民数记 4
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1耶和华晓谕 摩西 、 亚伦 说:
1Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens:
2「你从 利未 人中,将 哥辖 子孙的总数,照他们的家室、宗族,
2Tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum per domos et familias suas,
3从三十岁直到五十岁,凡前来任职、在会幕里办事的,全都计算。
3a trigesimo anno et supra, usque ad quinquagesimum annum, omnium qui ingrediuntur ut stent et ministrent in tabernaculo fœderis.
4哥辖 子孙在会幕 搬运 至圣之物,所办的事乃是这样:
4Hic est cultus filiorum Caath: tabernaculum fœderis, et Sanctum sanctorum
5起营的时候, 亚伦 和他儿子要进去摘下遮掩 柜 的幔子,用以蒙盖法柜,
5ingredientur Aaron et filii ejus, quando movenda sunt castra, et deponent velum quod pendet ante fores, involventque eo arcam testimonii,
6又用海狗皮盖在上头,再蒙上纯蓝色的毯子,把杠穿上。
6et operient rursum velamine janthinarum pellium, extendentque desuper pallium totum hyacinthinum, et inducent vectes.
7又用蓝色毯子铺在陈设饼的桌子上,将盘子、调羹、奠 酒 的爵,和杯摆在上头。桌子上也必有常 设的 饼。
7Mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio, et ponent cum ea thuribula et mortariola, cyathos et crateras ad liba fundenda: panes semper in ea erunt:
8在其上又要蒙朱红色的毯子,再蒙上海狗皮,把杠穿上。
8extendentque desuper pallium coccineum, quod rursum operient velamento janthinarum pellium, et inducent vectes.
9要拿蓝色毯子,把灯台和灯台上所用的灯盏、剪子、蜡花盘,并一切盛油的器皿,全都遮盖。
9Sument et pallium hyacinthinum, quo operient candelabrum cum lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis olei, quæ ad concinnandas lucernas necessaria sunt:
10又要把灯台和灯台的一切器具包在海狗皮里,放在抬架上。
10et super omnia ponent operimentum janthinarum pellium, et inducent vectes.
11在金坛上要铺蓝色毯子,蒙上海狗皮,把杠穿上。
11Necnon et altare aureum involvent hyacinthino vestimento, et extendent desuper operimentum janthinarum pellium, inducentque vectes.
12又要把圣所用的一切器具包在蓝色毯子里,用海狗皮蒙上,放在抬架上。
12Omnia vasa, quibus ministratur in sanctuario, involvent hyacinthino pallio, et extendent desuper operimentum janthinarum pellium, inducentque vectes.
13要收去坛上的灰,把紫色毯子铺在坛上;
13Sed et altare mundabunt cinere, et involvent illud purpureo vestimento,
14又要把所用的一切器具,就是火鼎、肉锸子、铲子、盘子,一切属坛的器具都摆在坛上,又蒙上海狗皮,把杠穿上。
14ponentque cum eo omnia vasa, quibus in ministerio ejus utuntur, id est, ignium receptacula, fuscinulas ac tridentes, uncinos et batilla. Cuncta vasa altaris operient simul velamine janthinarum pellium, et inducent vectes.
15将要起营的时候, 亚伦 和他儿子把圣所和圣所的一切器具遮盖完了, 哥辖 的子孙就要来抬,只是不可摸圣物,免得他们死亡。会幕里这些物件是 哥辖 子孙所当抬的。
15Cumque involverint Aaron et filii ejus sanctuarium et omnia vasa ejus in commotione castrorum, tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta: et non tangent vasa sanctuarii, ne moriantur. Ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo fœderis:
16「祭司 亚伦 的儿子 以利亚撒 所要看守的是点灯的油与香料,并当献的素祭和膏油,也要看守全帐幕与其中所有的,并圣所和圣所的器具。」
16super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis, ad cujus curam pertinet oleum ad concinnandas lucernas, et compositionis incensum, et sacrificium, quod semper offertur, et oleum unctionis, et quidquid ad cultum tabernaculi pertinet, omniumque vasorum, quæ in sanctuario sunt.
17耶和华晓谕 摩西 、 亚伦 说:
17Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens:
18「你们不可将 哥辖 人的支派从 利未 人中剪除。
18Nolite perdere populum Caath de medio Levitarum:
19他们挨近至圣物的时候, 亚伦 和他儿子要进去派他们各人所当办的,所当抬的。这样待他们,好使他们活着,不致死亡。
19sed hoc facite eis, ut vivant, et non moriantur, si tetigerint Sancta sanctorum. Aaron et filii ejus intrabunt, ipsique disponent opera singulorum, et divident quid portare quis debeat.
20只是他们连片时不可进去观看圣所,免得他们死亡。」
20Alii nulla curiositate videant quæ sunt in sanctuario priusquam involvantur, alioquin morientur.
21耶和华晓谕 摩西 说:
21Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
22「你要将 革顺 子孙的总数,照着宗族、家室,
22Tolle summam etiam filiorum Gerson per domos ac familias et cognationes suas,
23从三十岁直到五十岁,凡前来任职、在会幕里办事的,全都数点。
23a triginta annis et supra, usque ad annos quinquaginta. Numera omnes qui ingrediuntur et ministrant in tabernaculo fœderis.
