创世记
Chapter 22
Chinese Union Version, p…
vs Clementine Vulgate…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1这些事以后, 神要试验 亚伯拉罕 ,就呼叫他说:「 亚伯拉罕 !」他说:「我在这里。」
1Quæ postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum: Abraham, Abraham. At ille respondit: Adsum.
2神说:「你带着你的儿子,就是你独生的儿子,你所爱的 以撒 ,往 摩利亚 地去,在我所要指示你的山上,把他献为燔祭。」
2Ait illi: Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis, atque ibi offeres eum in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi.
3亚伯拉罕 清早起来,备上驴,带着两个仆人和他儿子 以撒 ,也劈好了燔祭的柴,就起身往 神所指示他的地方去了。
3Igitur Abraham de nocte consurgens, stravit asinum suum, ducens secum duos juvenes, et Isaac filium suum: cumque concidisset ligna in holocaustum, abiit ad locum quem præceperat ei Deus.
4到了第三日, 亚伯拉罕 举目远远地看见那地方。
4Die autem tertio, elevatis oculis, vidit locum procul:
5亚伯拉罕 对他的仆人说:「你们和驴在此等候,我与童子往那里去拜一拜,就回到你们这里来。」
5dixitque ad pueros suos: Expectate hic cum asino: ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos.
6亚伯拉罕 把燔祭的柴放在他儿子 以撒 身上,自己手里拿着火与刀;于是二人同行。
6Tulit quoque ligna holocausti, et imposuit super Isaac filium suum: ipse vero portabat in manibus ignem et gladium. Cumque duo pergerent simul,
7以撒 对他父亲 亚伯拉罕 说:「父亲哪!」 亚伯拉罕 说:「我儿,我在这里。」 以撒 说:「请看,火与柴都有了,但燔祭的羊羔在哪里呢?」
7dixit Isaac patri suo: Pater mi. At ille respondit: Quid vis, fili? Ecce, inquit, ignis et ligna: ubi est victima holocausti?
8亚伯拉罕 说:「我儿, 神必自己预备作燔祭的羊羔。」于是二人同行。
8Dixit autem Abraham: Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi. Pergebant ergo pariter.
9他们到了 神所指示的地方, 亚伯拉罕 在那里筑坛,把柴摆好,捆绑他的儿子 以撒 ,放在坛的柴上。
9Et venerunt ad locum quem ostenderat ei Deus, in quo ædificavit altare, et desuper ligna composuit; cumque alligasset Isaac filium suum, posuit eum in altare super struem lignorum.
10亚伯拉罕 就伸手拿刀,要杀他的儿子。
10Extenditque manum, et arripuit gladium, ut immolaret filium suum.
11耶和华的使者从天上呼叫他说:「 亚伯拉罕 ! 亚伯拉罕 !」他说:「我在这里。」
11Et ecce angelus Domini de cælo clamavit, dicens: Abraham, Abraham. Qui respondit: Adsum.
12天使说:「你不可在这童子身上下手。一点不可害他!现在我知道你是敬畏 神的了;因为你没有将你的儿子,就是你独生的儿子,留下不给我。」
12Dixitque ei: Non extendas manum tuam super puerum, neque facias illi quidquam: nunc cognovi quod times Deum, et non pepercisti unigenito filio tuo propter me.
13亚伯拉罕 举目观看,不料,有一只公羊,两角扣在稠密的小树中, 亚伯拉罕 就取了那只公羊来,献为燔祭,代替他的儿子。
13Levavit Abraham oculos suos, viditque post tergum arietem inter vepres hærentem cornibus, quem assumens obtulit holocaustum pro filio.
14亚伯拉罕 给那地方起名叫「耶和华以勒」,直到今日人还说:「在耶和华的山上必有预备。」
14Appellavitque nomen loci illius, Dominus videt. Unde usque hodie dicitur: In monte Dominus videbit.
15耶和华的使者第二次从天上呼叫 亚伯拉罕 说:
15Vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de cælo, dicens:
16「耶和华说:『你既行了这事,不留下你的儿子,就是你独生的儿子,我便指着自己起誓说:
16Per memetipsum juravi, dicit Dominus: quia fecisti hanc rem, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me:
17论福,我必赐大福给你;论子孙,我必叫你的子孙多起来,如同天上的星,海边的沙。你子孙必得着仇敌的城门,
17benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli, et velut arenam quæ est in littore maris: possidebit semen tuum portas inimicorum suorum,
18并且地上万国都必因你的后裔得福,因为你听从了我的话。』」
18et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ, quia obedisti voci meæ.
19于是 亚伯拉罕 回到他仆人那里,他们一同起身往 别是巴 去, 亚伯拉罕 就住在 别是巴 。
19Reversus est Abraham ad pueros suos, abieruntque Bersabee simul, et habitavit ibi.
20这事以后,有人告诉 亚伯拉罕 说:「 密迦 给你兄弟 拿鹤 生了几个儿子,
20His ita gestis, nuntiatum est Abrahæ quod Melcha quoque genuisset filios Nachor fratri suo:
21长子是 乌斯 ,他的兄弟是 布斯 和 亚兰 的父亲 基母利 ,
21Hus primogenitum, et Buz fratrem ejus, et Camuel patrem Syrorum,
22并 基薛 、 哈琐 、 必达 、 益拉 、 彼土利 ( 彼土利 生 利百加 )。」
22et Cased, et Azau, Pheldas quoque et Jedlaph,
23这八个人都是 密迦 给 亚伯拉罕 的兄弟 拿鹤 生的。
23ac Bathuel, de quo nata est Rebecca: octo istos genuit Melcha, Nachor fratri Abrahæ.
24拿鹤 的妾名叫 流玛 ,生了 提八 、 迦含 、 他辖 ,和 玛迦 。
24Concubina vero illius, nomine Roma, peperit Tabee, et Gaham, et Thahas, et Maacha.

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.