ネヘミヤ記
Chapter 13

ネヘミヤ記

Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
vs Clementine Vulgate…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
Clementine Vulgate, 1598
1その日、民の聞くところでモーセの書が読まれ、その中に、アンモン人とモアブ人は永遠に神の会衆に加わってはならないと書かれているのが見つかった。
1In die autem illo, lectum est in volumine Moysi, audiente populo: et inventum est scriptum in eo, quod non debeant introire Ammonites et Moabites in ecclesiam Dei usque in æternum:
2彼らがパンと水をもってイスラエルの子らを迎えず、バラムを雇って彼らをのろわせようとしたからである。しかし、私たちの神はそののろいを祝福に変えられた。
2eo quod non occurrerint filiis Israël cum pane et aqua, et conduxerint adversum eos Balaam ad maledicendum eis: et convertit Deus noster maledictionem in benedictionem.
3民は律法を聞くと、入り混じった者たちをすべてイスラエルから分けた。
3Factum est autem, cum audissent legem, separaverunt omnem alienigenam ab Israël.
4これより前、私たちの神の家の部屋を管理していた祭司エリアシブは、トビヤと縁戚関係にあり、
4Et super hoc erat Eliasib sacerdos, qui fuerat præpositus in gazophylacio domus Dei nostri, et proximus Tobiæ.
5彼のために大きな部屋を用意していた。そこには以前、穀物のささげ物、乳香、器、また命令によってレビ人、歌うたい、門衛に与えられる穀物、新しいぶどう酒、油の十分の一と、祭司たちへの奉納物が置かれていた。
5Fecit ergo sibi gazophylacium grande, et ibi erant ante eum reponentes munera, et thus, et vasa, et decimam frumenti, vini, et olei, partes Levitarum, et cantorum, et janitorum, et primitias sacerdotales.
6この間、私はエルサレムにいなかった。バビロンの王アルタクセルクセスの第三十二年に、王のもとへ行っていたからである。しばらくして王に暇を願い、
6In omnibus autem his non fui in Jerusalem, quia anno trigesimo secundo Artaxerxis regis Babylonis veni ad regem, et in fine dierum rogavi regem.
7エルサレムに戻った。そして、エリアシブがトビヤのために神の家の庭に部屋を用意した悪事を知った。
7Et veni in Jerusalem, et intellexi malum quod fecerat Eliasib Tobiæ, ut faceret ei thesaurum in vestibulis domus Dei.
8私はひどく心を痛め、トビヤの家財道具をすべて部屋の外へ投げ出した。
8Et malum mihi visum est valde. Et projeci vasa domus Tobiæ foras de gazophylacio:
9私は命じて部屋をきよめさせ、神の家の器、穀物のささげ物、乳香を再びそこへ戻した。
9præcepique et emundaverunt gazophylacia: et retuli ibi vasa domus Dei, sacrificium, et thus.
10また私は、レビ人の分が与えられていなかったため、務めに就いていたレビ人と歌うたいが、それぞれ自分の畑へ帰ってしまったことを知った。
10Et cognovi quod partes Levitarum non fuissent datæ, et fugisset unusquisque in regionem suam de Levitis, et cantoribus, et de his qui ministrabant:
11そこで私は役人たちを責めて言った。「なぜ神の家が見捨てられているのか。」私は彼らを集め、元の持ち場に就かせた。
11et egi causam adversus magistratus, et dixi: Quare dereliquimus domum Dei? et congregavi eos, et feci stare in stationibus suis.
12すると全ユダが、穀物、新しいぶどう酒、油の十分の一を宝物倉に持って来た。
12Et omnis Juda apportabat decimam frumenti, vini, et olei, in horrea.
13私は宝物倉の管理者に、祭司シェレミヤ、書記ツァドク、レビ人ペダヤを任命し、その補佐にマタヌヤの子ザクルの子ハナンを置いた。彼らは忠実であると認められており、兄弟たちに分配するのがその務めであった。
13Et constituimus super horrea Selemiam sacerdotem, et Sadoc scribam, et Phadaiam de Levitis, et juxta eos Hanan filium Zachur, filium Mathaniæ: quoniam fideles comprobati sunt, et ipsis creditæ sunt partes fratrum suorum.
14私の神よ、このことについて私を覚え、私の神の家とその務めのために行った慈しみの業を、ぬぐい去らないでください。
14Memento mei, Deus meus, pro hoc, et ne deleas miserationes meas quas feci in domo Dei mei, et in cæremoniis ejus.
15そのころ私はユダで、安息日にぶどう搾り場を踏む者、穀物の束を運び、ろばに積む者を見た。また彼らは、ぶどう酒、ぶどう、いちじく、あらゆる荷を安息日にエルサレムへ運び込んでいた。私は、彼らが食物を売っていたその日に警告した。
15In diebus illis vidi in Juda calcantes torcularia in sabbato, portantes acervos, et onerantes super asinos vinum, et uvas, et ficus, et omne onus, et inferentes in Jerusalem, die sabbati. Et contestatus sum ut in die qua vendere liceret, venderent.
16そこにはツロの人々も住んでおり、魚やあらゆる品物を持ち込み、安息日にエルサレムでユダの子らに売っていた。
