士师记 12
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1以法莲 人聚集,到了北方,对 耶弗他 说:「你去与 亚扪 人争战,为什么没有招我们同去呢?我们必用火烧你和你的房屋。」
1Ecce autem in Ephraim orta est seditio: nam transeuntes contra aquilonem, dixerunt ad Jephte: Quare vadens ad pugnam contra filios Ammon, vocare nos noluisti, ut pergeremus tecum? igitur incendemus domum tuam.
2耶弗他 对他们说:「我和我的民与 亚扪 人大大争战;我招你们来,你们竟没有来救我脱离他们的手。
2Quibus ille respondit: Disceptatio erat mihi et populo meo contra filios Ammon vehemens: vocavique vos, ut præberetis mihi auxilium, et facere noluistis.
3我见你们不来救我,我就拚命前去攻击 亚扪 人,耶和华将他们交在我手中。你们今日为什么上我这里来攻打我呢?」
3Quod cernens, posui animam meam in manibus meis, transivique ad filios Ammon, et tradidit eos Dominus in manus meas. Quid commerui, ut adversum me consurgatis in prælium?
4于是 耶弗他 招聚 基列 人,与 以法莲 人争战。 基列 人击杀 以法莲 人,是因他们说:「你们 基列 人在 以法莲 、 玛拿西 中间,不过是 以法莲 逃亡的人。」
4Vocatis itaque ad se cunctis viris Galaad, pugnabat contra Ephraim: percusseruntque viri Galaad Ephraim, quia dixerat: Fugitivus est Galaad de Ephraim, et habitat in medio Ephraim et Manasse.
5基列 人把守 约旦河 的渡口,不容 以法莲 人过去。 以法莲 逃走的人若说:「容我过去。」 基列 人就问他说:「你是 以法莲 人不是?」他若说:「不是」,
5Occupaveruntque Galaaditæ vada Jordanis, per quæ Ephraim reversurus erat. Cumque venisset ad ea de Ephraim numero, fugiens, atque dixisset: Obsecro ut me transire permittatis: dicebant ei Galaaditæ: Numquid Ephrathæus es? quo dicente: Non sum:
6就对他说:「你说『示播列』。」 以法莲 人因为咬不真字音,便说「西播列」。 基列 人就将他拿住,杀在 约旦河 的渡口。那时 以法莲 人被杀的有四万二千人。
6interrogabant eum: Dic ergo Scibboleth, quod interpretatur Spica. Qui respondebat: Sibboleth: eadem littera spicam exprimere non valens. Statimque apprehensum jugulabant in ipso Jordanis transitu. Et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo millia.
7耶弗他 作 以色列 的士师六年。 基列 人 耶弗他 死了,葬在 基列 的一座城里。
7Judicavit itaque Jephte Galaadites Israël sex annis: et mortuus est, ac sepultus in civitate sua Galaad.
8耶弗他 以后,有 伯利恒 人 以比赞 作 以色列 的士师。
8Post hunc judicavit Israël Abesan de Bethlehem:
9他有三十个儿子,三十个女儿;女儿都嫁出去了。他给众子从外乡娶了三十个媳妇。他作 以色列 的士师七年。
9qui habuit triginta filios, et totidem filias, quas emittens foras, maritis dedit, et ejusdem numeri filiis suis accepit uxores, introducens in domum suam. Qui septem annis judicavit Israël:
10以比赞 死了,葬在 伯利恒 。
10mortuusque est, ac sepultus in Bethlehem.
11以比赞 之后,有 西布伦 人 以伦 ,作 以色列 的士师十年。
11Cui successit Ahialon Zabulonites: et judicavit Israël decem annis:
12西布伦 人 以伦 死了,葬在 西布伦 地的 亚雅 。
12mortuusque est, ac sepultus in Zabulon.
13以伦 之后,有 比拉顿 人 希列 的儿子 押顿 作 以色列 的士师。
13Post hunc judicavit Israël Abdon filius Illel Pharathonites:
14他有四十个儿子,三十个孙子,骑着七十匹驴驹。 押顿 作 以色列 的士师八年。
14qui habuit quadraginta filios, et triginta ex eis nepotes, ascendentes super septuaginta pullos asinarum. Et judicavit Israël octo annis:
15比拉顿 人 希列 的儿子 押顿 死了,葬在 以法莲 地的 比拉顿 ,在 亚玛力 人的山地。
15mortuusque est, ac sepultus in Pharathon terræ Ephraim, in monte Amalec.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.