申命记 27
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1摩西 和 以色列 的众长老吩咐百姓说:「你们要遵守我今日所吩咐的一切诫命。
1Præcepit autem Moyses et seniores Israël populo, dicentes: Custodite omne mandatum quod præcipio vobis hodie.
2你们过 约旦河 ,到了耶和华—你 神所赐给你的地,当天要立起几块大石头,墁上石灰,
2Cumque transieritis Jordanem in terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, eriges ingentes lapides, et calce lævigabis eos,
3把这律法的一切话写在石头上。你过了河,可以进入耶和华—你 神所赐你流奶与蜜之地,正如耶和华—你列祖之 神所应许你的。
3ut possis in eis scribere omnia verba legis hujus, Jordane transmisso: ut introëas terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, terram lacte et melle manantem, sicut juravit patribus tuis.
4你们过了 约旦河 ,就要在 以巴路山 上照我今日所吩咐的,将这些石头立起来,墁上石灰。
4Quando ergo transieritis Jordanem, erigite lapides, quos ego hodie præcipio vobis in monte Hebal, et lævigabis eos calce:
5在那里要为耶和华—你的 神筑一座石坛;在石头上不可动铁 器 。
5et ædificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus, quos ferrum non tetigit,
6要用没有凿过的石头筑耶和华—你 神的坛,在坛上要将燔祭献给耶和华—你的 神。
6et de saxis informibus et impolitis: et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo,
7又要献平安祭,且在那里吃,在耶和华—你的 神面前欢乐。
7et immolabis hostias pacificas, comedesque ibi, et epulaberis coram Domino Deo tuo.
8你要将这律法的一切话明明地写在石头上。」
8Et scribes super lapides omnia verba legis hujus plane et lucide.
9摩西 和祭司 利未 人晓谕 以色列 众人说:「 以色列 啊,要默默静听。你今日成为耶和华—你 神的百姓了。
9Dixeruntque Moyses et sacerdotes Levitici generis ad omnem Israëlem: Attende, et audi, Israël: hodie factus es populus Domini Dei tui:
10所以要听从耶和华—你 神的话,遵行他的诫命律例,就是我今日所吩咐你的。」
10audies vocem ejus, et facies mandata atque justitias, quas ego præcipio tibi.
11当日, 摩西 嘱咐百姓说:
11Præcepitque Moyses populo in die illo, dicens:
12「你们过了 约旦河 , 西缅 、 利未 、 犹大 、 以萨迦 、 约瑟 、 便雅悯 六个支派的人都要站在 基利心山 上为百姓祝福。
12Hi stabunt ad benedicendum populo super montem Garizim, Jordane transmisso: Simeon, Levi, Judas, Issachar, Joseph, et Benjamin.
13吕便 、 迦得 、 亚设 、 西布伦 、 但 、 拿弗他利 六个支派的人都要站在 以巴路山 上宣布咒诅。
13Et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal: Ruben, Gad, et Aser, et Zabulon, Dan, et Nephthali.
14利未 人要向 以色列 众人高声说:
14Et pronuntiabunt Levitæ, dicentque ad omnes viros Israël excelsa voce:
15「『有人制造耶和华所憎恶的偶像,或雕刻,或铸造,就是工匠手所做的,在暗中设立,那人必受咒诅!』百姓都要答应说:『阿们!』
15Maledictus homo qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito: et respondebit omnis populus, et dicet: Amen.
16「『轻慢父母的,必受咒诅!』百姓都要说:『阿们!』
16Maledictus qui non honorat patrem suum, et matrem: et dicet omnis populus: Amen.
17「『挪移邻舍地界的,必受咒诅!』百姓都要说:『阿们!』
17Maledictus qui transfert terminos proximi sui: et dicet omnis populus: Amen.
18「『使瞎子走差路的,必受咒诅!』百姓都要说:『阿们!』
18Maledictus qui errare facit cæcum in itinere: et dicet omnis populus: Amen.
19「『向寄居的和孤儿寡妇屈枉正直的,必受咒诅!』百姓都要说:『阿们!』
19Maledictus qui pervertit judicium advenæ, pupilli et viduæ: et dicet omnis populus: Amen.
20「『与继母行淫的,必受咒诅!因为掀开他父亲的衣襟。』百姓都要说:『阿们!』
20Maledictus qui dormit cum uxore patris sui, et revelat operimentum lectuli ejus: et dicet omnis populus: Amen.
21「『与兽淫合的,必受咒诅!』百姓都要说:『阿们!』
21Maledictus qui dormit cum omni jumento: et dicet omnis populus: Amen.
22「『与异母同父,或异父同母的姊妹行淫的,必受咒诅!』百姓都要说:『阿们!』
22Maledictus qui dormit cum sorore sua, filia patris sui, vel matris suæ: et dicet omnis populus: Amen.
23「『与岳母行淫的,必受咒诅!』百姓都要说:『阿们!』
23Maledictus qui dormit cum socru sua: et dicet omnis populus: Amen.
24「『暗中杀人的,必受咒诅!』百姓都要说:『阿们!』
24Maledictus qui clam percusserit proximum suum: et dicet omnis populus: Amen.
25「『受贿赂害死无辜之人的,必受咒诅!』百姓都要说:『阿们!』
25Maledictus qui accipit munera, ut percutiat animam sanguinis innocentis: et dicet omnis populus: Amen.
26「『不坚守遵行这律法言语的,必受咒诅!』百姓都要说:『阿们!』」
26Maledictus qui non permanet in sermonibus legis hujus, nec eos opere perficit: et dicet omnis populus: Amen.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.