创世记
Chapter 7
Chinese Union Version, p…
vs Clementine Vulgate…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1耶和华对 挪亚 说:「你和你的全家都要进入方舟;因为在这世代中,我见你在我面前是义人。
1Dixitque Dominus ad eum: Ingredere tu et omnis domus tua in arcam: te enim vidi justum coram me in generatione hac.
2凡洁净的畜类,你要带七公七母;不洁净的畜类,你要带一公一母;
2Ex omnibus animantibus mundis tolle septena et septena, masculum et feminam: de animantibus vero immundis duo et duo, masculum et feminam.
3空中的飞鸟也要带七公七母,可以留种,活在全地上;
3Sed et de volatilibus cæli septena et septena, masculum et feminam: ut salvetur semen super faciem universæ terræ.
4因为再过七天,我要降雨在地上四十昼夜,把我所造的各种活物都从地上除灭。」
4Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus: et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terræ.
5挪亚 就遵着耶和华所吩咐的行了。
5Fecit ergo Noë omnia quæ mandaverat ei Dominus.
6当洪水泛滥在地上的时候, 挪亚 整六百岁。
6Eratque sexcentorum annorum quando diluvii aquæ inundaverunt super terram.
7挪亚 就同他的妻和儿子儿妇都进入方舟,躲避洪水。
7Et ingressus est Noë et filii ejus, uxor ejus et uxores filiorum ejus cum eo in arcam propter aquas diluvii.
8洁净的畜类和不洁净的畜类,飞鸟并地上一切的昆虫,
8De animantibus quoque mundis et immundis, et de volucribus, et ex omni quod movetur super terram,
9都是一对一对地,有公有母,到 挪亚 那里进入方舟,正如 神所吩咐 挪亚 的。
9duo et duo ingressa sunt ad Noë in arcam, masculus et femina, sicut præceperat Dominus Noë.
10过了那七天,洪水泛滥在地上。
10Cumque transissent septem dies, aquæ diluvii inundaverunt super terram.
11当 挪亚 六百岁,二月十七日那一天,大渊的泉源都裂开了,天上的窗户也敞开了,
11Anno sexcentesimo vitæ Noë, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ, et cataractæ cæli apertæ sunt:
12四十昼夜降大雨在地上。
12et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus.
13正当那日, 挪亚 和他三个儿子 闪 、 含 、 雅弗 ,并 挪亚 的妻子和三个儿妇,都进入方舟。
13In articulo diei illius ingressus est Noë, et Sem, et Cham, et Japheth filii ejus; uxor illius, et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam:
14他们和百兽,各从其类,一切牲畜,各从其类,爬在地上的昆虫,各从其类,一切禽鸟,各从其类,都进入方舟。
14ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque jumenta in genere suo, et omne quod movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum, universæ aves, omnesque volucres,
15凡有血肉、有气息的活物,都一对一对地到 挪亚 那里,进入方舟。
15ingressæ sunt ad Noë in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitæ.
16凡有血肉进入方舟的,都是有公有母,正如 神所吩咐 挪亚 的。耶和华就把他关在方舟里头。
16Et quæ ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut præceperat ei Deus: et inclusit eum Dominus deforis.
17洪水泛滥在地上四十天,水往上长,把方舟从地上漂起。
17Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram: et multiplicatæ sunt aquæ, et elevaverunt arcam in sublime a terra.
18水势浩大,在地上大大地往上长,方舟在水面上漂来漂去。
18Vehementer enim inundaverunt, et omnia repleverunt in superficie terræ: porro arca ferebatur super aquas.
19水势在地上极其浩大,天下的高山都淹没了。
19Et aquæ prævaluerunt nimis super terram: opertique sunt omnes montes excelsi sub universo cælo.
20水势比山高过十五肘,山岭都淹没了。
20Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat.
21凡在地上有血肉的动物,就是飞鸟、牲畜、走兽,和爬在地上的昆虫,以及所有的人,都死了。
21Consumptaque est omnis caro quæ movebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum, omniumque reptilium, quæ reptant super terram: universi homines,
22凡在旱地上、鼻孔有气息的生灵都死了。
22et cuncta, in quibus spiraculum vitæ est in terra, mortua sunt.
23凡地上各类的活物,连人带牲畜、昆虫,以及空中的飞鸟,都从地上除灭了,只留下 挪亚 和那些与他同在方舟里的。
23Et delevit omnem substantiam quæ erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres cæli: et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noë, et qui cum eo erant in arca.
24水势浩大,在地上共一百五十天。
24Obtinueruntque aquæ terram centum quinquaginta diebus.

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.