以赛亚书 35
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1旷野和干旱之地必然欢喜; 沙漠也必快乐; 又像玫瑰开花,
1[Lætabitur deserta et invia, et exsultabit solitudo, et florebit quasi lilium.
2必开花繁盛, 乐上加乐,而且欢呼。 黎巴嫩 的荣耀, 并 迦密 与 沙 的华美,必赐给它。 人必看见耶和华的荣耀, 我们 神的华美。
2Germinans germinabit, et exsultabit lætabunda et laudans: gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron; ipsi videbunt gloriam Domini, et decorem Dei nostri.
3你们要使软弱的手坚壮, 无力的膝稳固。
3Confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate.
4对胆怯的人说: 你们要刚强,不要惧怕。 看哪,你们的 神必来报仇, 必来施行极大的报应; 他必来拯救你们。
4Dicite pusillanimis: Confortamini, et nolite timere: ecce Deus vester ultionem adducet retributionis; Deus ipse veniet, et salvabit vos.
5那时,瞎子的眼必睁开; 聋子的耳必开通。
5Tunc aperientur oculi cæcorum, et aures surdorum patebunt;
6那时,瘸子必跳跃像鹿; 哑巴的舌头必能歌唱。 在旷野必有水发出; 在沙漠必有河涌流。
6tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum: quia scissæ sunt in deserto aquæ, et torrentes in solitudine;
7发光的沙要变为水池; 干渴之地要变为泉源。 在野狗躺卧之处, 必有青草、芦苇,和蒲草。
7et quæ erat arida, erit in stagnum, et sitiens in fontes aquarum. In cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, orietur viror calami et junci.
8在那里必有一条大道, 称为圣路。 污秽人不得经过, 必专为赎民行走; 行路的人虽愚昧, 也不致失迷。
8Et erit ibi semita et via, et via sancta vocabitur: non transibit per eam pollutus, et hæc erit vobis directa via, ita ut stulti non errent per eam.
9在那里必没有狮子, 猛兽也不登这路; 在那里都遇不见, 只有赎民在那里行走。
9Non erit ibi leo, et mala bestia non ascendet per eam, nec invenietur ibi; et ambulabunt qui liberati fuerint.
10并且耶和华救赎的民必归回, 歌唱来到 锡安 ; 永乐必归到他们的头上; 他们必得着欢喜快乐, 忧愁叹息尽都逃避。
10Et redempti a Domino convertentur, et venient in Sion cum laude, et lætitia sempiterna super caput eorum: gaudium et lætitiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus.]
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.