士师记 9
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1耶路·巴力 的儿子 亚比米勒 到了 示剑 见他的众母舅,对他们和他外祖全家的人说:
1Abiit autem Abimelech filius Jerobaal in Sichem ad fratres matris suæ, et locutus est ad eos, et ad omnem cognationem domus patris matris suæ, dicens:
2「请你们问 示剑 的众人说,是 耶路·巴力 的众子七十人都管理你们好呢?还是一人管理你们好呢?你们又要记念我是你们的骨肉。」
2Loquimini ad omnes viros Sichem: Quid vobis est melius, ut dominentur vestri septuaginta viri omnes filii Jerobaal, an ut dominetur unus vir? simulque considerate quod os vestrum et caro vestra sum.
3他的众母舅便将这一切话为他说给 示剑 人听, 示剑 人的心就归向 亚比米勒 。他们说:「他原是我们的弟兄」;
3Locutique sunt fratres matris ejus de eo ad omnes viros Sichem universos sermones istos, et inclinaverunt cor eorum post Abimelech, dicentes: Frater noster est.
4就从 巴力·比利土 的庙中取了七十 舍客勒 银子给 亚比米勒 ; 亚比米勒 用以雇了些匪徒跟随他。
4Dederuntque illi septuaginta pondo argenti de fano Baalberit. Qui conduxit sibi ex eo viros inopes et vagos, secutique sunt eum.
5他往 俄弗拉 到他父亲的家,将他弟兄、 耶路·巴力 的众子七十人都杀在一块磐石上;只剩下 耶路·巴力 的小儿子 约坦 ,因为他躲藏了。
5Et venit in domum patris sui in Ephra, et occidit fratres suos filios Jerobaal, septuaginta viros super lapidem unum: remansitque Joatham filius Jerobaal minimus, et absconditus est.
6示剑 人和 米罗 人都一同聚集,往 示剑 橡树旁的柱子那里,立 亚比米勒 为王。
6Congregati sunt autem omnes viri Sichem, et universæ familiæ urbis Mello: abieruntque et constituerunt regem Abimelech, juxta quercum quæ stabat in Sichem.
7有人将这事告诉 约坦 ,他就去站在 基利心山 顶上,向众人大声喊叫说:「 示剑 人哪,你们要听我的话, 神也就听你们的话。
7Quod cum nuntiatum esset Joatham, ivit, et stetit in vertice montis Garizim: elevataque voce, clamavit, et dixit: Audite me, viri Sichem; ita audiat vos Deus.
8有一时,树木要膏一树为王,管理他们,就去对橄榄树说:『请你作我们的王。』
8Ierunt ligna, ut ungerent super se regem: dixeruntque olivæ: Impera nobis.
9橄榄树回答说:『我岂肯止住供奉神和尊重人的油,飘摇在众树之上呢?』
9Quæ respondit: Numquid possum deserere pinguedinem meam, qua et dii utuntur et homines, et venire ut inter ligna promovear?
10树木对无花果树说:『请你来作我们的王。』
10Dixeruntque ligna ad arborem ficum: Veni, et super nos regnum accipe.
11无花果树回答说:『我岂肯止住所结甜美的果子,飘摇在众树之上呢?』
11Quæ respondit eis: Numquid possum deserere dulcedinem meam, fructusque suavissimos, et ire ut inter cetera ligna promovear?
12树木对葡萄树说:『请你来作我们的王。』
12Locutaque sunt ligna ad vitem: Veni, et impera nobis.
13葡萄树回答说:『我岂肯止住使神和人喜乐的新酒,飘摇在众树之上呢?』
13Quæ respondit eis: Numquid possum deserere vinum meum, quod lætificat Deum et homines, et inter ligna cetera promoveri?
14众树对荆棘说:『请你来作我们的王。』
14Dixeruntque omnia ligna ad rhamnum: Veni, et impera super nos.
