约书亚记 24
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1约书亚 将 以色列 的众支派聚集在 示剑 ,召了 以色列 的长老、族长、审判官,并官长来,他们就站在 神面前。
1Congregavitque Josue omnes tribus Israël in Sichem, et vocavit majores natu, ac principes, et judices, et magistros: steteruntque in conspectu Domini,
2约书亚 对众民说:「耶和华— 以色列 的 神如此说:『古时你们的列祖,就是 亚伯拉罕 和 拿鹤 的父亲 他拉 ,住在大河那边事奉别神,
2et ad populum sic locutus est: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio, Thare pater Abraham et Nachor: servieruntque diis alienis.
3我将你们的祖宗 亚伯拉罕 从大河那边带来,领他走遍 迦南 全地,又使他的子孙众多,把 以撒 赐给他;
3Tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotamiæ finibus, et adduxi eum in terram Chanaan, multiplicavique semen ejus,
4又把 雅各 和 以扫 赐给 以撒 ,将 西珥山 赐给 以扫 为业;后来 雅各 和他的子孙下到 埃及 去了。
4et dedi ei Isaac: illique rursum dedi Jacob et Esau. E quibus, Esau dedi montem Seir ad possidendum: Jacob vero et filii ejus descenderunt in Ægyptum.
5我差遣 摩西 、 亚伦 ,并照我在 埃及 中所行的降灾与 埃及 ,然后把你们领出来。
5Misique Moysen et Aaron, et percussi Ægyptum multis signis atque portentis.
6我领你们列祖出 埃及 ,他们就到了 红海 ; 埃及 人带领车辆马兵追赶你们列祖到 红海 。
6Eduxique vos et patres vestros de Ægypto, et venistis ad mare: persecutique sunt Ægyptii patres vestros cum curribus et equitatu, usque ad mare Rubrum.
7你们列祖哀求耶和华,他就使你们和 埃及 人中间黑暗了,又使海水淹没 埃及 人。我在 埃及 所行的事,你们亲眼见过。你们在旷野也住了许多年日。
7Clamaverunt autem ad Dominum filii Israël: qui posuit tenebras inter vos et Ægyptios, et adduxit super eos mare, et operuit eos. Viderunt oculi vestri cuncta quæ in Ægypto fecerim, et habitastis in solitudine multo tempore:
8我领你们到 约旦河 东 亚摩利 人所住之地。他们与你们争战,我将他们交在你们手中,你们便得了他们的地为业;我也在你们面前将他们灭绝。
8et introduxi vos in terram Amorrhæi, qui habitabat trans Jordanem. Cumque pugnarent contra vos, tradidi eos in manus vestras, et possedistis terram eorum, atque interfecistis eos.
9那时, 摩押 王 西拨 的儿子 巴勒 起来攻击 以色列 人,打发人召了 比珥 的儿子 巴兰 来咒诅你们。
9Surrexit autem Balac filius Sephor rex Moab, et pugnavit contra Israëlem. Misitque et vocavit Balaam filium Beor, ut malediceret vobis:
10我不肯听 巴兰 的话,所以他倒为你们连连祝福。这样,我便救你们脱离 巴勒 的手。
10et ego nolui audire eum, sed e contrario per illum benedixi vobis, et liberavi vos de manu ejus.
11你们过了 约旦河 ,到了 耶利哥 ; 耶利哥 人、 亚摩利 人、 比利洗 人、 迦南 人、 赫 人、 革迦撒 人、 希未 人、 耶布斯 人都与你们争战;我把他们交在你们手里。
11Transistisque Jordanem, et venistis ad Jericho. Pugnaveruntque contra vos viri civitatis ejus, Amorrhæus et Pherezæus, et Chananæus, et Hethæus, et Gergezæus, et Hevæus, et Jebusæus: et tradidi illos in manus vestras.
12我打发黄蜂飞在你们前面,将 亚摩利 人的二王从你们面前撵出,并不是用你的刀,也不是用你的弓。
12Misique ante vos crabrones: et ejeci eos de locis suis, duos reges Amorrhæorum, non in gladio nec in arcu tuo.
13我赐给你们地土,非你们所修治的;我赐给你们城邑,非你们所建造的。你们就住在其中,又得吃非你们所栽种的葡萄园、橄榄园的果子。』
13Dedique vobis terram, in qua non laborastis, et urbes quas non ædificastis, ut habitaretis in eis: vineas, et oliveta, quæ non plantastis.
14「现在你们要敬畏耶和华,诚心实意地事奉他,将你们列祖在大河那边和在 埃及 所事奉的神除掉,去事奉耶和华。
14Nunc ergo timete Dominum, et servite ei perfecto corde atque verissimo: et auferte deos quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia et in Ægypto, ac servite Domino.
15若是你们以事奉耶和华为不好,今日就可以选择所要事奉的:是你们列祖在大河那边所事奉的神呢?是你们所住这地的 亚摩利 人的神呢?至于我和我家,我们必定事奉耶和华。」
15Sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis, optio vobis datur: eligite hodie quod placet, cui servire potissimum debeatis: utrum diis, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia, an diis Amorrhæorum, in quorum terra habitatis: ego autem et domus mea serviemus Domino.
