创世记 38
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1那时, 犹大 离开他弟兄下去,到一个 亚杜兰 人名叫 希拉 的家里去。
1Eodem tempore, descendens Judas a fratribus suis, divertit ad virum Odollamitem, nomine Hiram.
2犹大 在那里看见一个 迦南 人名叫 书亚 的女儿,就娶她为妻,与她同房,
2Viditque ibi filiam hominis Chananæi, vocabulo Sue: et accepta uxore, ingressus est ad eam.
3她就怀孕生了儿子, 犹大 给他起名叫 珥 。
3Quæ concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Her.
4她又怀孕生了儿子,母亲给他起名叫 俄南 。
4Rursumque concepto fœtu, natum filium vocavit Onan.
5她复又生了儿子,给他起名叫 示拉 。她生 示拉 的时候, 犹大 正在 基悉 。
5Tertium quoque peperit: quem appellavit Sela; quo nato, parere ultra cessavit.
6犹大 为长子 珥 娶妻,名叫 她玛 。
6Dedit autem Judas uxorem primogenito suo Her, nomine Thamar.
7犹大 的长子 珥 在耶和华眼中看为恶,耶和华就叫他死了。
7Fuit quoque Her primogenitus Judæ nequam in conspectu Domini: et ab eo occisus est.
8犹大 对 俄南 说:「你当与你哥哥的妻子同房,向她尽你为弟的本分,为你哥哥生子立后。」
8Dixit ergo Judas ad Onan filium suum: Ingredere uxorem fratris tui, et sociare illi, ut suscites semen fratri tuo.
9俄南 知道生子不归自己,所以同房的时候便遗在地,免得给他哥哥留后。
9Ille sciens non sibi nasci filios, introiens ad uxorem fratris sui, semen fundebat in terram, ne liberi fratris nomine nascerentur.
10俄南 所做的在耶和华眼中看为恶,耶和华也就叫他死了。
10Et idcirco percussit eum Dominus, quod rem detestabilem faceret.
11犹大 心里说:「恐怕 示拉 也死,像他两个哥哥一样」,就对他儿妇 她玛 说:「你去,在你父亲家里守寡,等我儿子 示拉 长大。」 她玛 就回去,住在她父亲家里。
11Quam ob rem dixit Judas Thamar nurui suæ: Esto vidua in domo patris tui, donec crescat Sela filius meus: timebat enim ne et ipse moreretur, sicut fratres ejus. Quæ abiit, et habitavit in domo patris sui.
12过了许久, 犹大 的妻子 书亚 的女儿死了。 犹大 得了安慰,就和他朋友 亚杜兰 人 希拉 上 亭拿 去,到他剪羊毛的人那里。
12Evolutis autem multis diebus, mortua est filia Sue uxor Judæ: qui, post luctum consolatione suscepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum, ipse et Hiras opilio gregis Odollamites, in Thamnas.
13有人告诉 她玛 说:「你的公公上 亭拿 剪羊毛去了。」
13Nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves.
14她玛 见 示拉 已经长大,还没有娶她为妻,就脱了她作寡妇的衣裳,用帕子蒙着脸,又遮住身体,坐在 亭拿 路上的 伊拿印 城门口。
14Quæ, depositis viduitatis vestibus, assumpsit theristrum: et mutato habitu, sedit in bivio itineris, quod ducit Thamnam: eo quod crevisset Sela, et non eum accepisset maritum.
15犹大 看见她,以为是妓女,因为她蒙着脸。
15Quam cum vidisset Judas, suspicatus est esse meretricem: operuerat enim vultum suum, ne agnosceretur.
16犹大 就转到她那里去,说:「来吧!让我与你同寝。」他原不知道是他的儿妇。 她玛 说:「你要与我同寝,把什么给我呢?」
16Ingrediensque ad eam, ait: Dimitte me ut coëam tecum: nesciebat enim quod nurus sua esset. Qua respondente: Quid dabis mihi ut fruaris concubitu meo?