16Et Tyrii habitaverunt in ea, inferentes pisces, et omnia venalia: et vendebant in sabbatis filiis Juda in Jerusalem.
17そこで私はユダの貴族たちを責めて言った。「安息日を汚すとは、あなたがたのしているこの悪事は何か。
17Et objurgavi optimates Juda, et dixi eis: Quæ est hæc res mala quam vos facitis, et profanatis diem sabbati?
18あなたがたの先祖もこのように行い、私たちの神は、このすべての災いを私たちとこの町にもたらされたではないか。それなのに、あなたがたは安息日を汚し、イスラエルに対する御怒りをさらに増している。」
18numquid non hæc fecerunt patres nostri, et adduxit Deus noster super nos omne malum hoc, et super civitatem hanc? et vos additis iracundiam super Israël violando sabbatum.
19安息日に先立ち、エルサレムの門に影が落ち始めると、私は扉を閉じるよう命じ、安息日が終わるまで開けてはならないと命じた。また、しもべの何人かを門に配置し、安息日に荷が運び込まれないようにした。
19Factum est autem, cum quievissent portæ Jerusalem in die sabbati, dixi: et clauserunt januas, et præcepi ut non aperirent eas usque post sabbatum: et de pueris meis constitui super portas, ut nullus inferret onus in die sabbati.
20そのため、商人やあらゆる品物を売る者たちは、一度か二度、エルサレムの外で夜を過ごした。
20Et manserunt negotiatores, et vendentes universa venalia, foris Jerusalem semel et bis.
21私は彼らに警告して言った。「なぜ城壁の前で夜を過ごすのか。もう一度するなら、力ずくで追い払う。」そのとき以来、彼らは安息日には来なくなった。
21Et contestatus sum eos, et dixi eis: Quare manetis ex adverso muri? si secundo hoc feceritis, manum mittam in vos. Itaque ex tempore illo non venerunt in sabbato.
22私はレビ人に、自らをきよめ、来て門を守り、安息日を聖なるものとするよう命じた。私の神よ、このことについても私を覚え、あなたの大いなる慈しみによって、私をあわれんでください。
22Dixi quoque Levitis ut mundarentur, et venirent ad custodiendas portas, et sanctificandam diem sabbati: et pro hoc ergo memento mei, Deus meus, et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum.
23そのころまた、私はアシュドド人、アンモン人、モアブ人の女を妻に迎えたユダヤ人たちを見た。
23Sed et in diebus illis vidi Judæos ducentes uxores Azotidas, Ammonitidas, et Moabitidas.
24その子どもたちは半分ほどアシュドドの言葉を話し、ユダヤ人の言葉を話せず、それぞれの民の言葉を話していた。
24Et filii eorum ex media parte loquebantur azotice, et nesciebant loqui judaice, et loquebantur juxta linguam populi et populi.
25私は彼らを責め、のろい、何人かを打ち、その髪を引き抜いた。そして神にかけて誓わせて言った。「あなたがたの娘を彼らの息子に与えてはならない。あなたがたの息子のためにも、自分自身のためにも、彼らの娘を迎えてはならない。
25Et objurgavi eos, et maledixi. Et cecidi ex eis viros, et decalvavi eos, et adjuravi in Deo ut non darent filias suas filiis eorum, et non acciperent de filiabus eorum filiis suis et sibimetipsis, dicens:
26イスラエルの王ソロモンは、これらのことによって罪を犯したのではないか。多くの国々の中に彼のような王はおらず、彼は神に愛され、神は彼を全イスラエルの王とされた。それでも異国の女たちは、彼にさえ罪を犯させた。
26Numquid non in hujuscemodi re peccavit Salomon rex Israël? et certe in gentibus multis non erat rex similis ei, et dilectus Deo suo erat, et posuit eum Deus regem super omnem Israël: et ipsum ergo duxerunt ad peccatum mulieres alienigenæ.
27それなのに、あなたがたが異国の女を妻に迎え、私たちの神に背いて、この大きな悪を行うのを、私たちが聞き入れてよいだろうか。」
27Numquid et nos inobedientes faciemus omne malum grande hoc ut prævaricemur in Deo nostro, et ducamus uxores peregrinas?
28大祭司エリアシブの子ヨヤダの息子の一人は、ホロニ人サンバラテの婿であった。そのため私は彼を追い払った。
28De filiis autem Jojada filii Eliasib sacerdotis magni, gener erat Sanaballat Horonites, quem fugavi a me.
29私の神よ、彼らを覚えてください。彼らは祭司の職と、祭司およびレビ人の契約を汚した。
29Recordare, Domine Deus meus, adversum eos qui polluunt sacerdotium, jusque sacerdotale et Leviticum.
30こうして私は、異国人との関わりをすべて取り除いて彼らをきよめ、祭司とレビ人に、それぞれの務めを定めた。
30Igitur mundavi eos ab omnibus alienigenis, et constitui ordines sacerdotum et Levitarum, unumquemque in ministerio suo:
31また、定められた時期に薪のささげ物と初穂を持って来るようにした。私の神よ、どうか私を覚え、恵みを施してください。
31et in oblatione lignorum in temporibus constitutis, et in primitivis: memento mei, Deus meus, in bonum. Amen.

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.