申命记 6
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1「这是耶和华—你们 神所吩咐教训你们的诫命、律例、典章,使你们在所要过去得为业的地上遵行,
1Hæc sunt præcepta, et cæremoniæ, atque judicia, quæ mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos, et faciatis ea in terra, ad quam transgredimini possidendam:
2好叫你和你子子孙孙一生敬畏耶和华—你的 神,谨守他的一切律例诫命,就是我所吩咐你的,使你的日子得以长久。
2ut timeas Dominum Deum tuum, et custodias omnia mandata et præcepta ejus, quæ ego præcipio tibi, et filiis, ac nepotibus tuis, cunctis diebus vitæ tuæ, ut prolongentur dies tui.
3以色列 啊,你要听,要谨守遵行,使你可以在那流奶与蜜之地得以享福,人数极其增多,正如耶和华—你列祖的 神所应许你的。
3Audi, Israël, et observa ut facias quæ præcepit tibi Dominus, et bene sit tibi, et multipliceris amplius, sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem.
4「 以色列 啊,你要听!耶和华—我们 神是独一的主。
4Audi, Israël: Dominus Deus noster, Dominus unus est.
5你要尽心、尽性、尽力爱耶和华—你的 神。
5Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua.
6我今日所吩咐你的话都要记在心上,
6Eruntque verba hæc, quæ ego præcipio tibi hodie, in corde tuo:
7也要殷勤教训你的儿女。无论你坐在家里,行在路上,躺下,起来,都要谈论。
7et narrabis ea filiis tuis, et meditaberis in eis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens.
8也要系在手上为记号,戴在额上为经文;
8Et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque et movebuntur inter oculos tuos,
9又要写在你房屋的门框上,并你的城门上。」
9scribesque ea in limine, et ostiis domus tuæ.
10「耶和华—你的 神领你进他向你列祖 亚伯拉罕 、 以撒 、 雅各 起誓应许给你的地。那里有城邑,又大又美,非你所建造的;
10Cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, pro qua juravit patribus tuis Abraham, Isaac, et Jacob, et dederit tibi civitates magnas et optimas, quas non ædificasti,
11有房屋,装满各样美物,非你所装满的;有凿成的水井,非你所凿成的;还有葡萄园、橄榄园,非你所栽种的;你吃了而且饱足。
11domos plenas cunctarum opum, quas non exstruxisti, cisternas, quas non fodisti, vineta et oliveta, quæ non plantasti,
12那时你要谨慎,免得你忘记将你从 埃及 地、为奴之家领出来的耶和华。
12et comederis, et saturatus fueris:
13你要敬畏耶和华—你的 神,事奉他,指着他的名起誓。
13cave diligenter ne obliviscaris Domini, qui eduxit te de terra Ægypti, de domo servitutis. Dominum Deum tuum timebis, et illi soli servies, ac per nomen illius jurabis.
14不可随从别神,就是你们四围国民的神;
14Non ibitis post deos alienos cunctarum gentium, quæ in circuitu vestro sunt:
15因为在你们中间的耶和华—你 神是忌邪的 神,惟恐耶和华—你 神的怒气向你发作,就把你从地上除灭。
15quoniam Deus æmulator Dominus Deus tuus in medio tui: nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te, et auferat te de superficie terræ.
16「你们不可试探耶和华—你们的 神,像你们在 玛撒 那样试探他。
16Non tentabis Dominum Deum tuum, sicut tentasti in loco tentationis.
17要留意遵守耶和华—你们 神所吩咐的诫命、法度、律例。
17Custodi præcepta Domini Dei tui, ac testimonia et cæremonias, quas præcepit tibi:
18耶和华眼中看为正、看为善的,你都要遵行,使你可以享福,并可以进去得耶和华向你列祖起誓应许的那美地,
18et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini, ut bene sit tibi: et ingressus possideas terram optimam, de qua juravit Dominus patribus tuis,
19照耶和华所说的,从你面前撵出你的一切仇敌。
19ut deleret omnes inimicos tuos coram te, sicut locutus est.
20「日后,你的儿子问你说:『耶和华—我们 神吩咐你们的这些法度、律例、典章是什么意思呢?』
20Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens: Quid sibi volunt testimonia hæc, et cæremoniæ, atque judicia, quæ præcepit Dominus Deus noster nobis?
21你就告诉你的儿子说:『我们在 埃及 作过法老的奴仆;耶和华用大能的手将我们从 埃及 领出来,
21dices ei: Servi eramus Pharaonis in Ægypto, et eduxit nos Dominus de Ægypto in manu forti:
22在我们眼前,将重大可怕的神迹奇事施行在 埃及 地和法老并他全家的身上,
22fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Ægypto contra Pharaonem, et omnem domum illius in conspectu nostro,
23将我们从那里领出来,要领我们进入他向我们列祖起誓应许之地,把这地赐给我们。
23et eduxit nos inde, ut introductis daret terram, super qua juravit patribus nostris.
24耶和华又吩咐我们遵行这一切律例,要敬畏耶和华—我们的 神,使我们常得好处,蒙他保全我们的生命,像今日一样。
24Præcepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima hæc, et timeamus Dominum Deum nostrum, ut bene sit nobis cunctis diebus vitæ nostræ, sicut est hodie.
25我们若照耶和华—我们 神所吩咐的一切诫命谨守遵行,这就是我们的义了。』」
25Eritque nostri misericors, si custodierimus et fecerimus omnia præcepta ejus coram Domino Deo nostro, sicut mandavit nobis.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.