创世记 4
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1有一日,那人和他妻子 夏娃 同房, 夏娃 就怀孕,生了 该隐 ,便说:「耶和华使我得了一个男子。」
1Adam vero cognovit uxorem suam Hevam, quæ concepit et peperit Cain, dicens: Possedi hominem per Deum.
2又生了 该隐 的兄弟 亚伯 。 亚伯 是牧羊的; 该隐 是种地的。
2Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola.
3有一日, 该隐 拿地里的出产为供物献给耶和华;
3Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terræ munera Domino.
4亚伯 也将他羊群中头生的和羊的脂油献上。耶和华看中了 亚伯 和他的供物,
4Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum: et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus.
5只是看不中 该隐 和他的供物。 该隐 就大大地发怒,变了脸色。
5Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit: iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus.
6耶和华对 该隐 说:「你为什么发怒呢?你为什么变了脸色呢?
6Dixitque Dominus ad eum: Quare iratus es? et cur concidit facies tua?
7你若行得好,岂不蒙悦纳?你若行得不好,罪就伏在门前。它必恋慕你,你却要制伏它。」
7nonne si bene egeris, recipies: sin autem male, statim in foribus peccatum aderit? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius.
8该隐 与他兄弟 亚伯 说话;二人正在田间。 该隐 起来打他兄弟 亚伯 ,把他杀了。
8Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum.
9耶和华对 该隐 说:「你兄弟 亚伯 在哪里?」他说:「我不知道!我岂是看守我兄弟的吗?」
9Et ait Dominus ad Cain: Ubi est Abel frater tuus? Qui respondit: Nescio: num custos fratris mei sum ego?
10耶和华说:「你做了什么事呢?你兄弟的血有声音从地里向我哀告。
10Dixitque ad eum: Quid fecisti? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra.
11地开了口,从你手里接受你兄弟的血。现在你必从这地受咒诅。
11Nunc igitur maledictus eris super terram, quæ aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua.
12你种地,地不再给你效力;你必流离飘荡在地上。」
12Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos: vagus et profugus eris super terram.
13该隐 对耶和华说:「我的刑罚太重,过于我所能当的。
13Dixitque Cain ad Dominum: Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear.
14你如今赶逐我离开这地,以致不见你面;我必流离飘荡在地上,凡遇见我的必杀我。」
14Ecce ejicis me hodie a facie terræ, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra: omnis igitur qui invenerit me, occidet me.
15耶和华对他说:「凡杀 该隐 的,必遭报七倍。」耶和华就给 该隐 立一个记号,免得人遇见他就杀他。
15Dixitque ei Dominus: Nequaquam ita fiet: sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum.
16于是 该隐 离开耶和华的面,去住在 伊甸 东边 挪得 之地。
16Egressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden.
17该隐 与妻子同房,他妻子就怀孕,生了 以诺 。 该隐 建造了一座城,就按着他儿子的名将那城叫做 以诺 。
17Cognovit autem Cain uxorem suam, quæ concepit, et peperit Henoch: et ædificavit civitatem, vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui, Henoch.
18以诺 生 以拿 ; 以拿 生 米户雅利 ; 米户雅利 生 玛土撒利 ; 玛土撒利 生 拉麦 。
18Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviaël, et Maviaël genuit Mathusaël, et Mathusaël genuit Lamech.
19拉麦 娶了两个妻:一个名叫 亚大 ,一个名叫 洗拉 。
19Qui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella.
20亚大 生 雅八 ; 雅八 就是住帐棚、牧养牲畜之人的祖师。
20Genuitque Ada Jabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis, atque pastorum.
21雅八 的兄弟名叫 犹八 ;他是一切弹琴吹箫之人的祖师。
21Et nomen fratris ejus Jubal: ipse fuit pater canentium cithara et organo.
22洗拉 又生了 土八·该隐 ;他是打造各样铜铁利器的。 土八·该隐 的妹子是 拿玛 。
22Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera æris et ferri. Soror vero Tubalcain, Noëma.
23拉麦 对他两个妻子说: 亚大 、 洗拉 ,听我的声音; 拉麦 的妻子,细听我的话语: 壮年人伤我,我把他杀了; 少年人损我,我把他害了。
23Dixitque Lamech uxoribus suis Adæ et Sellæ: [Audite vocem meam, uxores Lamech; auscultate sermonem meum: quoniam occidi virum in vulnus meum, et adolescentulum in livorem meum.
24若杀 该隐 ,遭报七倍, 杀 拉麦 ,必遭报七十七倍。
24Septuplum ultio dabitur de Cain: de Lamech vero septuagies septies.]
25亚当 又与妻子同房,她就生了一个儿子,起名叫 塞特 ,意思说:「 神另给我立了一个儿子代替 亚伯 ,因为 该隐 杀了他。」
25Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam: et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens: Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain.
26塞特 也生了一个儿子,起名叫 以挪士 。那时候,人才求告耶和华的名。
26Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos: iste cœpit invocare nomen Domini.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.