24革顺 人各族所办的事、所抬的物乃是这样:
24Hoc est officium familiæ Gersonitarum,
25他们要抬帐幕的幔子和会幕,并会幕的盖与其上的海狗皮,和会幕的门帘,
25ut portent cortinas tabernaculi et tectum fœderis, operimentum aliud, et super omnia velamen janthinum tentoriumque quod pendet in introitu tabernaculi fœderis,
26院子的帷子和门帘(院子是围帐幕和坛的)、绳子,并所用的器具,不论是做什么用的,他们都要经理。
26cortinas atrii, et velum in introitu quod est ante tabernaculum. Omnia quæ ad altare pertinent, funiculos, et vasa ministerii,
27革顺 的子孙在一切抬物办事之上都要凭 亚伦 和他儿子的吩咐;他们所当抬的,要派他们看守。
27jubente Aaron et filiis ejus, portabunt filii Gerson: et scient singuli cui debeant oneri mancipari.
28这是 革顺 子孙的各族在会幕里所办的事;他们所看守的,必在祭司 亚伦 儿子 以他玛 的手下。」
28Hic est cultus familiæ Gersonitarum in tabernaculo fœderis, eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.
29「至于 米拉利 的子孙,你要照着家室、宗族把他们数点。
29Filios quoque Merari per familias et domos patrum suorum recensebis,
30从三十岁直到五十岁,凡前来任职、在会幕里办事的,你都要数点。
30a triginta annis et supra, usque ad annos quinquaginta, omnes qui ingrediuntur ad officium ministerii sui et cultum fœderis testimonii.
31他们办理会幕的事,就是抬帐幕的板、闩、柱子,和带卯的座,
31Hæc sunt onera eorum: portabunt tabulas tabernaculi et vectes ejus, columnas ac bases earum,
32院子四围的柱子和其上带卯的座、橛子、绳子,并一切使用的器具。他们所抬的器具,你们要按名指定。
32columnas quoque atrii per circuitum cum basibus et paxillis et funibus suis. Omnia vasa et supellectilem ad numerum accipient, sicque portabunt.
33这是 米拉利 子孙各族在会幕里所办的事,都在祭司 亚伦 儿子 以他玛 的手下。」
33Hoc est officium familiæ Meraritarum et ministerium in tabernaculo fœderis: eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.
34摩西 、 亚伦 与会众的诸首领将 哥辖 的子孙,照着家室、宗族,
34Recensuerunt igitur Moyses et Aaron et principes synagogæ filios Caath per cognationes et domos patrum suorum,
35从三十岁直到五十岁,凡前来任职、在会幕里办事的,都数点了。
35a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, omnes qui ingrediuntur ad ministerium tabernaculi fœderis:
36被数的共有二千七百五十名。
36et inventi sunt duo millia septingenti quinquaginta.
37这是 哥辖 各族中被数的,是在会幕里办事的,就是 摩西 、 亚伦 照耶和华借 摩西 所吩咐数点的。
37Hic est numerus populi Caath qui intrant tabernaculum fœderis: hos numeravit Moyses et Aaron juxta sermonem Domini per manum Moysi.
38革顺 子孙被数的,照着家室、宗族,
38Numerati sunt et filii Gerson per cognationes et domos patrum suorum,
39从三十岁直到五十岁,凡前来任职、在会幕里办事的,共有二千六百三十名。
39a triginta annos et supra, usque ad quinquagesimum annum, omnes qui ingrediuntur ut ministrent in tabernaculo fœderis:
no verse 40 in this text
40et inventi sunt duo millia sexcenti triginta.
41这是 革顺 子孙各族中被数的,是在会幕里办事的,就是 摩西 、 亚伦 照耶和华借 摩西 所吩咐数点的。
41Hic est populus Gersonitarum, quos numeraverunt Moyses et Aaron juxta verbum Domini.
42米拉利 子孙中各族被数的,照着家室、宗族,
42Numerati sunt et filii Merari per cognationes et domos patrum suorum,
43从三十岁直到五十岁,凡前来任职、在会幕里办事的,共有三千二百名。
43a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, omnes qui ingrediuntur ad explendos ritus tabernaculi fœderis:
no verse 44 in this text
44et inventi sunt tria millia ducenti.
45这是 米拉利 子孙各族中被数的,就是 摩西 、 亚伦 照耶和华借 摩西 所吩咐数点的。
45Hic est numerus filiorum Merari, quos recensuerunt Moyses et Aaron juxta imperium Domini per manum Moysi.
46凡被数的 利未 人,就是 摩西 、 亚伦 并 以色列 众首领,照着家室、宗族所数点的,
46Omnes qui recensiti sunt de Levitis, et quos recenseri fecit ad nomen Moyses et Aaron, et principes Israël per cognationes et domos patrum suorum,
47从三十岁直到五十岁,凡前来任职、在会幕里做抬物之工的,共有八千五百八十名。
47a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, ingredientes ad ministerium tabernaculi, et onera portanda,
no verse 48 in this text
48fuerunt simul octo millia quingenti octoginta.
49摩西 按他们所办的事、所抬的物,凭耶和华的吩咐数点他们;他们这样被 摩西 数点,正如耶和华所吩咐他的。
49Juxta verbum Domini recensuit eos Moyses, unumquemque juxta officium et onera sua, sicut præceperat ei Dominus.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.