치 말고
21Omnia autem probate: quod bonum est tenete.
21범사에 헤아려 좋은 것을 취하고
22Ab omni specie mala abstinete vos.
22악은 모든 모양이라도 버리라 !
23Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia: ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur.
23평강의 하나님이 친히 너희로 온전히 거룩하게 하시고 또 너희 온 영과 혼과 몸이 우리 주 예수 그리스도 강림하실 때에 흠 없게 보전되기를 원하노라
24Fidelis est, qui vocavit vos: qui etiam faciet.
24너희를 부르시는 이는 미쁘시니 그가 또한 이루시리라
25Fratres, orate pro nobis.
25형제들아 우리를 위하여 기도하라
26Salutate fratres omnes in osculo sancto.
26거룩하게 입맞춤으로 모든 형제에게 문안하라
27Adjuro vos per Dominum ut legatur epistola hæc omnibus sanctis fratribus.
27내가 주를 힘입어 너희를 명하노니 모든 형제에게 이 편지를 읽어 들리라
28Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Amen.
28우리 주 예수 그리스도의 은혜가 너희에게 있을지어다 !

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.