15荆棘回答说:『你们若诚诚实实地膏我为王,就要投在我的荫下;不然,愿火从荆棘里出来,烧灭 黎巴嫩 的香柏树。』
15Quæ respondit eis: Si vere me regem vobis constituitis, venite, et sub umbra mea requiescite: si autem non vultis, egrediatur ignis de rhamno, et devoret cedros Libani.
16「现在你们立 亚比米勒 为王,若按诚实正直善待 耶路·巴力 和他的全家,这就是酬他的劳。
16Nunc igitur, si recte et absque peccato constituistis super vos regem Abimelech, et bene egistis cum Jerobaal, et cum domo ejus, et reddidistis vicem beneficiis ejus, qui pugnavit pro vobis,
17从前我父冒死为你们争战,救了你们脱离 米甸 人的手。
17et animam suam dedit periculis, ut erueret vos de manu Madian,
18你们如今起来攻击我的父家,将他众子七十人杀在一块磐石上,又立他婢女所生的儿子 亚比米勒 为 示剑 人的王;他原是你们的弟兄。
18qui nunc surrexistis contra domum patris mei, et interfecistis filios ejus septuaginta viros super unum lapidem, et constituistis regem Abimelech filium ancillæ ejus super habitatores Sichem, eo quod frater vester sit:
19你们如今若按诚实正直待 耶路·巴力 和他的家,就可因 亚比米勒 得欢乐,他也可因你们得欢乐;
19si ergo recte et absque vitio egistis cum Jerobaal et domo ejus, hodie lætamini in Abimelech, et ille lætetur in vobis.
20不然,愿火从 亚比米勒 发出,烧灭 示剑 人和 米罗 众人,又愿火从 示剑 人和 米罗 人中出来,烧灭 亚比米勒 。」
20Sin autem perverse: egrediatur ignis ex eo, et consumat habitatores Sichem, et oppidum Mello: egrediaturque ignis de viris Sichem, et de oppido Mello, et devoret Abimelech.
21约坦 因怕他弟兄 亚比米勒 ,就逃跑,来到 比珥 ,住在那里。
21Quæ cum dixisset, fugit, et abiit in Bera: habitavitque ibi ob metum Abimelech fratris sui.
22亚比米勒 管理 以色列 人三年。
22Regnavit itaque Abimelech super Israël tribus annis.
23神使恶魔降在 亚比米勒 和 示剑 人中间, 示剑 人就以诡诈待 亚比米勒 。
23Misitque Dominus spiritum pessimum inter Abimelech et habitatores Sichem: qui cœperunt eum detestari,
24这是要叫 耶路·巴力 七十个儿子所受的残害归与他们的哥哥 亚比米勒 ,又叫那流他们血的罪归与帮助他杀弟兄的 示剑 人。
24et scelus interfectionis septuaginta filiorum Jerobaal, et effusionem sanguinis eorum conferre in Abimelech fratrem suum, et in ceteros Sichimorum principes, qui eum adjuverant.
25示剑 人在山顶上设埋伏,等候 亚比米勒 。凡从他们那里经过的人,他们就抢夺。有人将这事告诉 亚比米勒 。
25Posueruntque insidias adversus eum in summitate montium: et dum illius præstolabantur adventum, exercebant latrocinia, agentes prædas de prætereuntibus: nuntiatumque est Abimelech.
26以别 的儿子 迦勒 和他的弟兄来到 示剑 , 示剑 人都信靠他。
26Venit autem Gaal filius Obed cum fratribus suis, et transivit in Sichimam. Ad cujus adventum erecti habitatores Sichem,
27示剑 人出城到田间去,摘下葡萄,踹酒,设摆筵宴,进他们神的庙中吃喝,咒诅 亚比米勒 。
27egressi sunt in agros, vastantes vineas, uvasque calcantes: et factis cantantium choris, ingressi sunt fanum dei sui, et inter epulas et pocula maledicebant Abimelech,
28以别 的儿子 迦勒 说:「 亚比米勒 是谁? 示剑 是谁?使我们服事他呢?他不是 耶路·巴力 的儿子吗?他的帮手不是 西布勒 吗?你们可以服事 示剑 的父亲 哈抹 的后裔。我们为何服事 亚比米勒 呢?
