以赛亚书
Chapter 2
Chinese Union Version, p…
vs Clementine Vulgate…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1亚摩斯 的儿子 以赛亚 得默示,论到 犹大 和 耶路撒冷 。
1Verbum quod vidit Isaias, filius Amos, super Juda et Jerusalem.
2末后的日子,耶和华殿的山必坚立, 超乎诸山,高举过于万岭; 万民都要流归这山。
2[Et erit in novissimis diebus: præparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles; et fluent ad eum omnes gentes,
3必有许多国的民前往,说: 来吧,我们登耶和华的山, 奔 雅各 神的殿。 主必将他的道教训我们; 我们也要行他的路。 因为训诲必出于 锡安 ; 耶和华的言语必出于 耶路撒冷 。
3et ibunt populi multi, et dicent: Venite, et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob; et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus, quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem.
4他必在列国中施行审判, 为许多国民断定是非。 他们要将刀打成犁头, 把枪打成镰刀。 这国不举刀攻击那国; 他们也不再学习战事。
4Et judicabit gentes, et arguet populos multos; et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces. Non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad prælium.
5雅各 家啊,来吧! 我们在耶和华的光明中行走。
5Domus Jacob, venite, et ambulemus in lumine Domini.]
6耶和华 ,你离弃了你百姓 雅各 家, 是因他们充满了东方的 风俗 , 作观兆的,像 非利士 人一样, 并与外邦人击掌。
6[Projecisti enim populum tuum, domum Jacob, quia repleti sunt ut olim, et augeres habuerunt ut Philisthiim, et pueris alienis adhæserunt.
7他们的国满了金银, 财宝也无穷; 他们的地满了马匹, 车辆也无数。
7Repleta est terra argento et auro, et non est finis thesaurorum ejus.
8他们的地满了偶像; 他们跪拜自己手所造的, 就是自己指头所做的。
8Et repleta est terra ejus equis, et innumerabiles quadrigæ ejus. Et repleta est terra ejus idolis; opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum.
9卑贱人屈膝; 尊贵人下跪; 所以不可饶恕他们。
9Et incurvavit se homo, et humiliatus est vir; ne ergo dimittas eis.
10你当进入岩穴,藏在土中, 躲避耶和华的惊吓和他威严的荣光。
10Ingredere in petram, et abscondere in fossa humo a facie timoris Domini, et a gloria majestatis ejus.
11到那日,眼目高傲的必降为卑; 性情狂傲的都必屈膝; 惟独耶和华被尊崇。
11Oculi sublimes hominis humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum; exaltabitur autem Dominus solus in die illa.
12必有万军耶和华 降罚 的一个日子, 要临到骄傲狂妄的; 一切自高的都必降为卑;
12Quia dies Domini exercituum super omnem superbum, et excelsum, et super omnem arrogantem, et humiliabitur;
13又临到 黎巴嫩 高大的香柏树和 巴珊 的橡树;
13et super omnes cedros Libani sublimes et erectas, et super omnes quercus Basan,
14又临到一切高山的峻岭;
14et super omnes montes excelsos, et super omnes colles elevatos,
15又临到高台和坚固城墙;
15et super omnem turrim excelsam, et super omnem murum munitum,
16又临到 他施 的船只并一切可爱的美物。
16et super omnes naves Tharsis, et super omne quod visu pulchrum est,
17骄傲的必屈膝; 狂妄的必降卑。 在那日,惟独耶和华被尊崇;
17et incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum, et elevabitur Dominus solus in die illa;
18偶像必全然废弃。
18et idola penitus conterentur;
19耶和华兴起,使地大震动的时候, 人就进入石洞,进入土穴, 躲避耶和华的惊吓和他威严的荣光。
19et introibunt in speluncas petrarum, et in voragines terræ, a facie formidinis Domini et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram.
20到那日,人必将为拜而造的金偶像、银偶像 抛给田鼠和蝙蝠。
20In die illa projiciet homo idola argenti sui, et simulacra auri sui, quæ fecerat sibi ut adoraret, talpas et vespertiliones.
21到耶和华兴起,使地大震动的时候, 人好进入磐石洞中和岩石穴里, 躲避耶和华的惊吓和他威严的荣光。
21Et ingreditur scissuras petrarum et in cavernas saxorum, a facie formidinis Domini, et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram.
22你们休要 倚靠 世人。 他鼻孔里不过有气息; 他在一切事上可算什么呢?
22Quiescite ergo ab homine, cujus spiritus in naribus ejus est, quia excelsus reputatus est ipse.]

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.