以赛亚书 37
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1希西家 王听见就撕裂衣服,披上麻布,进了耶和华的殿,
1Et factum est, cum audisset rex Ezechias, scidit vestimenta sua, et obvolutus est sacco, et intravit in domum Domini.
2使家宰 以利亚敬 和书记 舍伯那 ,并祭司中的长老,都披上麻布,去见 亚摩斯 的儿子先知 以赛亚 ,
2Et misit Eliacim, qui erat super domum, et Sobnam scribam, et seniores de sacerdotibus, opertos saccis, ad Isaiam, filium Amos, prophetam,
3对他说:「 希西家 如此说:『今日是急难、责罚、凌辱的日子,就如妇人将要生产婴孩,却没有力量生产。
3et dixerunt ad eum: Hæc dicit Ezechias: Dies tribulationis, et correptionis, et blasphemiæ, dies hæc; quia venerunt filii usque ad partum, et virtus non est pariendi.
4或者耶和华—你的 神听见拉伯沙基的话,就是他主人 亚述 王打发他来辱骂永生 神的话;耶和华—你的 神听见这话就发斥责。故此,求你为余剩的民扬声祷告。』」
4Si quomodo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem et exprobrandum sermonibus quos audivit Dominus Deus tuus: leva ergo orationem pro reliquiis quæ repertæ sunt.
5希西家 王的臣仆就去见 以赛亚 。
5Et venerunt servi regis Ezechiæ ad Isaiam.
6以赛亚 对他们说:「要这样对你们的主人说,耶和华如此说:『你听见 亚述 王的仆人亵渎我的话,不要惧怕。
6Et dixit ad eos Isaias: Hæc dicetis domino vestro: Hæc dicit Dominus: Ne timeas a facie verborum quæ audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me.
7我必惊动他的心;他要听见风声就归回本地,我必使他在那里倒在刀下。』」
7Ecce ego dabo ei spiritum, et audiet nuntium, et revertetur ad terram suam, et corruere eum faciam gladio in terra sua.
8拉伯沙基回去,正遇见 亚述 王攻打 立拿 ;原来他早听见 亚述 王拔营离开 拉吉 。
8Reversus est autem Rabsaces, et invenit regem Assyriorum præliantem adversus Lobnam: audierat enim quia profectus esset de Lachis.
9亚述 王听见人论 古实 王 特哈加 说:「他出来要与你争战。」 亚述 王一听见,就打发使者去见 希西家 ,吩咐他们说:
9Et audivit de Tharaca rege Æthiopiæ, dicentes: Egressus est ut pugnet contra te. Quod cum audisset, misit nuntios ad Ezechiam, dicens:
10「你们对 犹大 王 希西家 如此说:『不要听你所倚靠的 神欺哄你说: 耶路撒冷 必不交在 亚述 王的手中。
10Hæc dicetis Ezechiæ regi Judæ, loquentes: Non te decipiat Deus tuus in quo tu confidis, dicens: Non dabitur Jerusalem in manu regis Assyriorum.
11你总听说 亚述 诸王向列国所行的乃是尽行灭绝,难道你还能得救吗?
11Ecce tu audisti omnia quæ fecerunt reges Assyriorum omnibus terris, quas subverterunt: et tu poteris liberari?
12我列祖所毁灭的,就是 歌散 、 哈兰 、 利色 ,和属 提·拉撒 的 伊甸 人;这些国的神何曾拯救这些国呢?
12Numquid eruerunt eos dii gentium quos subverterunt patres mei, Gozam, et Haram, et Reseph, et filios Eden qui erant in Thalassar?
13哈马 的王, 亚珥拔 的王, 西法瓦音 城的王, 希拿 和 以瓦 的王,都在哪里呢?』」
13Ubi est rex Emath, et rex Arphad, et rex urbis Sepharvaim, Ana, et Ava?
14希西家 从使者手里接过书信来,看完了,就上耶和华的殿,将书信在耶和华面前展开。
14Et tulit Ezechias libros de manu nuntiorum, et legit eos, et ascendit in domum Domini, et expandit eos Ezechias coram Domino:
15希西家 向耶和华祷告说:
15et oravit Ezechias ad Dominum, dicens:
16「坐在二基路伯上万军之耶和华— 以色列 的 神啊,你—惟有你是天下万国的 神,你曾创造天地。
16Domine exercituum, Deus Israël, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus omnium regnorum terræ: tu fecisti cælum et terram.
17耶和华啊,求你侧耳而听;耶和华啊,求你睁眼而看,要听 西拿基立 的一切话,他是打发使者来辱骂永生 神的。
17Inclina, Domine, aurem tuam, et audi; aperi, Domine, oculos tuos, et vide: et audi omnia verba Sennacherib, quæ misit ad blasphemandum Deum viventem.
18耶和华啊, 亚述 诸王果然使列国和列国之地变为荒凉,
18Vere enim, Domine, desertas fecerunt reges Assyriorum terras, et regiones earum,
19将列国的神像都扔在火里;因为他本不是神,乃是人手所造的,是木头、石头的,所以灭绝他。
19et dederunt deos earum igni: non enim erant dii, sed opera manuum hominum, lignum et lapis, et comminuerunt eos.
20耶和华—我们的 神啊,现在求你救我们脱离 亚述 王的手,使天下万国都知道惟有你是耶和华。」
20Et nunc, Domine Deus noster, salva nos de manu ejus, et cognoscant omnia regna terræ quia tu es Dominus solus.