28clamante Gaal filio Obed: Quis est Abimelech, et quæ est Sichem, ut serviamus ei? numquid non est filius Jerobaal, et constituit principem Zebul servum suum super viros Emor patris Sichem? cur ergo serviemus ei?
29惟愿这民归我的手下,我就除掉 亚比米勒 。」 迦勒 又对 亚比米勒 说:「增添你的军兵出来吧。」
29utinam daret aliquis populum istum sub manu mea, ut auferrem de medio Abimelech. Dictumque est Abimelech: Congrega exercitus multitudinem, et veni.
30邑宰 西布勒 听见 以别 的儿子 迦勒 的话,就发怒,
30Zebul enim princeps civitatis, auditis sermonibus Gaal filii Obed, iratus est valde,
31悄悄地打发人去见 亚比米勒 ,说:「 以别 的儿子 迦勒 和他的弟兄到了 示剑 ,煽惑城中的民攻击你。
31et misit clam ad Abimelech nuntios, dicens: Ecce Gaal filius Obed venit in Sichimam cum fratribus suis, et oppugnat adversum te civitatem.
32现在你和跟随你的人今夜起来,在田间埋伏。
32Surge itaque nocte cum populo qui tecum est, et latita in agro:
33到早晨太阳一出,你就起来闯城。 迦勒 和跟随他的人出来攻击你的时候,你便向他们见机而做。」
33et primo mane, oriente sole, irrue super civitatem. Illo autem egrediente adversum te cum populo suo, fac ei quod potueris.
34于是, 亚比米勒 和跟随他的众人夜间起来,分作四队,埋伏等候 示剑 人。
34Surrexit itaque Abimelech cum omni exercitu suo nocte, et tetendit insidias juxta Sichimam in quatuor locis.
35以别 的儿子 迦勒 出去,站在城门口。 亚比米勒 和跟随他的人从埋伏之处起来。
35Egressusque est Gaal filius Obed, et stetit in introitu portæ civitatis. Surrexit autem Abimelech, et omnis exercitus cum eo, de insidiarum loco.
36迦勒 看见那些人,就对 西布勒 说:「看哪,有人从山顶上下来了。」 西布勒 说:「你看见山的影子,以为是人。」
36Cumque vidisset populum Gaal, dixit ad Zebul: Ecce de montibus multitudo descendit. Cui ille respondit: Umbras montium vides quasi capita hominum, et hoc errore deciperis.
37迦勒 又说:「看哪,有人从高处下来,又有一队从 米恶尼尼 橡树的路上而来。」
37Rursumque Gaal ait: Ecce populus de umbilico terræ descendit, et unus cuneus venit per viam quæ respicit quercum.
38西布勒 对他说:「你曾说, 亚比米勒 是谁,叫我们服事他?你所 夸 的口在哪里呢?这不是你所藐视的民吗?你现在出去,与他们交战吧!」
38Cui dixit Zebul: Ubi est nunc os tuum, quo loquebaris: Quis est Abimelech ut serviamus ei? nonne hic populus est, quem despiciebas? egredere, et pugna contra eum.
39于是 迦勒 率领 示剑 人出去,与 亚比米勒 交战。
39Abiit ergo Gaal, spectante Sichimorum populo, et pugnavit contra Abimelech,
40亚比米勒 追赶 迦勒 ; 迦勒 在他面前逃跑,有许多受伤仆倒的,直到城门。
40qui persecutus est eum fugientem, et in urbem compulit: cecideruntque ex parte ejus plurimi, usque ad portam civitatis.
41亚比米勒 住在 亚鲁玛 。 西布勒 赶出 迦勒 和他弟兄,不准他们住在 示剑 。
41Et Abimelech sedit in Ruma: Zebul autem Gaal et socios ejus expulit de urbe, nec in ea passus est commorari.