17犹大 说:「我从羊群里取一只山羊羔,打发人送来给你。」 她玛 说:「在未送以先,你愿意给我一个当头吗?」
17dixit: Mittam tibi hædum de gregibus. Rursumque illa dicente: Patiar quod vis, si dederis mihi arrhabonem, donec mittas quod polliceris.
18他说:「我给你什么当头呢?」 她玛 说:「你的印、你的带子,和你手里的杖。」 犹大 就给了她,与她同寝,她就从 犹大 怀了孕。
18Ait Judas: Quid tibi vis pro arrhabone dari? Respondit: Annulum tuum, et armillam, et baculum quem manu tenes. Ad unum igitur coitum mulier concepit,
19她玛 起来走了,除去帕子,仍旧穿上作寡妇的衣裳。
19et surgens abiit: depositoque habitu quem sumpserat, induta est viduitatis vestibus.
20犹大 托他朋友 亚杜兰 人送一只山羊羔去,要从那女人手里取回当头来,却找不着她,
20Misit autem Judas hædum per pastorem suum Odollamitem, ut reciperet pignus quod dederat mulieri: qui cum non invenisset eam,
21就问那地方的人说:「 伊拿印 路旁的妓女在哪里?」他们说:「这里并没有妓女。」
21interrogavit homines loci illius: Ubi est mulier quæ sedebat in bivio? Respondentibus cunctis: Non fuit in loco ista meretrix.
22他回去见 犹大 说:「我没有找着她,并且那地方的人说:『这里没有妓女。』」
22Reversus est ad Judam, et dixit ei: Non inveni eam: sed et homines loci illius dixerunt mihi, numquam sedisse ibi scortum.
23犹大 说:「我把这山羊羔送去了,你竟找不着她。任凭她拿去吧,免得我们被羞辱。」
23Ait Judas: Habeat sibi, certe mendacii arguere nos non potest, ego misi hædum quem promiseram: et tu non invenisti eam.
24约过了三个月,有人告诉 犹大 说:「你的儿妇 她玛 作了妓女,且因行淫有了身孕。」 犹大 说:「拉出她来,把她烧了!」
24Ecce autem post tres menses nuntiaverunt Judæ, dicentes: Fornicata est Thamar nurus tua, et videtur uterus illius intumescere. Dixitque Judas: Producite eam ut comburatur.
25她玛 被拉出来的时候便打发人去见她公公,对他说:「这些东西是谁的,我就是从谁怀的孕。请你认一认,这印和带子并杖都是谁的?」
25Quæ cum duceretur ad pœnam, misit ad socerum suum, dicens: De viro, cujus hæc sunt, concepi: cognosce cujus sit annulus, et armilla, et baculus.
26犹大 承认说:「她比我更有义,因为我没有将她给我的儿子 示拉 。」从此 犹大 不再与她同寝了。
26Qui, agnitis muneribus, ait: Justior me est: quia non tradidi eam Sela filio meo. Attamen ultra non cognovit eam.
27她玛 将要生产,不料她腹里是一对双生。
27Instante autem partu, apparuerunt gemini in utero: atque in ipsa effusione infantium unus protulit manum, in qua obstetrix ligavit coccinum, dicens:
28到生产的时候,一个孩子伸出一只手来;收生婆拿红线拴在他手上,说:「这是头生的。」
28Iste egredietur prior.
29随后这孩子把手收回去,他哥哥生出来了;收生婆说:「你为什么抢着来呢?」因此给他起名叫 法勒斯 。
29Illo vero retrahente manum, egressus est alter: dixitque mulier: Quare divisa est propter te maceria? et ob hanc causam, vocavit nomen ejus Phares.
30后来,他兄弟那手上有红线的也生出来,就给他起名叫 谢拉 。
30Postea egressus est frater ejus, in cujus manu erat coccinum: quem appellavit Zara.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.