21亚摩斯 的儿子 以赛亚 就打发人去见 希西家 ,说:「耶和华— 以色列 的 神如此说,你既然求我攻击 亚述 王 西拿基立 ,
21Et misit Isaias, filius Amos, ad Ezechiam, dicens: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Pro quibus rogasti me de Sennacherib, rege Assyriorum,
22所以耶和华论他这样说: 锡安 的处女藐视你,嗤笑你; 耶路撒冷 的女子向你摇头。
22hoc est verbum quod locutus est Dominus super eum: [Despexit te et subsannavit te, virgo filia Sion; post te caput movit, filia Jerusalem.
23你辱骂谁,亵渎谁? 扬起声来,高举眼目攻击谁呢? 乃是攻击 以色列 的圣者。
23Cui exprobrasti? et quem blasphemasti? et super quem exaltasti vocem, et levasti altitudinem oculorum tuorum? ad Sanctum Israël.
24你借你的臣仆辱骂主说: 我率领许多战车上山顶, 到 黎巴嫩 极深之处; 我要砍伐其中高大的香柏树 和佳美的松树。 我必上极高之处, 进入肥田的树林。
24In manu servorum tuorum exprobrasti Domino, et dixisti: In multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem montium juga Libani; et succidam excelsa cedrorum ejus, et electas abietes illius, et introibo altitudinem summitatis ejus, saltum Carmeli ejus.
25我已经挖井喝水; 我必用脚掌踏干 埃及 的一切河。
25Ego fodi, et bibi aquam, et exsiccavi vestigio pedis mei omnes rivos aggerum.
26耶和华说 :你岂没有听见 我早先所做的、古时所立的吗? 现在借你使坚固城荒废,变为乱堆。
26Numquid non audisti quæ olim fecerim ei? Ex diebus antiquis ego plasmavi illud; et nunc adduxi, et factum est in eradicationem collium compugnantium, et civitatum munitarum.
27所以其中的居民力量甚小, 惊惶羞愧。 他们像野草,像青菜, 如房顶上的草, 又如田间未长成的 禾稼 。
27Habitatores earum breviata manu contremuerunt, et confusi sunt. Facti sunt sicut fœnum agri, et gramen pascuæ, et herba tectorum, quæ exaruit antequam maturesceret.
28你坐下,你出去,你进来, 你向我发烈怒,我都知道。
28Habitationem tuam, et egressum tuum, et introitum tuum cognovi, et insaniam tuam contra me.
29因你向我发烈怒, 又因你狂傲 的话 达到我耳中, 我就要用钩子钩上你的鼻子, 把嚼环放在你口里, 使你从原路转回去。
29Cum fureres adversum me, superbia tua ascendit in aures meas. Ponam ergo circulum in naribus tuis, et frenum in labiis tuis, et reducam te in viam per quem venisti.]
30「 以色列 人哪,我赐你们一个证据:你们今年要吃自生的,明年也要吃自长的,至于后年,你们要耕种收割,栽植葡萄园,吃其中的果子。
30Tibi autem hoc erit signum: comede hoc anno quæ sponte nascuntur, et in anno secundo pomis vescere; in anno autem tertio seminate et metite, et plantate vineas, et comedite fructum earum.
31犹大 家所逃脱余剩的,仍要往下扎根,向上结果。
31Et mittet id quod salvatum fuerit de domo Juda, et quod reliquum est, radicem deorsum, et faciet fructum sursum:
32必有余剩的民从 耶路撒冷 而出;必有逃脱的人从 锡安山 而来。万军之耶和华的热心必成就这事。
32quia de Jerusalem exibunt reliquiæ, et salvatio de monte Sion: zelus Domini exercituum faciet istud.
33「所以耶和华论 亚述 王如此说:他必不得来到这城,也不在这里射箭,不得拿盾牌到城前,也不筑垒攻城。
33Propterea hæc dicit Dominus de rege Assyriorum: [Non intrabit civitatem hanc, et non jaciet ibi sagittam, et non occupabit eam clypeus, et non mittet in circuitu ejus aggerem.
34他从哪条路来,必从那条路回去,必不得来到这城。这是耶和华说的。
34In via qua venit, per eam revertetur, et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus.
35因我为自己的缘故,又为我仆人 大卫 的缘故,必保护拯救这城。」
35Et protegam civitatem istam, ut salvem eam propter me, et propter David, servum meum.]
36耶和华的使者出去,在 亚述 营中杀了十八万五千人。清早有人起来一看,都是死尸了。
36Egressus est autem angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Et surrexerunt mane, et ecce omnes cadavera mortuorum.
37亚述 王 西拿基立 就拔营回去,住在 尼尼微 。
37Et egressus est, et abiit, et reversus est Sennacherib, rex Assyriorum, et habitavit in Ninive.
38一日在他的神— 尼斯洛 庙里叩拜,他儿子 亚得米勒 和 沙利色 用刀杀了他,就逃到 亚拉腊 地。他儿子 以撒哈顿 接续他作王。
38Et factum est, cum adoraret in templo Nesroch deum suum, Adramelech et Sarasar, filii ejus, percusserunt eum gladio, fugeruntque in terram Ararat; et regnavit Asarhaddon, filius ejus, pro eo.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.