16百姓回答说:「我们断不敢离弃耶和华去事奉别神;
16Responditque populus, et ait: Absit a nobis ut relinquamus Dominum, et serviamus diis alienis.
17因耶和华—我们的 神曾将我们和我们列祖从 埃及 地的为奴之家领出来,在我们眼前行了那些大神迹,在我们所行的道上,所经过的诸国,都保护了我们。
17Dominus Deus noster, ipse eduxit nos et patres nostros de terra Ægypti, de domo servitutis: fecitque videntibus nobis signa ingentia, et custodivit nos in omni via per quam ambulavimus, et in cunctis populis per quos transivimus.
18耶和华又把住此地的 亚摩利 人都从我们面前赶出去。所以,我们必事奉耶和华,因为他是我们的 神。」
18Et ejecit universas gentes, Amorrhæum habitatorem terræ quam nos intravimus. Serviemus igitur Domino, quia ipse est Deus noster.
19约书亚 对百姓说:「你们不能事奉耶和华;因为他是圣洁的 神,是忌邪的 神,必不赦免你们的过犯罪恶。
19Dixitque Josue ad populum: Non poteritis servire Domino: Deus enim sanctus et fortis æmulator est, nec ignoscet sceleribus vestris atque peccatis.
20你们若离弃耶和华去事奉外邦神,耶和华在降福之后,必转而降祸与你们,把你们灭绝。」
20Si dimiseritis Dominum, et servieritis diis alienis, convertet se, et affliget vos atque subvertet, postquam vobis præstiterit bona.
21百姓回答 约书亚 说:「不然,我们定要事奉耶和华。」
21Dixitque populus ad Josue: Nequaquam ita ut loqueris erit, sed Domino serviemus.
22约书亚 对百姓说:「你们选定耶和华,要事奉他,你们自己作见证吧!」他们说:「我们愿意作见证。」
22Et Josue ad populum: Testes, inquit, vos estis, quia ipsi elegeritis vobis Dominum ut serviatis ei. Responderuntque: Testes.
23约书亚 说:「你们现在要除掉你们中间的外邦神,专心归向耶和华— 以色列 的 神。」
23Nunc ergo, ait, auferte deos alienos de medio vestri, et inclinate corda vestra ad Dominum Deum Israël.
24百姓回答 约书亚 说:「我们必事奉耶和华—我们的 神,听从他的话。」
24Dixitque populus ad Josue: Domino Deo nostro serviemus, et obedientes erimus præceptis ejus.
25当日, 约书亚 就与百姓立约,在 示剑 为他们立定律例典章。
25Percussit ergo Josue in die illo fœdus, et proposuit populo præcepta atque judicia in Sichem.
26约书亚 将这些话都写在 神的律法书上,又将一块大石头立在橡树下耶和华的圣所旁边。
26Scripsit quoque omnia verba hæc in volumine legis Domini: et tulit lapidem pergrandem, posuitque eum subter quercum, quæ erat in sanctuario Domini:
27约书亚 对百姓说:「看哪,这石头可以向我们作见证;因为是听见了耶和华所吩咐我们的一切话,倘或你们背弃你们的 神,这石头就可以向你们作见证。」
27et dixit ad omnem populum: En lapis iste erit vobis in testimonium, quod audierit omnia verba Domini, quæ locutus est vobis: ne forte postea negare velitis, et mentiri Domino Deo vestro.
28于是 约书亚 打发百姓各归自己的地业去了。
28Dimisitque populum, singulos in possessionem suam.
29这些事以后,耶和华的仆人 嫩 的儿子 约书亚 ,正一百一十岁,就死了。
29Et post hæc mortuus est Josue filius Nun servus Domini, centum et decem annorum:
30以色列 人将他葬在他地业的境内,就是在 以法莲 山地的 亭拿·西拉 ,在 迦实山 的北边。
30sepelieruntque eum in finibus possessionis suæ in Thamnathsare, quæ est sita in monte Ephraim, a septentrionali parte montis Gaas.
31约书亚 在世和 约书亚 死后,那些知道耶和华为 以色列 人所行诸事的长老还在的时候, 以色列 人事奉耶和华。
31Servivitque Israël Domino cunctis diebus Josue et seniorum, qui longo vixerunt tempore post Josue, et qui noverunt omnia opera Domini quæ fecerat in Israël.
32以色列 人从 埃及 所带来 约瑟 的骸骨,葬埋在 示剑 ,就是在 雅各 从前用一百块 银子 向 示剑 的父亲、 哈抹 的子孙所买的那块地里;这就作了 约瑟 子孙的产业。
32Ossa quoque Joseph, quæ tulerant filii Israël de Ægypto, sepelierunt in Sichem, in parte agri quem emerat Jacob a filiis Hemor patris Sichem, centum novellis ovibus, et fuit in possessionem filiorum Joseph.
33亚伦 的儿子 以利亚撒 也死了,就把他葬在他儿子 非尼哈 所得 以法莲 山地的小山上。
33Eleazar quoque filius Aaron mortuus est: et sepelierunt eum in Gabaath Phinees filii ejus, quæ data est ei in monte Ephraim.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.