创世记 25
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1亚伯拉罕 又娶了一妻,名叫 基土拉 。
1Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam:
2基土拉 给他生了 心兰 、 约珊 、 米但 、 米甸 、 伊施巴 ,和 书亚 。
2quæ peperit ei Zamran et Jecsan, et Madan, et Madian, et Jesboc, et Sue.
3约珊 生了 示巴 和 底但 。 底但 的子孙是 亚书利 族、 利都是 族,和 利乌米 族。
3Jecsan quoque genuit Saba et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim, et Latusim, et Loomin.
4米甸 的儿子是 以法 、 以弗 、 哈诺 、 亚比大 ,和 以勒大 。这都是 基土拉 的子孙。
4At vero ex Madian ortus est Epha, et Opher, et Henoch, et Abida, et Eldaa: omnes hi filii Ceturæ.
5亚伯拉罕 将一切所有的都给了 以撒 。
5Deditque Abraham cuncta quæ possederat, Isaac:
6亚伯拉罕 把财物分给他庶出的众子,趁着自己还在世的时候打发他们离开他的儿子 以撒 ,往东方去。
6filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem.
7亚伯拉罕 一生的年日是一百七十五岁。
7Fuerunt autem dies vitæ Abrahæ, centum septuaginta quinque anni.
8亚伯拉罕 寿高年迈,气绝而死,归到他列祖那里。
8Et deficiens mortuus est in senectute bona, provectæque ætatis et plenus dierum: congregatusque est ad populum suum.
9他两个儿子 以撒 、 以实玛利 把他埋葬在 麦比拉 洞里。这洞在 幔利 前、 赫 人 琐辖 的儿子 以弗 的田中,
9Et sepelierunt eum Isaac et Ismaël filii sui in spelunca duplici, quæ sita est in agro Ephron filii Seor Hethæi, e regione Mambre,
10就是 亚伯拉罕 向 赫 人买的那块田。 亚伯拉罕 和他妻子 撒拉 都葬在那里。
10quem emerat a filiis Heth: ibi sepultus est ipse, et Sara uxor ejus.
11亚伯拉罕 死了以后, 神赐福给他的儿子 以撒 。 以撒 靠近 庇耳·拉海·莱 居住。
11Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio ejus, qui habitabat juxta puteum nomine Viventis et videntis.
12撒拉 的使女 埃及 人 夏甲 给 亚伯拉罕 所生的儿子是 以实玛利 。
12Hæ sunt generationes Ismaël filii Abrahæ, quem peperit ei Agar Ægyptia, famula Saræ: et
13以实玛利 儿子们的名字,按着他们的家谱记在下面。 以实玛利 的长子是 尼拜约 ,又有 基达 、 亚德别 、 米比衫 、
13hæc nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismaëlis Nabaioth, deinde Cedar, et Adbeel, et Mabsam,
14米施玛 、 度玛 、 玛撒 、
14Masma quoque, et Duma, et Massa,
15哈大 、 提玛 、 伊突 、 拿非施 、 基底玛 。
15Hadar, et Thema, et Jethur, et Naphis, et Cedma.
16这是 以实玛利 众子的名字,照着他们的村庄、营寨,作了十二族的族长。
16Isti sunt filii Ismaëlis: et hæc nomina per castella et oppida eorum, duodecim principes tribuum suarum.
17以实玛利 享寿一百三十七岁,气绝而死,归到他列祖那里。
17Et facti sunt anni vitæ Ismaëlis centum triginta septem, deficiensque mortuus est, et appositus ad populum suum.
18他子孙的住处在他众弟兄东边,从 哈腓拉 直到 埃及 前的 书珥 ,正在 亚述 的道上。
18Habitavit autem ab Hevila usque Sur, quæ respicit Ægyptum introëuntibus Assyrios; coram cunctis fratribus suis obiit.
19亚伯拉罕 的儿子 以撒 的后代记在下面。 亚伯拉罕 生 以撒 。
19Hæ quoque sunt generationes Isaac filii Abraham: Abraham genuit Isaac:
20以撒 娶 利百加 为妻的时候正四十岁。 利百加 是 巴旦·亚兰 地的 亚兰 人 彼土利 的女儿,是 亚兰 人 拉班 的妹子。
20qui cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Syri de Mesopotamia, sororem Laban.
21以撒 因他妻子不生育,就为她祈求耶和华;耶和华应允他的祈求,他的妻子 利百加 就怀了孕。
21Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis: qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccæ.
22孩子们在她腹中彼此相争,她就说:「若是这样,我为什么活着呢?」她就去求问耶和华。
22Sed collidebantur in utero ejus parvuli; quæ ait: Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere? perrexitque ut consuleret Dominum.
23耶和华对她说: 两国在你腹内; 两族要从你身上出来。 这族必强于那族; 将来大的要服事小的。
23Qui respondens ait: [Duæ gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et major serviet minori.]
24生产的日子到了,腹中果然是双子。
24Jam tempus pariendi advenerat, et ecce gemini in utero ejus reperti sunt.
25先产的身体发红,浑身有毛,如同皮衣,他们就给他起名叫 以扫 。
25Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus: vocatumque est nomen ejus Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu: et idcirco appellavit eum Jacob.
26随后又生了 以扫 的兄弟,手抓住 以扫 的脚跟,因此给他起名叫 雅各 。 利百加 生下两个儿子的时候, 以撒 年正六十岁。
26Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli.
27两个孩子渐渐长大, 以扫 善于打猎,常在田野; 雅各 为人安静,常住在帐棚里。
27Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola: Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis.
28以撒 爱 以扫 ,因为常吃他的野味; 利百加 却爱 雅各 。
28Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur: et Rebecca diligebat Jacob.
29有一天, 雅各 熬汤, 以扫 从田野回来累昏了。
29Coxit autem Jacob pulmentum: ad quem cum venisset Esau de agro lassus,
30以扫 对 雅各 说:「我累昏了,求你把这红 汤 给我喝。」因此 以扫 又叫 以东 。
30ait: Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen ejus Edom.
31雅各 说:「你今日把长子的名分卖给我吧。」
31Cui dixit Jacob: Vende mihi primogenita tua.
32以扫 说:「我将要死,这长子的名分于我有什么益处呢?」
32Ille respondit: En morior, quid mihi proderunt primogenita?
33雅各 说:「你今日对我起誓吧。」 以扫 就对他起了誓,把长子的名分卖给 雅各 。
33Ait Jacob: Jura ergo mihi. Juravit ei Esau et vendidit primogenita.
34于是 雅各 将饼和红豆汤给了 以扫 , 以扫 吃了喝了,便起来走了。这就是 以扫 轻看了他长子的名分。
34Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit, et abiit, parvipendens quod primogenita vendidisset.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.