约书亚记
Chapter 8
Chinese Union Version, p…
vs Clementine Vulgate…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1耶和华对 约书亚 说:「不要惧怕,也不要惊惶。你起来,率领一切兵丁上 艾 城去,我已经把 艾 城的王和他的民、他的城,并他的地,都交在你手里。
1Dixit autem Dominus ad Josue: Ne timeas, neque formides: tolle tecum omnem multitudinem pugnatorum, et consurgens ascende in oppidum Hai. Ecce tradidi in manu tua regem ejus et populum, urbemque et terram.
2你怎样待 耶利哥 和 耶利哥 的王,也当照样待 艾 城和 艾 城的王。只是城内所夺的财物和牲畜,你们可以取为自己的掠物。你要在城后设下伏兵。」
2Faciesque urbi Hai, et regi ejus, sicut fecisti Jericho, et regi illius: prædam vero, et omnia animantia diripietis vobis: pone insidias urbi post eam.
3于是, 约书亚 和一切兵丁都起来,要上 艾 城去。 约书亚 选了三万大能的勇士,夜间打发他们前往,
3Surrexitque Josue, et omnis exercitus bellatorum cum eo, ut ascenderent in Hai: et electa triginta millia virorum fortium misit nocte,
4吩咐他们说:「你们要在城后埋伏,不可离城太远,都要各自准备。
4præcepitque eis, dicens: Ponite insidias post civitatem, nec longius recedatis: et eritis omnes parati.
5我与我所带领的众民要向城前往。城里的人像初次出来攻击我们的时候,我们就在他们面前逃跑,
5Ego autem, et reliqua multitudo, quæ mecum est, accedemus ex adverso contra urbem. Cumque exierint contra nos, sicut ante fecimus, fugiemus, et terga vertemus,
6他们必出来追赶我们,直到我们引诱他们离开城;因为他们必说:『这些人像初次在我们面前逃跑。』所以我们要在他们面前逃跑,
6donec persequentes ab urbe longius protrahantur: putabunt enim nos fugere sicut prius.
7你们就从埋伏的地方起来,夺取那城,因为耶和华—你们的 神必把城交在你们手里。
7Nobis ergo fugientibus, et illis persequentibus, consurgetis de insidiis, et vastabitis civitatem: tradetque eam Dominus Deus vester in manus vestras.
8你们夺了城以后,就放火烧城,要照耶和华的话行。这是我吩咐你们的。」
8Cumque ceperitis, succendite eam, et sic omnia facietis, ut jussi.
9约书亚 打发他们前往,他们就上埋伏的地方去,住在 伯特利 和 艾 城的中间,就是在 艾 城的西边。这夜 约书亚 却在民中住宿。
9Dimisitque eos, et perrexerunt ad locum insidiarum, sederuntque inter Bethel et Hai, ad occidentalem plagam urbis Hai: Josue autem nocte illa in medio mansit populi,
10约书亚 清早起来,点齐百姓,他和 以色列 的长老在百姓前面上 艾 城去。
10surgensque diluculo recensuit socios, et ascendit cum senioribus in fronte exercitus, vallatus auxilio pugnatorum.
11众民,就是他所带领的兵丁,都上去,向前直往,来到城前,在 艾 城北边安营。在 约书亚 和 艾 城中间有一山谷。
11Cumque venissent et ascendissent ex adverso civitatis, steterunt ad septentrionalem urbis plagam, inter quam et eos erat vallis media.
12他挑了约有五千人,使他们埋伏在 伯特利 和 艾 城的中间,就是在 艾 城的西边,
12Quinque autem millia viros elegerat, et posuerat in insidiis inter Bethel et Hai ex occidentali parte ejusdem civitatis:
13于是安置了百姓,就是城北的全军和城西的伏兵。这夜 约书亚 进入山谷之中。
13omnis vero reliquus exercitus ad aquilonem aciem dirigebat, ita ut novissimi illius multitudinis occidentalem plagam urbis attingerent. Abiit ergo Josue nocte illa, et stetit in vallis medio.
14艾 城的王看见 这景况 ,就和全城的人,清早急忙起来,按所定的时候,出到 亚拉巴 前,要与 以色列 人交战;王却不知道在城后有伏兵。
14Quod cum vidisset rex Hai, festinavit mane, et egressus est cum omni exercitu civitatis, direxitque aciem contra desertum, ignorans quod post tergum laterent insidiæ.
15约书亚 和 以色列 众人在他们面前装败,往那通旷野的路逃跑。
15Josue vero et omnis Israël cesserunt loco, simulantes metum, et fugientes per solitudinis viam.
16城内的众民都被招聚,追赶他们; 艾 城人追赶的时候,就被引诱离开城。
16At illi vociferantes pariter, et se mutuo cohortantes, persecuti sunt eos. Cumque recessissent a civitate,
17艾 城和 伯特利 城没有一人不出来追赶 以色列 人的,撇了敞开的城门,去追赶 以色列 人。
17et ne unus quidem in urbe Hai et Bethel remansisset qui non persequeretur Israël (sicut eruperant aperta oppida relinquentes),
18耶和华吩咐 约书亚 说:「你向 艾 城伸出手里的短枪,因为我要将城交在你手里。」 约书亚 就向城伸出手里的短枪。
18dixit Dominus ad Josue: Leva clypeum, qui in manu tua est, contra urbem Hai, quoniam tibi tradam eam.
