约书亚记 13
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1约书亚 年纪老迈,耶和华对他说:「你年纪老迈了,还有许多未得之地,
1Josue senex provectæque ætatis erat, et dixit Dominus ad eum: Senuisti, et longævus es, terraque latissima derelicta est, quæ necdum sorte divisa est:
2就是 非利士 人的全境和 基述 人的全地。
2omnis videlicet Galilæa, Philisthiim, et universa Gessuri.
3从 埃及 前的 西曷河 往北,直到 以革伦 的境界,就算属 迦南 人之地。有 非利士 人五个首领所管的 迦萨 人、 亚实突 人、 亚实基伦 人、 迦特 人、 以革伦 人 之地 ,并有南方 亚卫 人之地。
3A fluvio turbido, qui irrigat Ægyptum, usque ad terminos Accaron contra aquilonem: terra Chanaan, quæ in quinque regulos Philisthiim dividitur, Gazæos, et Azotios, Ascalonitas, Gethæos, et Accaronitas.
4又有 迦南 人的全地,并属 西顿 人的 米亚拉 到 亚弗 ,直到 亚摩利 人的境界。
4Ad meridiem vero sunt Hevæi, omnis terra Chanaan, et Maara Sidoniorum, usque Apheca et terminos Amorrhæi,
5还有 迦巴勒 人之地,并向日出的全 黎巴嫩 ,就是从 黑门山 根的 巴力·迦得 ,直到 哈马口 。
5ejusque confinia. Libani quoque regio contra orientem, a Baalgad sub monte Hermon, donec ingrediaris Emath;
6山地的一切居民,从 黎巴嫩 直到 米斯利弗·玛音 ,就是所有的 西顿 人,我必在 以色列 人面前赶出他们去。你只管照我所吩咐的,将这地拈阄分给 以色列 人为业。
6omnium qui habitant in monte a Libano usque ad aquas Maserephoth, universique Sidonii. Ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israël. Veniat ergo in partem hæreditatis Israël, sicut præcepi tibi.
7现在你要把这地分给九个支派和 玛拿西 半个支派为业。」
7Et nunc divide terram in possessionem novem tribubus, et dimidiæ tribui Manasse,
8玛拿西 那半支派和 吕便 、 迦得 二支派已经受了产业,就是耶和华的仆人 摩西 在 约旦河 东所赐给他们的:
8cum qua Ruben et Gad possederunt terram, quam tradidit eis Moyses famulus Domini trans fluenta Jordanis, ad orientalem plagam.
9是从 亚嫩谷 边的 亚罗珥 和谷中的城,并 米底巴 的全平原,直到 底本 ,
9Ab Aroër, quæ sita est in ripa torrentis Arnon, et in vallis medio, universaque campestria Medaba, usque Dibon,
10和在 希实本 作王 亚摩利 王 西宏 的诸城,直到 亚扪 人的境界;
10et cunctas civitates Sehon regis Amorrhæi, qui regnavit in Hesebon, usque ad terminos filiorum Ammon,
11又有 基列 地、 基述 人、 玛迦 人的地界,并 黑门 全山、 巴珊 全地,直到 撒迦 ;
11et Galaad, ac terminum Gessuri et Machati, et omnem montem Hermon, et universam Basan, usque ad Salecha,
12又有 巴珊 王 噩 的全国—他在 亚斯他录 和 以得来 作王( 利乏音 人所存留的只剩下他)。这些地的人都是 摩西 所击杀、所赶逐的。
12omne regnum Og in Basan, qui regnavit in Astaroth et Edrai, ipse fuit de reliquiis Raphaim: percussitque eos Moyses, atque delevit.
13以色列 人却没有赶逐 基述 人、 玛迦 人;这些人仍住在 以色列 中,直到今日。
13Nolueruntque disperdere filii Israël Gessuri et Machati: et habitaverunt in medio Israël usque in præsentem diem.
14只是 利未 支派, 摩西 没有把产业分给他们。他们的产业乃是献与耶和华— 以色列 神的火祭,正如耶和华所应许他们的。
14Tribui autem Levi non dedit possessionem: sed sacrificia et victimæ Domini Dei Israël, ipsa est ejus hæreditas, sicut locutus est illi.
15摩西 按着 吕便 支派的宗族分给他们 产业 。
15Dedit ergo Moyses possessionem tribui filiorum Ruben juxta cognationes suas.
