士师记 21
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1以色列 人在 米斯巴 曾起誓说:「我们都不将女儿给 便雅悯 人为妻。」
1Juraverunt quoque filii Israël in Maspha, et dixerunt: Nullus nostrum dabit filiis Benjamin de filiabus suis uxorem.
2以色列 人来到 伯特利 ,坐在 神面前直到晚上,放声痛哭,
2Veneruntque omnes ad domum Dei in Silo, et in conspectu ejus sedentes usque ad vesperam, levaverunt vocem, et magno ululatu cœperunt flere, dicentes:
3说:「耶和华— 以色列 的 神啊,为何 以色列 中有这样缺了一支派的事呢?」
3Quare, Domine Deus Israël, factum est hoc malum in populo tuo, ut hodie una tribus auferretur ex nobis?
4次日清早,百姓起来,在那里筑了一座坛,献燔祭和平安祭。
4Altera autem die diluculo consurgentes, exstruxerunt altare: obtuleruntque ibi holocausta, et pacificas victimas, et dixerunt:
5以色列 人彼此问说:「 以色列 各支派中,谁没有同会众上到耶和华面前来呢?」先是 以色列 人起过大誓说,凡不上 米斯巴 到耶和华面前来的,必将他治死。
5Quis non ascendit in exercitu Domini de universis tribubus Israël? grandi enim juramento se constrinxerant, cum essent in Maspha, interfici eos qui defuissent.
6以色列 人为他们的弟兄 便雅悯 后悔,说:「如今 以色列 中绝了一个支派了。
6Ductique pœnitentia filii Israël super fratre suo Benjamin, cœperunt dicere: Ablata est tribus una de Israël:
7我们既在耶和华面前起誓说,必不将我们的女儿给 便雅悯 人为妻,现在我们当怎样办理、使他们剩下的人有妻呢?」
7unde uxores accipient? omnes enim in commune juravimus, non daturos nos his filias nostras.
8又彼此问说:「 以色列 支派中谁没有上 米斯巴 到耶和华面前来呢?」他们就查出 基列·雅比 没有一人进营到会众那里;
8Idcirco dixerunt: Quis est de universis tribubus Israël, qui non ascendit ad Dominum in Maspha? Et ecce inventi sunt habitatores Jabes Galaad in illo exercitu non fuisse.
9因为百姓被数的时候,没有一个 基列·雅比 人在那里。
9(Eo quoque tempore cum essent in Silo, nullus ex eis ibi repertus est.)
10会众就打发一万二千大勇士,吩咐他们说:「你们去用刀将 基列·雅比 人连妇女带孩子都击杀了。
10Miserunt itaque decem millia viros robustissimos, et præceperunt eis: Ite, et percutite habitatores Jabes Galaad in ore gladii, tam uxores quam parvulos eorum.
11所当行的就是这样:要将一切男子和已嫁的女子尽行杀戮。」
11Et hoc erit quod observare debebitis: omne generis masculini, et mulieres quæ cognoverunt viros, interficite; virgines autem reservate.
12他们在 基列·雅比 人中,遇见了四百个未嫁的处女,就带到 迦南 地的 示罗 营里。
12Inventæque sunt de Jabes Galaad quadringentæ virgines, quæ nescierunt viri thorum: et adduxerunt eas ad castra in Silo, in terram Chanaan.
13全会众打发人到 临门磐 的 便雅悯 人那里,向他们说和睦的话。
13Miseruntque nuntios ad filios Benjamin, qui erant in petra Remmon, et præceperunt eis, ut eos susciperent in pace.
14当时 便雅悯 人回来了, 以色列 人就把所存活 基列·雅比 的女子给他们为妻,还是不够。
14Veneruntque filii Benjamin in illo tempore, et datæ sunt eis uxores de filiabus Jabes Galaad: alias autem non repererunt, quas simili modo traderent.
15百姓为 便雅悯 人后悔,因为耶和华使 以色列 人缺了一个支派 。
15Universusque Israël valde doluit, et egit pœnitentiam super interfectione unius tribus ex Israël.
16会中的长老说:「 便雅悯 中的女子既然除灭了,我们当怎样办理、使那余剩的人有妻呢?」
16Dixeruntque majores natu: Quid faciemus reliquis, qui non acceperunt uxores? omnes in Benjamin feminæ conciderunt,
17又说:「 便雅悯 逃脱的人当有地业,免得 以色列 中涂抹了一个支派。
17et magna nobis cura, ingentique studio providendum est, ne una tribus deleatur ex Israël.
18只是我们不能将自己的女儿给他们为妻;因为 以色列 人曾起誓说,有将女儿给 便雅悯 人为妻的,必受咒诅。」
18Filias enim nostras eis dare non possumus, constricti juramento et maledictione qua diximus: Maledictus qui dederit de filiabus suis uxorem Benjamin.
19他们又说:「在 利波拿 以南, 伯特利 以北,在 示剑 大路以东的 示罗 ,年年有耶和华的节期」;
19Ceperuntque consilium, atque dixerunt: Ecce solemnitas Domini est in Silo anniversaria, quæ sita est ad septentrionem urbis Bethel, et ad orientalem plagam viæ, quæ de Bethel tendit ad Sichimam, et ad meridiem oppidi Lebona.
20就吩咐 便雅悯 人说:「你们去,在葡萄园中埋伏。
20Præceperuntque filiis Benjamin, atque dixerunt: Ite, ad latitate in vineis.
21若看见 示罗 的女子出来跳舞,就从葡萄园出来,在 示罗 的女子中各抢一个为妻,回 便雅悯 地去。
21Cumque videritis filias Silo ad ducendos choros ex more procedere, exite repente de vineis, et rapite ex eis singuli uxores singulas, et pergite in terram Benjamin.
22他们的父亲或是弟兄若来与我们争竞,我们就说:『求你们看我们的情面,施恩给这些人,因我们在争战的时候没有给他们留下女子为妻。这也不是你们将女子给他们的;若是你们给的,就算有罪。』」
22Cumque venerint patres earum, ac fratres, et adversum vos queri cœperint atque jurgari, dicemus eis: Miseremini eorum: non enim rapuerunt eas jure bellantium atque victorum: sed rogantibus ut acciperent, non dedistis, et a vestra parte peccatum est.
23于是 便雅悯 人照样而行,按着他们的数目从跳舞的女子中抢去为妻,就回自己的地业去,又重修城邑居住。
23Feceruntque filii Benjamin ut sibi fuerat imperatum: et juxta numerum suum, rapuerunt sibi de his quæ ducebant choros, uxores singulas: abieruntque in possessionem suam ædificantes urbes, et habitantes in eis.
24当时 以色列 人离开那里,各归本支派、本宗族、本地业去了。
24Filii quoque Israël reversi sunt per tribus et familias in tabernacula sua. In diebus illis non erat rex in Israël: sed unusquisque quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat.
25那时, 以色列 中没有王,各人任意而行。
no verse 25 in this text
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.