19他一伸手,伏兵就从埋伏的地方急忙起来,夺了城,跑进城去,放火焚烧。
19Cumque elevasset clypeum ex adverso civitatis, insidiæ, quæ latebant, surrexerunt confestim: et pergentes ad civitatem, ceperunt, et succenderunt eam.
20艾 城的人回头一看,不料,城中烟气冲天,他们就无力向左向右逃跑。那往旷野逃跑的百姓便转身攻击追赶他们的人。
20Viri autem civitatis, qui persequebantur Josue, respicientes et videntes fumum urbis ad cælum usque conscendere, non potuerunt ultra huc illucque diffugere: præsertim cum hi qui simulaverant fugam, et tendebant ad solitudinem, contra persequentes fortissime restitissent.
21约书亚 和 以色列 众人见伏兵已经夺了城,城中烟气飞腾,就转身回去,击杀 艾 城的人。
21Vidensque Josue et omnis Israël quod capta esset civitas, et fumus urbis ascenderet, reversus percussit viros Hai.
22伏兵也出城迎击 艾 城人, 艾 城人就困在 以色列 人中间,前后都是 以色列 人。于是 以色列 人击杀他们,没有留下一个,也没有一个逃脱的,
22Siquidem et illi qui ceperant et succenderant civitatem, egressi ex urbe contra suos, medios hostium ferire cœperunt. Cum ergo ex utraque parte adversarii cæderentur, ita ut nullus de tanta multitudine salvaretur,
23生擒了 艾 城的王,将他解到 约书亚 那里。
23regem quoque urbis Hai apprehenderunt viventem, et obtulerunt Josue.
24以色列 人在田间和旷野杀尽所追赶一切 艾 城的居民。 艾 城人倒在刀下,直到灭尽; 以色列 众人就回到 艾 城,用刀杀了城中的人。
24Igitur omnibus interfectis, qui Israëlem ad deserta tendentem fuerant persecuti, et in eodem loco gladio corruentibus, reversi filii Israël percusserunt civitatem.
25当日杀毙的人,连男带女共有一万二千,就是 艾 城所有的人。
25Erant autem qui in eodem die conciderant a viro usque ad mulierem, duodecim millia hominum, omnes urbis Hai.
26约书亚 没有收回手里所伸出来的短枪,直到把 艾 城的一切居民尽行杀灭。
26Josue vero non contraxit manum, quam in sublime porrexerat, tenens clypeum donec interficerentur omnes habitatores Hai.
27惟独城中的牲畜和财物, 以色列 人都取为自己的掠物,是照耶和华所吩咐 约书亚 的话。
27Jumenta autem et prædam civitatis diviserunt sibi filii Israël, sicut præceperat Dominus Josue.
28约书亚 将 艾 城焚烧,使城永为高堆、荒场,直到今日;
28Qui succendit urbem, et fecit eam tumulum sempiternum:
29又将 艾 城王挂在树上,直到晚上。日落的时候, 约书亚 吩咐人把尸首从树上取下来,丢在城门口,在尸首上堆成一大堆石头,直存到今日。
29regem quoque ejus suspendit in patibulo usque ad vesperam et solis occasum. Præcepitque Josue, et deposuerunt cadaver ejus de cruce: projeceruntque in ipso introitu civitatis, congesto super eum magno acervo lapidum, qui permanet usque in præsentem diem.
30那时, 约书亚 在 以巴路山 上为耶和华— 以色列 的 神筑一座坛,
30Tunc ædificavit Josue altare Domino Deo Israël in monte Hebal,
31是用没有动过铁器的整石头筑的,照着耶和华仆人 摩西 所吩咐 以色列 人的话,正如 摩西 律法书上所写的。众人在这坛上给耶和华奉献燔祭和平安祭。
31sicut præceperat Moyses famulus Domini filiis Israël, et scriptum est in volumine legis Moysi: altare vero de lapidibus impolitis, quos ferrum non tetigit: et obtulit super eo holocausta Domino, immolavitque pacificas victimas.
32约书亚 在那里,当着 以色列 人面前,将 摩西 所写的律法抄写在石头上。
32Et scripsit super lapides Deuteronomium legis Moysi, quod ille digesserat coram filiis Israël.
33以色列 众人,无论是本地人、是寄居的,和长老、官长,并审判官,都站在 约 柜两旁,在抬耶和华约柜的祭司 利未 人面前,一半对着 基利心山 ,一半对着 以巴路山 ,为 以色列 民祝福,正如耶和华仆人 摩西 先前所吩咐的。
33Omnis autem populus, et majores natu, ducesque ac judices, stabant ex utraque parte arcæ, in conspectu sacerdotum qui portabant arcam fœderis Domini, ut advena, ita et indigena. Media pars eorum juxta montem Garizim, et media juxta montem Hebal, sicut præceperat Moyses famulus Domini. Et primum quidem benedixit populo Israël.
34随后, 约书亚 将律法上祝福、咒诅的话,照着律法书上一切所写的,都宣读了一遍。
34Post hæc legit omnia verba benedictionis et maledictionis, et cuncta quæ scripta erant in legis volumine.
35摩西 所吩咐的一切话, 约书亚 在 以色列 全会众和妇女、孩子,并他们中间寄居的外人面前,没有一句不宣读的。
35Nihil ex his quæ Moyses jusserat, reliquit intactum, sed universa replicavit coram omni multitudine Israël, mulieribus ac parvulis, et advenis qui inter eos morabantur.

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.