16他们的境界是 亚嫩谷 边的 亚罗珥 和谷中的城,靠近 米底巴 的全平原;
16Fuitque terminus eorum ab Aroër, quæ sita est in ripa torrentis Arnon, et in valle ejusdem torrentis media: universam planitiem, quæ ducit Medaba,
17希实本 并属 希实本 平原的各城, 底本 、 巴末·巴力 、 伯·巴力·勉 、
17et Hesebon, cunctosque viculos earum, qui sunt in campestribus: Dibon quoque et Bamothbaal, et oppidum Baalmaon,
18雅杂 、 基底莫 、 米法押 、
18et Jassa, et Cedimoth, et Mephaath,
19基列亭 、 西比玛 、谷中山的 细列·哈沙辖 、
19et Cariathaim, et Sabama, et Sarathasar in monte convallis.
20伯·毗珥 、 毗斯迦山 坡、 伯·耶西末 ;
20Bethphogor et Asedoth, Phasga et Bethiesimoth,
21平原的各城,并 亚摩利 王 西宏 的全国。这 西宏 曾在 希实本 作王, 摩西 把他和 米甸 的族长 以未 、 利金 、 苏珥 、 户珥 、 利巴 击杀了;这都是住那地属 西宏 为首领的。
21et omnes urbes campestres, universaque regna Sehon regis Amorrhæi, qui regnavit in Hesebon, quem percussit Moyses cum principibus Madian: Hevæum, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe duces Sehon habitatores terræ.
22那时 以色列 人在所杀的人中,也用刀杀了 比珥 的儿子术士 巴兰 。
22Et Balaam filium Beor ariolum occiderunt filii Israël gladio cum ceteris interfectis.
23吕便 人的境界就是 约旦河 与靠近 约旦河 的地。以上是 吕便 人按着宗族所得为业的诸城,并属城的村庄。
23Factusque est terminus filiorum Ruben Jordanis fluvius. Hæc est possessio Rubenitarum per cognationes suas urbium et viculorum.
24摩西 按着 迦得 支派的宗族分给他们 产业 。
24Deditque Moyses tribui Gad et filiis ejus per cognationes suas possessionem, cujus hæc divisio est.
25他们的境界是 雅谢 和 基列 的各城,并 亚扪 人的一半地,直到 拉巴 前的 亚罗珥 ;
25Terminus Jaser, et omnes civitates Galaad, et dimidiam partem terræ filiorum Ammon, usque ad Aroër, quæ est contra Rabba,
26从 希实本 到 拉抹·米斯巴 和 比多宁 ,又从 玛哈念 到 底璧 的境界,
26et ab Hesebon usque Ramoth, Masphe et Betonim: et a Manaim usque ad terminos Dabir.
27并谷中的 伯·亚兰 、 伯·宁拉 、 疏割 、 撒分 ,就是 希实本 王 西宏 国中的余地,以及 约旦河 与靠近 约旦河 的地,直到 基尼烈海 的极边,都在 约旦河 东。
27In valle quoque Betharan, et Bethnemra, et Socoth, et Saphon reliquam partem regni Sehon regis Hesebon: hujus quoque finis, Jordanis est, usque ad extremam partem maris Cenereth trans Jordanem ad orientalem plagam.
28以上是 迦得 人按着宗族所得为业的诸城,并属城的村庄。
28Hæc est possessio filiorum Gad per familias suas, civitates et villæ earum.
29摩西 把 产业 分给 玛拿西 半支派,是按着 玛拿西 半支派的宗族所分的。
29Dedit et dimidiæ tribui Manasse, filiisque ejus juxta cognationes suas, possessionem,
30他们的境界是从 玛哈念 起,包括 巴珊 全地,就是 巴珊 王 噩 的全国,并在 巴珊 、 睚珥 的一切城邑,共六十个。
30cujus hoc principium est: a Manaim universam Basan, et cuncta regna Og regis Basan, omnesque vicos Jair, qui sunt in Basan, sexaginta oppida:
31基列 的一半,并 亚斯他录 、 以得来 ,就是属 巴珊 王 噩 国的二城,是按着宗族给 玛拿西 的儿子 玛吉 的一半子孙。
31et dimidiam partem Galaad, et Astaroth, et Edrai, urbes regni Og in Basan: filiis Machir, filii Manasse, dimidiæ parti filiorum Machir juxta cognationes suas.
32以上是 摩西 在 约旦河 东对着 耶利哥 的 摩押 平原所分给他们的产业。
32Hanc possessionem divisit Moyses in campestribus Moab trans Jordanem contra Jericho ad orientalem plagam.
33只是 利未 支派, 摩西 没有把产业分给他们。耶和华— 以色列 的 神是他们的产业,正如耶和华所应许他们的。
33Tribui autem Levi non dedit possessionem: quoniam Dominus Deus Israël ipse est possessio ejus, ut locutus est illi.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.