42次日,民出到田间,有人告诉 亚比米勒 ;
42Sequenti ergo die, egressus est populus in campum. Quod cum nuntiatum esset Abimelech,
43他就把他的人分作三队,埋伏在田间,看见 示剑 人从城里出来,就起来击杀他们。
43tulit exercitum suum, et divisit in tres turmas, tendens insidias in agris. Vidensque quod egrederetur populus de civitate, surrexit, et irruit in eos
44亚比米勒 和跟随他的一队向前闯去,站在城门口;那两队直闯到田间,击杀了众人。
44cum cuneo suo, oppugnans et obsidens civitatem: duæ autem turmæ palantes per campum adversarios persequebantur.
45亚比米勒 整天攻打城,将城夺取,杀了其中的居民,将城拆毁,撒上了盐。
45Porro Abimelech omni die illo oppugnabat urbem: quam cepit, interfectis habitatoribus ejus, ipsaque destructa, ita ut sal in ea dispergeret.
46示剑 楼的人听见了,就躲入 巴力·比利土 庙的卫所。
46Quod cum audissent qui habitabant in turre Sichimorum, ingressi sunt fanum dei sui Berith, ubi fœdus cum eo pepigerant, et ex eo locus nomen acceperat: qui erat munitus valde.
47有人告诉 亚比米勒 说:「 示剑 楼的人都聚在一处。」
47Abimelech quoque audiens viros turris Sichimorum pariter conglobatos,
48亚比米勒 和跟随他的人就都上 撒们山 。 亚比米勒 手拿斧子,砍下一根树枝,扛在肩上,对跟随他的人说:「你们看我所行的,也当赶紧照样行。」
48ascendit in montem Selmon cum omni populo suo: et arrepta securi, præcidit arboris ramum, impositumque ferens humero, dixit ad socios: Quod me videtis facere, cito facite.
49众人就各砍一枝,跟随 亚比米勒 ,把树枝堆在卫所的四围,放火烧了卫所,以致 示剑 楼的人都死了,男女约有一千。
49Igitur certatim ramos de arboribus præcidentes, sequebantur ducem. Qui circumdantes præsidium, succenderunt: atque ita factum est, ut fumo et igne mille homines necarentur, viri pariter et mulieres, habitatorum turris Sichem.
50亚比米勒 到 提备斯 ,向 提备斯 安营,就攻取了那城。
50Abimelech autem inde proficiscens venit ad oppidum Thebes, quod circumdans obsidebat exercitu.
51城中有一座坚固的楼;城里的众人,无论男女,都逃进楼去,关上门,上了楼顶。
51Erat autem turris excelsa in media civitate, ad quam confugerant simul viri ac mulieres, et omnes principes civitatis, clausa firmissime janua, et super turris tectum stantes per propugnacula.
52亚比米勒 到了楼前攻打,挨近楼门,要用火焚烧。
52Accedensque Abimelech juxta turrim, pugnabat fortiter: et appropinquans ostio, ignem supponere nitebatur:
53有一个妇人把一块上磨石抛在 亚比米勒 的头上,打破了他的脑骨。
53et ecce una mulier fragmen molæ desuper jaciens, illisit capiti Abimelech, et confregit cerebrum ejus.
54他就急忙喊叫拿他兵器的少年人,对他说:「拔出你的刀来,杀了我吧!免得人议论我说,他为一个妇人所杀。」于是少年人把他刺透,他就死了。
54Qui vocavit cito armigerum suum, et ait ad eum: Evagina gladium tuum, et percute me, ne forte dicatur quod a femina interfectus sim. Qui jussa perficiens, interfecit eum.
55以色列 人见 亚比米勒 死了,便各回自己的地方去了。
55Illoque mortuo, omnes qui cum eo erant de Israël, reversi sunt in sedes suas:
56这样, 神报应 亚比米勒 向他父亲所行的恶,就是杀了弟兄七十个人的恶。
56et reddidit Deus malum quod fecerat Abimelech contra patrem suum, interfectis septuaginta fratribus suis.
57示剑 人的一切恶, 神也都报应在他们头上; 耶路·巴力 的儿子 约坦 的咒诅归到他们身上了。
57Sichimitis quoque quod operati erant, retributum est, et venit super eos maledictio Joatham filii Jerobaal.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.